<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium <lb/>
            eximere censu quia ceteris corporalibus exemplis non <lb n="25"/>
            adaequet. et ubi proprietatum priuata discrimina, per quae <lb/>
            magnificentia auctoris ex operum eorundem diuersitate signatur, <lb/>
            ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? <lb/>
            siquidem et ipsi philosophi ex contrariis uniuersa constare condicunt <lb/>
            secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. sic

<note type="footnote">2] cf. Luc. 16, 23 sqq.\' </note>

<note type="footnote"> 6 eleazari <hi rend="italic">A</hi> 12 illic <hi rend="italic">om. A</hi> 14 sed quamobrem <hi rend="italic">om. A</hi> sub] detinet <lb/>
            sub <hi rend="italic">B</hi> 15 <hi rend="italic">alterum</hi> enim <hi rend="italic">om. A</hi> 16 liber est <hi rend="italic">A</hi> et <hi rend="italic">prius om. B</hi> 18 oportunius <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 19 praecepit <hi rend="italic">Rig</hi> in carcere <hi rend="italic">Gel:</hi> carcere in corpore <hi rend="italic">B,</hi> in <lb/>
            corpore <hi rend="italic">A;</hi> sine corpore in carcere <hi rend="italic">Hartelius cf. u. 11</hi> 22 quan*tum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            25 exime recensu <hi rend="italic">A</hi> 26 et ubi <hi rend="italic">AB,</hi> ubi <hi rend="italic">Gel,</hi> ubique <hi rend="italic">fort</hi>. 28 discre- <lb/>
            -tam <hi rend="italic">A</hi> 30 empedoclis <hi rend="italic">om. A</hi> </note> 
<pb n="309"/>

            igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita <lb/>
            inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non <lb/>
            genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam, <lb/>
            dum uaria, sic uaria, dum diuersa, sic diuersa, dum his alii  <lb/>
            qualitatum <milestone n="120" unit="altpage"/> sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, <lb n="5"/>
            dum haec inuisibilia, illa uisibilia, dum haec grauia, illa leuia. <lb/>
            aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam,, quia <lb/>
            digressa ea grauiora efficiantur corpora defunctorum, cum leuiora <lb/>
            esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima <lb/>
            corpus. quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, <lb n="10"/>
            quia extra mare immobilis et grauis nauis efficitur? quanto <lb/>
            ergo ualidius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus <lb/>
            leuissima mobilitate circumfert? ceterum est inuisibilis anima <lb/>
            et pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae <lb/>
            et pro natura etiam eorum quibus inuisibilis esse sortita est. <lb n="15"/>
            solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum <lb/>
            suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin <lb/>
            non educabunt ut degenerem, quem solis radius auerterit. <lb/>
            est adeo alteri quid inuisibile, alteri non, quod non ideo incorporale <lb/>
            sit quia non ex aequo uis ualet. sol enim corpus, <lb n="20"/>
            siquidem ignis, sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non <lb/>
            tamen praeiudicans aquilae. tantundem et animae corpus inuisibile <lb/>
            carni, si. forte, spiritui uero uisibile est. sic Iohannes <lb/>
            in spiritu dei factus animas martyrum conspicit. 
</p></div></div></body></text></TEI>