Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus corpulentiae praeiudicabit aut haec adesse ei, quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, 23] cf. Apoc. 6, 9. 1 incorporalibus - 8 corporalia om. A 3 gloriam Urs: gloria AB 4 sic uaria om. A 5 alimenta alii illis A 7 renunciandam A 10 mare om. A 12 animae-corpus om. A 13 est Lat: et si B, **et si A 14 et prius] est Oehlerus pro posterius add. Gel 16 dculi Urs 17 sorum A alioqui B 19 ideo B alteri quid inuisibile om. A *ideo A 21 nont A 22 anima A 23 est om. B scio hanne A 25 DE EFFIGIE (EFFIGIAE A) AB, DE EFFIGIE ANIMAE Gel sui] sensui A 27 praeiudicauit B aut Urs: ut AB, et Oehlerus ei add. Urs qua Pam 28 ostendamus Gel aut etsi non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae corporibus ceteris adsint. et tamen non inconstanter profitebimur sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantiuum, longitudinem dico et latitudinem et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. quid nunc quod et effigiem animae damus? Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate. omne enim effigiatum compositum et structile affirmat: dissolubile autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem, qua immortalem et ineffigiatam, qua indissolubilem. ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam; tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia et disciplinis philosophiae, deformem uero contrariis artibus. sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, uerum et ex constantia gratiae per reuelationem. nam quia spiritalia charismata agnoscimus, post Iohannem quoque prophetiam meruimus consequi. est hodie soror apud nos reuelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur; conuersatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et uidet et audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit et medicinas desiderantibus submittit. iam uero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde materiae uisionibus subministrantur. forte nescio quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare q quae uiderit (nam et dili gentissime digeruntur, ut etiam 7] cf. Plat. Phaed. p. 105 sqq. 2 et ceteris B 5 distantiuum Lat: distantium AB dico et om. A 10 est A corr . 11 qua immortalem-indissolubilem om. A qua immortalem Urs: quam immortalem B 15 sed B, et A 18 iohannen A 19 et consequi B 21 ecstasin Pam: extasin AB in mg. manu librarii Nota formam ueteris celebrationis A 23 summittit Pam: sumit AB 24 iam B, ita A uero om. B 26 matheriae A 27 spm A 28 dimissa* A uso A corr . renunciare A probentur), inter cetera, inquit , ostensa est mihi anima corporaliter, et spiritus uidebatur, sed non inanis et uacuae qualitatis, immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida et aerii coloris et forma per omnia humana. haec uisio est, deus testis et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor: tu nec si res ipsa de singulis persuaserit,. credas? si enim corpus anima, sine dubio ** inter illa quae supra sumus professi. perinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret. quem igitur alium animae aestimabis colorem quam aerium ac lucidum? non ut aer sit ipsa substantia eius, etsi hoc Aenesidemo uisum est et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut lumen, etsi hoc placuit Pontico Heraclidi. nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita est, quod coruscent rutilato rubore, nec berullis ideo aquosa materia est quod fluctuent colato nitore. quanta enim et alia color sociat, natura dissociat? sed quoniam omne tenue atque perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de fide corporalitatis periclitatur. sic et effigiem de sensu iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit. hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. recogita enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum uitae, et factus esset homo in animam uiuam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum et per uniuersaj corporis spatia diffusum simulque diuina a spiratione densatum omni intus linea expressum esse, quam densatus impleuerat, et uelut in forma gelasse. inde igitur et 2 uideantur A corr. et B, nec A 4 aetherii Bmg hoc A et A 6 tu nec si JRig: tunc et si (** si A) AB, tu nisi Gel 7 ne credas Gel lacunam signaui: interciderwnt talia teneri eam et teneram esse; sine lacuna pro inter suspicatur in se fert Hartelius 9 aderit, Quae igitur A 10 ut aer B, uter A 11 Enesidemo B, aeneas idemo A 13 et om. A cerauneis A 14 nec & A corr . berullis A, beryllis B aquos amateria A 15 flutuent A collato B 17 alterum est om. A 20 non aliam B, alienam ABmg 21 et Gel: etsi AB 22 nobis A contemplacio A 23 recogitat A homini A 24 totum Gel: totus AB itaque A corr . 27 quem A densatus Rig: densatur A, densatum B corpulentia animae ex densatione solidata est et effigies ex ex- . pressione formata. hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus Paulus dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros artus, per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur. sic et diuiti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. per has lineas . et animae martyrum sub altari intelleguntur. a primordio enim in Adam concreta et configurata corpori anima, ut totius substantiae, ita et condicionis istius semen effecit.