<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa011.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Felix sacramentum aquae nostrae, quia ablutis delictis pristinae 
caecitatis in vitam aeternam liberamur! Non erit otiosum
digestum istud, instruens tam eos qui cum maxime formantur,
quam et illos qui simpliciter credidisse contenti non exploratis rationibus
traditionum intentatam probabilem fidem per imperitiam
portant. Atque adeo nuper conversata istic quaedam de Gaiana
haeresi vipera venenatissima doctrina sua plerosque rapuit, inprimis
baptismum destruens. Plane secundum naturam. Nam fere
viperae et aspides ipsique reguli serpentes arida et inaquosa sectantur.
Sed nos pisciculi secundum ΙΧΘΥΝ nostrum Iesum
Christum in aqua nascimur, nec aliter quam in aqua permanendo
<pb xml:id="v.1.p.620"/>
salvi sumus. Itaque illa monstrosissima, cui nec integre quidem
docendi ius erat, optime norat pisciculos necare de aqua
auferens.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Sed enim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam
vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet ex quibus
constat! Nihil adeo est quod obduret mentes hominum quam
simplicitas divinorum operum quae in actu videntur et magnificentia
quae in effectu repromittitur: ut hinc quoque, quoniam
tanta simplicitate, sine pompa, sine apparatu novo aliquo, denique
sine sumptu homo in aqua demissus et inter pauca verba tinctus
non multo vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur
consecutio aeternitatis. Mentior, si non e centrario idolorum sollemnia
<pb xml:id="v.1.p.621"/>

vel arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem
et auctoritatem sibi extruunt. Pro misera incredulitas, quae denegas
deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem! Quid
ergo? nonne mirandum et lavacro dilui mortem? Atquin eo magis
credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur. Qualia
enim decet esse opera divina, nisi super omnem admirationem?
Nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. Ceterum incredulitas
miratur, non credit. Miratur enim simplicia quasi vana, magnifica
quasi impossibilia. Et sit plane ut putas, satis ad utrumque
divina pronuntiatio praecucurrit. Stulta mundi elegit deus, ut confundat <bibl n="I Cor. I, 27. Matth. XIX, 26."/>
sapientiam eius, et praedifficilia penes homines facilia penes
deum. Nam si deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes
eum non negant, merito in adversariis sapientiae potentiaeque,
id est in stultitia et impossibilitate, materias operationis suae
instituit; quoniam virtus omnis ex his causam accipit, a quibus
provocatur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Huius memores pronuntiationis tamquam praescriptionis, 
nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus.
Quid utique ista materia tantae dignationis meruerit officium?
Ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est. Atquin
plurima suppetit, et quidem a primordio. Nam unum ex his
est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie
penes deum quiescebant. In primordio, inquit, fecit deus caelum <bibl n="Gen. I, 1. 2."/>
et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae
erant super abyssum, et spiritus domini super aquas ferebatur.
Habes homo inprimis aetatem venerari aquarum, quod antiqua
substantia; dehinc dignationem, quod divini spiritus sedes,
gratior scilicet ceteris tunc elementis. Nam et tenebrae totae adhuc
sine cultu siderum informes, et tristis abyssus, et terra imparata,
et caelum rude; solus liquor, semper materia perfecta, laeta, simplex,
de suo pura, dignum vectaculum deo subiiciebat. Quid
<pb xml:id="v.1.p.622"/>

quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis
deo constitit. Nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate,
distinctis aquis fecit; ut terram aridam suspenderet, segregatis
aquis expediit. Ordinato dehinc per elementa mundo eum
incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas proferre.
Primus liquor quod viveret edidit, ne mirum sit in baptismo, si
aquae animare noverunt. Non enim ipsius quoque hominis figurandi
opus sociantibus aquis absolutum est? De terra materia
convenit, non tamen habilis nisi humecta et succida, quam scilicet
ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstite
humore limo temperant. Si exinde universa vel plura prosequar,
quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta
vis eius aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum
mundo ferat, vereor, ne laudes aquae potius quam baptismi
rationes videar congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum,
si materiam, quam in omnibus rebus et operibus suis
deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae
vitam terrenam gubernat, et in caelesti procurat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p> Sed ea satis erit praecerpsisse in quibus et ratio baptismi
recognoscitur prima illa, quae iam tunc etiam ipso habitu praenotabatur
ad baptismi figuram, dei spiritum, qui ab initio supervectabatur,
super aquas intinctorum moraturum. Sanctum autem utique
super sanctum ferebatur, aut ab eo quod superferebatur id quod
ferebat sanctitatem mutuabatur, quoniam subiecta quaeque materia
eius quae desuper imminet qualitatem rapiat necesse est, maxime
corporalis spiritalem, et penetrare et insidere facilem per substantiae
suae subtilitatem. Ita de sancto sanctificata natura aquarum
et ipsa sanctificare concepit. Nemo dicat: Numquid ipsis enim
aquis tinguimur, quae tunc in primordio fuerunt? Non utique
<pb xml:id="v.1.p.623"/>

ipsis, nisi ex ea parte qua genus quidem unum, species vero
complures. Quod autem generi adtributum est, etiam in specie
redundat. Ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno, flumine
an fonte, lacu an alveo diluatur, nec quicquam refert inter
eos quos Ioannes in Iordane et quos Petrus in Tiberi tinxit. Nisi
et ille spado, quem Philippus inter vias fortuita aqua tinxit, plus
salutis aut minus retulit. Igitur omnes aquae de pristina originis
praerogativa sacramentum sanctificationis consequuntur invocato
deo. Supervenit enim statim spiritus de caelis et aquis superest
sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi
combibunt. Quamquam ad simplicem actum competat similitudo,
ut, quoniam vice sordium delictis inquinamur, aquis abluamur. Sed
delicta sicut non in carne comparent, quia nemo super cutem portat
maculam idololatriae aut stupri aut fraudis, ita eiusmodi in
spiritu sordent, qui est auctor delicti. Spiritus enim dominatur,
caro famulatur. Tamen utrumque inter se communicant reatum,
spiritus ob imperium, caro ob ministerium. Igitur medicatis quodammodo
aquis per angeli interventum, et spiritus in aquis corporaliter
diluitur et caro in eisdem spiritaliter mundatur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Sed enim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium 
potestatum eadem efficacia idolis suis subministrant. Sed viduis
aquis sibi mentiuntur. Nam et sacris quibusdam per lavacrum initiantur,
Isidis alicuius aut Mithrae; ipsos etiam deos suos lavationibus
efferunt. Ceterum villas, domos, templa totasque urbes
<pb xml:id="v.1.p.624"/>

aspergine circumlatae aquae expiant passim. Certe ludis Apollinaribus
et Eleusiniis tinguuntur, idque se in regenerationem et impunitatem
periuriorum suorum agere praesumunt. Item penes
veteres quisquis se homicidio infecerat, purgatrices aquas explorabat.
Igitur si de sola natura aquae, quod propria materia sit
abluendi, in auspicia emundationis blandiuntur, quanto id verius
aquae praestabunt per dei auctoritatem, a quo omnis natura earum
constituta est? Si religione aquam medicari putant, quae potior
religio quam dei vivi? Quo agnito hic quoque studium diaboli
recognoscimus res dei aemulantis, cum et ipse baptismum in suis
exercet. Quid simile? Immundus emundat, perditor liberat, damnatus
absolvit. Suam videlicet operam destruet diluens delicta,
quae inspirat ipse. Haec quidem in testimonium posita sunt repellentibus
fidem, si minime credant rebus dei, quarum adfectationibus
apud aemulum dei credunt. Annon et alias sine ullo sacramento
immundi spiritus aquis incubant, adfectantes illam in primordio
divini spiritus gestationem? Sciunt opaci quique fontes,
et avii quique rivi, et in balneis piscinae et euripi in domibus,
vel cisternae et putei, qui rapere dicuntur, scilicet per vim spiritus
nocentis. Nympholeptos et lymphaticos et hydrophobos vocant
quos aquae necaverunt aut amentia vel formidine exercuerunt.
<pb xml:id="v.1.p.625"/>

Quorsum ista retulimus? Ne quis durius credat angelum dei sanctum
aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum angelus
malus profanum commercium eiusdem elementi in perniciem hominis
frequentat. Angelum aquis intervenire si novum videtur,
exemplum futuri praecucurrit. Piscinam Bethsaidam angelus interveniens
commovebat. Observabant qui valetudinem querebantur.
Nam si quis praevenerat descendere illuo, queri post lavacrum
desinebat. Figura ista medicinae corporalis spiritalem medicinam
canebat, ea forma qua semper carnalia in figura spiritalium antecedunt.
Proficiente itaque in hominibus gratia dei plus aquis et
angelo accessit. Qui vitia corporis remediabant, nunc spiritum
medentur; qui temporalem operabantur salutem, nunc aeternam reformant;
qui unum semel anno liberabant, nunc quotidie populos
conservant, deleta morte per ablutionem delictorum. Exempto scilicet
reatu eximitur et poena. ita restituetur homo deo ad similitudinem
eius, qui retro ad imaginem dei fuerat. Imago in effigie,
similitudo in aeternitate censetur. Recipit enim illum dei
spiritum, quem tunc de adflatu eius acceperat, sed post amiserat
per delictum.</p></div></div></body></text></TEI>