Felix sacramentum aquae nostrae, quia ablutis delictis pristinae caecitatis in vitam aeternam liberamur! Non erit otiosum digestum istud, instruens tam eos qui cum maxime formantur, quam et illos qui simpliciter credidisse contenti non exploratis rationibus traditionum intentatam probabilem fidem per imperitiam portant. Atque adeo nuper conversata istic quaedam de Gaiana haeresi vipera venenatissima doctrina sua plerosque rapuit, inprimis baptismum destruens. Plane secundum naturam. Nam fere viperae et aspides ipsique reguli serpentes arida et inaquosa sectantur. Sed nos pisciculi secundum ΙΧΘΥΝ nostrum Iesum Christum in aqua nascimur, nec aliter quam in aqua permanendo salvi sumus. Itaque illa monstrosissima, cui nec integre quidem docendi ius erat, optime norat pisciculos necare de aqua auferens. Sed enim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet ex quibus constat! Nihil adeo est quod obduret mentes hominum quam simplicitas divinorum operum quae in actu videntur et magnificentia quae in effectu repromittitur: ut hinc quoque, quoniam tanta simplicitate, sine pompa, sine apparatu novo aliquo, denique sine sumptu homo in aqua demissus et inter pauca verba tinctus non multo vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consecutio aeternitatis. Mentior, si non e centrario idolorum sollemnia vel arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem et auctoritatem sibi extruunt. Pro misera incredulitas, quae denegas deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem! Quid ergo? nonne mirandum et lavacro dilui mortem? Atquin eo magis credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur. Qualia enim decet esse opera divina, nisi super omnem admirationem? Nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. Ceterum incredulitas miratur, non credit. Miratur enim simplicia quasi vana, magnifica quasi impossibilia. Et sit plane ut putas, satis ad utrumque divina pronuntiatio praecucurrit. Stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientiam eius, et praedifficilia penes homines facilia penes deum. Nam si deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in adversariis sapientiae potentiaeque, id est in stultitia et impossibilitate, materias operationis suae instituit; quoniam virtus omnis ex his causam accipit, a quibus provocatur. Huius memores pronuntiationis tamquam praescriptionis, nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. Quid utique ista materia tantae dignationis meruerit officium? Ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est. Atquin plurima suppetit, et quidem a primordio. Nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes deum quiescebant. In primordio, inquit, fecit deus caelum et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus domini super aquas ferebatur. Habes homo inprimis aetatem venerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod divini spiritus sedes, gratior scilicet ceteris tunc elementis. Nam et tenebrae totae adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus, et terra imparata, et caelum rude; solus liquor, semper materia perfecta, laeta, simplex, de suo pura, dignum vectaculum deo subiiciebat. Quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis deo constitit. Nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis aquis fecit; ut terram aridam suspenderet, segregatis aquis expediit. Ordinato dehinc per elementa mundo eum incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas proferre. Primus liquor quod viveret edidit, ne mirum sit in baptismo, si aquae animare noverunt. Non enim ipsius quoque hominis figurandi opus sociantibus aquis absolutum est? De terra materia convenit, non tamen habilis nisi humecta et succida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstite humore limo temperant. Si exinde universa vel plura prosequar, quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta vis eius aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum mundo ferat, vereor, ne laudes aquae potius quam baptismi rationes videar congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum, si materiam, quam in omnibus rebus et operibus suis deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae vitam terrenam gubernat, et in caelesti procurat. Sed ea satis erit praecerpsisse in quibus et ratio baptismi recognoscitur prima illa, quae iam tunc etiam ipso habitu praenotabatur ad baptismi figuram, dei spiritum, qui ab initio supervectabatur, super aquas intinctorum moraturum. Sanctum autem utique super sanctum ferebatur, aut ab eo quod superferebatur id quod ferebat sanctitatem mutuabatur, quoniam subiecta quaeque materia eius quae desuper imminet qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem, et penetrare et insidere facilem per substantiae suae subtilitatem. Ita de sancto sanctificata natura aquarum et ipsa sanctificare concepit. Nemo dicat: Numquid ipsis enim aquis tinguimur, quae tunc in primordio fuerunt? Non utique ipsis, nisi ex ea parte qua genus quidem unum, species vero complures. Quod autem generi adtributum est, etiam in specie redundat. Ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alveo diluatur, nec quicquam refert inter eos quos Ioannes in Iordane et quos Petrus in Tiberi tinxit. Nisi et ille spado, quem Philippus inter vias fortuita aqua tinxit, plus salutis aut minus retulit. Igitur omnes aquae de pristina originis praerogativa sacramentum sanctificationis consequuntur invocato deo. Supervenit enim statim spiritus de caelis et aquis superest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt. Quamquam ad simplicem actum competat similitudo, ut, quoniam vice sordium delictis inquinamur, aquis abluamur. Sed delicta sicut non in carne comparent, quia nemo super cutem portat maculam idololatriae aut stupri aut fraudis, ita eiusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti. Spiritus enim dominatur, caro famulatur. Tamen utrumque inter se communicant reatum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium. Igitur medicatis quodammodo aquis per angeli interventum, et spiritus in aquis corporaliter diluitur et caro in eisdem spiritaliter mundatur. Sed enim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium potestatum eadem efficacia idolis suis subministrant. Sed viduis aquis sibi mentiuntur. Nam et sacris quibusdam per lavacrum initiantur, Isidis alicuius aut Mithrae; ipsos etiam deos suos lavationibus efferunt. Ceterum villas, domos, templa totasque urbes aspergine circumlatae aquae expiant passim. Certe ludis Apollinaribus et Eleusiniis tinguuntur, idque se in regenerationem et impunitatem periuriorum suorum agere praesumunt. Item penes veteres quisquis se homicidio infecerat, purgatrices aquas explorabat. Igitur si de sola natura aquae, quod propria materia sit abluendi, in auspicia emundationis blandiuntur, quanto id verius aquae praestabunt per dei auctoritatem, a quo omnis natura earum constituta est? Si religione aquam medicari putant, quae potior religio quam dei vivi? Quo agnito hic quoque studium diaboli recognoscimus res dei aemulantis, cum et ipse baptismum in suis exercet. Quid simile? Immundus emundat, perditor liberat, damnatus absolvit. Suam videlicet operam destruet diluens delicta, quae inspirat ipse. Haec quidem in testimonium posita sunt repellentibus fidem, si minime credant rebus dei, quarum adfectationibus apud aemulum dei credunt. Annon et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant, adfectantes illam in primordio divini spiritus gestationem? Sciunt opaci quique fontes, et avii quique rivi, et in balneis piscinae et euripi in domibus, vel cisternae et putei, qui rapere dicuntur, scilicet per vim spiritus nocentis. Nympholeptos et lymphaticos et hydrophobos vocant quos aquae necaverunt aut amentia vel formidine exercuerunt. Quorsum ista retulimus? Ne quis durius credat angelum dei sanctum aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum angelus malus profanum commercium eiusdem elementi in perniciem hominis frequentat. Angelum aquis intervenire si novum videtur, exemplum futuri praecucurrit. Piscinam Bethsaidam angelus interveniens commovebat. Observabant qui valetudinem querebantur. Nam si quis praevenerat descendere illuo, queri post lavacrum desinebat. Figura ista medicinae corporalis spiritalem medicinam canebat, ea forma qua semper carnalia in figura spiritalium antecedunt. Proficiente itaque in hominibus gratia dei plus aquis et angelo accessit. Qui vitia corporis remediabant, nunc spiritum medentur; qui temporalem operabantur salutem, nunc aeternam reformant; qui unum semel anno liberabant, nunc quotidie populos conservant, deleta morte per ablutionem delictorum. Exempto scilicet reatu eximitur et poena. ita restituetur homo deo ad similitudinem eius, qui retro ad imaginem dei fuerat. Imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur. Recipit enim illum dei spiritum, quem tunc de adflatu eius acceperat, sed post amiserat per delictum.