Sed ecce, inquiunt, venit dominus et non tinxit. Legimus enim: Et tamen is non tinguebat, verum discipuli eius. Quasi revera ipsum suis manibus tincturum Ioannes praedicasset. Non utique sic intelligendum est, sed simpliciter dictum more communi. Sicut est verbi gratias Imperator proposuit edictum, aut Praefectus fustibus cecidit: numquid ipse proponit, aut numquid ipse caedit? Semper is dicitur facere cui praeministratur. Ita erit accipiendum, Ipse vos tinguet, pro eo quod est, Per ipsum tinguemini, vel in ipsum. Sed ne moveat quosdam quod non ipse tinguebat. In quem enim tingueret? In paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? In peccatorum remissionem, quam verbo dabat? in semetipsum, quem humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum a patre descenderat? in ecclesiam, quam nondum apostoli struxerant? Itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Ioannes ante praecursor, eodem baptismo Ioannis, ne qui alio putet, quia nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat, utpote nondum adimpleta gloria domini, nec instructa efficacia lavacri per passionem et resurrectionem, quia nec mors nostra dissolvi posset nisi domini passione, nec vita restitui sine resurrectione ipsius. Cum vero praescribitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait, Nisi natus ex aqua quis erit, non habet vitam, suboriuntur scrupulosi, immo temerarii retractatus quorundam, quomodo ex ista praescriptione apostolis salus competat, quos tinctos non invenimus in domino, praeter Paulum. Immo cum Paulus solus ex illis baptismum Christi induerit, aut praeiudicatum esse de ceterorum periculo qui careant aqua Christi, ut praescriptio salva sit, aut rescindi praescriptionem, si etiam non tinctis salus statuta est. Audivi, domino teste, eiusmodi, ne quis me tam perditum existimet, ut ultro excogitem libidine stili quae aliis scrupulum incutiant. Et nunc illis, ut potero, respondebo qui negant apostolos tinctos. Nam si humanum Ioannis baptismum inierant et domincum desiderabant, quatenus unum baptismum definierat ipse dominus dicens Petro perfundi nolenti, Qui semel lavit, non habet necesse rursum, quod utique non tincto non omnino dixisset, et haec est probatio exerta adversus illos qui adimunt apostolis etiam Ioannis baptismum, ut destruant aquae sacramentum. An credibile videri potest in his personis viam tunc domini non praeparatam, id est baptismum Ioannis, quae ad viam domini per totum orbem aperiendam destinabantur? Ipse dominus nullius paenitentiae debitor (??) est: pecc(??)toribus non fuit necesse? Quod ergo alii tincti (??), non tamen comites Christi, sed aemuli fidei, legis (??) et Pharisaei. Unde et suggeritur, cum adversantes domini (??) noluerint, eos qui dominum sequebantur tinctos fuisse nec cum aemulis suis sapuisse, maxime quando dominus, si cui adhaerebant, testimonio Ioannem extulisset, Nemo, dicens, (??) inter natos feminarum Ioanne baptizatore. Alii plane satis m(??)or iniciunt tunc apostolos baptismi vicem implesse, cum in navicula fluctibus adspensi operti sunt; ipsum quoque Petrum per mare ingredientem satis mersum. Ut opinor autem, aliud adspergi vel intercipi violentia maris, aliud tingui disciplina religionis. Ceterum navicula illa figuram ecclesiae praeferebat, quod in mari, id est saeculo, fluctibus, id est persecutionibus et tentationibus inquietatur, domino per patientiam velut dormiente, donec orationibus sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum et tranquillitatem suis reddat. Nunc sive tincti quoquo mode fuerunt, sive illoti perseveraverunt; ut et illud dictum domini de uno lavacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen apostolorum satis temerarium est aestimare, quia illis vel primae adlectionis et exinde individuae familiaritatis praerogativa compendium baptismi conferre posset, cum illi, opinor, sequebantur illum qui credenti cuique salutem pollicebatur. Fides tua te, aiebat, salvum fecit, et, Remittentur tibi peccata, creden(??) utique, nec tamen tincto. Id si apostolis defuit, nescio quorum (??) verbo domini suscitatus teloneum dereliquit, patrem et (??) artem qua vitam sustentabat deseruit, qui patris exseq(??) spexit, summum illud domini praeceptum, Qui patrem (??) trem mibi praetulerit, non est me dignus, ante perfecit quam audivit. Hic ergo scelestissimi illi provocant quaestiones. Adeo (??) Baptismus non est necessarius quibus fides satis est; nam et A(??)ham nullius aquae nisi fidei sacramento deo placuit. Sed in omnibus posteriora concludunt, et sequentia antecedentibus praevalent. Fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem. At ubi fides aucta est credendi in nativitatem, passionem resurrectionemque eius, addita est ampliatio sac(??)mento obsignatio baptismi, vestimentum quodammodo fidei, quae (??) erat nuda, nec potest iam sine sua lege. Lex enim ting(??)di imposita est et forma praescripta. Ite, inquit, docete nationes, tinguentes eas in nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti (??) legi collata definitio illa, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem. Itaque omnes exinde credentes tinguebantur. Tunc et Paulus, ubi credidit, tinctus est. Et hoc est quod ei dominus in illa plaga orbationis praeceperat, Exsurge, dicens, et introi Damascum, illic tibi demonstrabitur, quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. Alioquin satis didicerat atque crediderat (??)azarenum esse dominum dei filium. Sed de ipso apostolo revolvunt, quod dixerit, Non enim me ad tinguendum Christus misit. Quasi hoc argumento baptismus adimatur. Gur enim tinxit Gaium et Crispum et Stephanae domum? Quamquam etsi. non eum miserat Christus ad tinguendum, tamen aliis apostolis praeceperat tinguere. Verum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata et dissensiones inter illos movebantur, dum alius Paulo deputat, alius Apollo. Propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum. Nam et prius est praedicare, posterius tinguere. Sic prius praedicatum. Puto autem, licuit et tinguere cui licuit praedicare. Nescio si quid amplius ad controversiam baptismi ventilatur. Sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus videar intercidere. Unus omnino baptismus est nobis, tam ex domini evangelio quam ex apostoli litteris, quoniam unus deus et unum baptismum et una ecclesia in caelis. Sed circa haereticos sane quae custodiendum sit, digne quis retractet. Ad nos enim editum est. Haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. Non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem, ideoque nec baptismus unus, quia non idem; quem cum rite non habeant, sine dubio non habent, nec capit numerari quod non habetur; ita nec possunt accipere, quia non habent. Sed de isto plenius iam nobis in Graeco digestum est. Semel ergo lavacrum inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari non oportet. Ceterum Israƫl Iudaeus quotidie lavat, quia quotidie inquinatur. Quod ne in nobis quoque factitaretur, propterea de uno lavacro definitum est. Felix aqua quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus non est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus quos diluit inquinat.