<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa011.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Sed ecce, inquiunt, venit dominus et non tinxit. Legimus
<bibl n="(??)oh. IV, 2."/> enim: Et tamen is non tinguebat, verum discipuli eius. Quasi
revera ipsum suis manibus tincturum Ioannes praedicasset. Non
utique sic intelligendum est, sed simpliciter dictum more communi.
Sicut est verbi gratias Imperator proposuit edictum, aut Praefectus
fustibus cecidit: numquid ipse proponit, aut numquid ipse caedit?
Semper is dicitur facere cui praeministratur. Ita erit accipiendum,
Ipse vos tinguet, pro eo quod est, Per ipsum tinguemini, vel in
ipsum. Sed ne moveat quosdam quod non ipse tinguebat. In
quem enim tingueret? In paenitentiam? quo ergo illi praecursorem?
In peccatorum remissionem, quam verbo dabat? in semetipsum,
quem humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum
a patre descenderat? in ecclesiam, quam nondum apostoli
struxerant? Itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Ioannes
ante praecursor, eodem baptismo Ioannis, ne qui alio putet, quia
nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus
dari non poterat, utpote nondum adimpleta gloria domini, nec instructa
efficacia lavacri per passionem et resurrectionem, quia nec
mors nostra dissolvi posset nisi domini passione, nec vita restitui
sine resurrectione ipsius.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p> Cum vero praescribitur nemini sine baptismo competere salutem,
<bibl n="Ioh. III, 5."/> ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait, Nisi natus ex
aqua quis erit, non habet vitam, suboriuntur scrupulosi, immo temerarii
retractatus quorundam, quomodo ex ista praescriptione
apostolis salus competat, quos tinctos non invenimus in domino,
praeter Paulum. Immo cum Paulus solus ex illis baptismum Christi
induerit, aut praeiudicatum esse de ceterorum periculo qui
careant aqua Christi, ut praescriptio salva sit, aut rescindi praescriptionem,
<pb xml:id="v.1.p.631"/>

si etiam non tinctis salus statuta est. Audivi, domino
teste, eiusmodi, ne quis me tam perditum existimet, ut
ultro excogitem libidine stili quae aliis scrupulum incutiant. Et
nunc illis, ut potero, respondebo qui negant apostolos tinctos.
Nam si humanum Ioannis baptismum inierant et domincum desiderabant,
quatenus unum baptismum definierat ipse dominus dicens
Petro perfundi nolenti, Qui semel lavit, non habet necesse rursum, <bibl n="Ioh. XIII, 6."/>
quod utique non tincto non omnino dixisset, et haec est
probatio exerta adversus illos qui adimunt apostolis etiam Ioannis
baptismum, ut destruant aquae sacramentum. An credibile videri
potest in his personis viam tunc domini non praeparatam, id est
baptismum Ioannis, quae ad viam domini per totum orbem aperiendam
destinabantur? Ipse dominus nullius paenitentiae debitor
(??) est: pecc(??)toribus non fuit necesse? Quod ergo alii tincti
(??), non tamen comites Christi, sed aemuli fidei, legis
(??) et Pharisaei. Unde et suggeritur, cum adversantes domini
(??) noluerint, eos qui dominum sequebantur tinctos fuisse
nec cum aemulis suis sapuisse, maxime quando dominus, si
cui adhaerebant, testimonio Ioannem extulisset, Nemo, dicens, <bibl n="Matth. XI, 11."/>
(??) inter natos feminarum Ioanne baptizatore. Alii plane satis
m(??)or iniciunt tunc apostolos baptismi vicem implesse, cum in
navicula fluctibus adspensi operti sunt; ipsum quoque Petrum per
mare ingredientem satis mersum. Ut opinor autem, aliud adspergi
<pb xml:id="v.1.p.632"/>

vel intercipi violentia maris, aliud tingui disciplina religionis. Ceterum
navicula illa figuram ecclesiae praeferebat, quod in mari, id
est saeculo, fluctibus, id est persecutionibus et tentationibus inquietatur,
domino per patientiam velut dormiente, donec orationibus
sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum et tranquillitatem
suis reddat. Nunc sive tincti quoquo mode fuerunt, sive
illoti perseveraverunt; ut et illud dictum domini de uno lavacro
sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen
apostolorum satis temerarium est aestimare, quia illis vel primae
adlectionis et exinde individuae familiaritatis praerogativa compendium
baptismi conferre posset, cum illi, opinor, sequebantur
illum qui credenti cuique salutem pollicebatur. Fides tua te, aiebat,
<bibl n="Marc. X, 52."/> salvum fecit, et, Remittentur tibi peccata, creden(??) utique, nec
tamen tincto. Id si apostolis defuit, nescio quorum (??)
verbo domini suscitatus teloneum dereliquit, patrem et (??)
artem qua vitam sustentabat deseruit, qui patris exseq(??)
<bibl n="Matth. X, 37."/> spexit, summum illud domini praeceptum, Qui patrem (??)
trem mibi praetulerit, non est me dignus, ante perfecit quam
audivit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Hic ergo scelestissimi illi provocant quaestiones. Adeo (??)
Baptismus non est necessarius quibus fides satis est; nam et A(??)ham nullius aquae nisi fidei sacramento deo placuit. Sed in omnibus
posteriora concludunt, et sequentia antecedentibus praevalent.
Fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem.
At ubi fides aucta est credendi in nativitatem, passionem
resurrectionemque eius, addita est ampliatio sac(??)mento
obsignatio baptismi, vestimentum quodammodo fidei, quae (??)
erat nuda, nec potest iam sine sua lege. Lex enim ting(??)di
<bibl n="Matth. XXVIII, 19."/> imposita est et forma praescripta. Ite, inquit, docete nationes,
tinguentes eas in nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti (??)
<pb xml:id="v.1.p.633"/>

legi collata definitio illa, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, <bibl n="Ioh. III, 5."/>
non intrabit in regnum caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem.
Itaque omnes exinde credentes tinguebantur. Tunc et
Paulus, ubi credidit, tinctus est. Et hoc est quod ei dominus in
illa plaga orbationis praeceperat, Exsurge, dicens, et introi Damascum, <bibl n="Act. IX, 6."/>
illic tibi demonstrabitur, quid debeas agere, scilicet tingui,
quod solum ei deerat. Alioquin satis didicerat atque crediderat
(??)azarenum esse dominum dei filium.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Sed de ipso apostolo revolvunt, quod dixerit, Non enim me <bibl n="I Cor. I, 17."/>
ad tinguendum Christus misit. Quasi hoc argumento baptismus
adimatur. Gur enim tinxit Gaium et Crispum et Stephanae domum?
Quamquam etsi. non eum miserat Christus ad tinguendum, tamen
aliis apostolis praeceperat tinguere. Verum haec pro condicione
tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata et
dissensiones inter illos movebantur, dum alius Paulo deputat,
alius Apollo. Propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere
videretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum.
Nam et prius est praedicare, posterius tinguere. Sic
prius praedicatum. Puto autem, licuit et tinguere cui licuit praedicare.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Nescio si quid amplius ad controversiam baptismi ventilatur. 
Sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus videar
intercidere. Unus omnino baptismus est nobis, tam ex domini
evangelio quam ex apostoli litteris, quoniam unus deus et unum
baptismum et una ecclesia in caelis. Sed circa haereticos sane
quae custodiendum sit, digne quis retractet. Ad nos enim editum
<pb xml:id="v.1.p.634"/>

est. Haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae,
quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis.
Non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum,
quia non idem deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est
idem, ideoque nec baptismus unus, quia non idem; quem cum rite
non habeant, sine dubio non habent, nec capit numerari quod
non habetur; ita nec possunt accipere, quia non habent. Sed de
isto plenius iam nobis in Graeco digestum est. Semel ergo lavacrum
inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari non oportet.
Ceterum Israël Iudaeus quotidie lavat, quia quotidie inquinatur.
Quod ne in nobis quoque factitaretur, propterea de uno lavacro
definitum est. Felix aqua quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus
non est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus
quos diluit inquinat.</p></div></div></body></text></TEI>