Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium eximere censu quia ceteris corporalibus exemplis non adaequet. et ubi proprietatum priuata discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorundem diuersitate signatur, ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? siquidem et ipsi philosophi ex contrariis uniuersa constare condicunt secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. sic 2] cf. Luc. 16, 23 sqq.\' 6 eleazari A 12 illic om. A 14 sed quamobrem om. A sub] detinet sub B 15 alterum enim om. A 16 liber est A et prius om. B 18 oportunius A 19 praecepit Rig in carcere Gel: carcere in corpore B, in corpore A; sine corpore in carcere Hartelius cf. u. 11 22 quan*tum A 25 exime recensu A 26 et ubi AB, ubi Gel, ubique fort . 28 discre- -tam A 30 empedoclis om. A igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam, dum uaria, sic uaria, dum diuersa, sic diuersa, dum his alii qualitatum sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, dum haec inuisibilia, illa uisibilia, dum haec grauia, illa leuia. aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam,, quia digressa ea grauiora efficiantur corpora defunctorum, cum leuiora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus. quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, quia extra mare immobilis et grauis nauis efficitur? quanto ergo ualidius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus leuissima mobilitate circumfert? ceterum est inuisibilis anima et pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae et pro natura etiam eorum quibus inuisibilis esse sortita est. solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin non educabunt ut degenerem, quem solis radius auerterit. est adeo alteri quid inuisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit quia non ex aequo uis ualet. sol enim corpus, siquidem ignis, sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non tamen praeiudicans aquilae. tantundem et animae corpus inuisibile carni, si. forte, spiritui uero uisibile est. sic Iohannes in spiritu dei factus animas martyrum conspicit.