<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad <lb/>
            nostros ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso euangelio <lb/>
            relucebit. dolet apud inferos anima cuiusdam et punitur <lb/>
            in flamma et cruciatur in lingua et de digito animae felicioris <lb/>
            implorat solacium roris. imaginem existimas exitum illum pauperis <lb n="5"/>
            laetantis et diuitis maerentis? et quid illic Lazari nomen, <milestone n="119v" unit="altpage"/>  <lb/>
            si non in ueritate res est? sed et si imago credenda est, testimonium <lb/>
            erit ueritatis. si enim non haberet anima corpus, <lb/>
            non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur <lb/>
            de corporalibus membris scriptura, si non erant. quid est <lb n="10"/>
            autem illud quod ad inferna transfertur post diuortium corporis, <lb/>
            quod detinetur illic, quod in diem iudicii reseruatur, ad quod <lb/>
            et Christus moriendo descendit? puto, ad animas patriarcharum. <lb/>
            sed quamobrem, si nihil anima sub terris? nihil <lb/>
            enim, si non corpus. incorporalitas enim ab omni genere custodiae <lb n="15"/>
            libera est, immunis et a poena et a fouella. per quod <lb/>
            enim punitur aut fouetur, hoc erit corpus. reddam de isto <lb/>
            plenius et opportunius. igitur si quid tormenti siue solacii <lb/>
            anima praecerpit in carcere seu diuersorio inferum, in igni <lb/>
            uel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. incorporalitas <lb n="20"/>
            enim nihil patitur non habens per quod pati possit, <lb/>
            aut si habet, hoc erit corpus. in quantum enim omne corporale <lb/>
            passibile est, in tantum quod passibile est corporale est. 
</p></div></div></body></text></TEI>