<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec Platonici subtilitate potius quam ueritate conturbant. <lb/>
            omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale. <lb/>
            et si quidem inanimale est, extrinsecus mouebitur, si <lb/>
            uero\'animale, intrinsecus. anima autem nec extrinsecus mouebitur, <lb/>
            ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae <lb n="15"/>
            ipsa potius moueat corpus. itaque non uideri eam corpus, <lb/>
            quae non corporalium forma ex aliqua regione moueatur. ad <lb/>
            hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis prouocantis <lb/>
            ad ea quae in animam non conueniunt. non enim potest anima <lb/>
            animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut <lb n="20"/>
            faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo. <lb/>
            itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale uel <lb/>
            inanimale. anima enim dicitur substantiae suae nomine. <lb/>
            quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est <lb/>
            anima, quomodo prouocabitur ad animalium et inanimalium <lb n="25"/>
            corporum formam? dehinc si corporis est moueri extrinsecus <lb/>
            ab aliquo, ostendimus autem supra moueri animam et ab alio, <lb/>
            cum uaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, quia ab alio, <lb/>
            merito quod mouebitur extrinsecus ab alio secundum exempli

<note type="footnote"> 5] cf. Nemesius 1. c. p. 34 (81 Matth.). 7] Lucr. 1304. </note>

<note type="footnote"> 2 coaegrescit <hi rend="italic">Lat:</hi> cohaerescit <hi rend="italic">B</hi> scilicet <hi rend="italic">Urs:</hi> socii et <hi rend="italic">B,</hi> socii <hi rend="italic">Gel,</hi> <lb/>
            saucii <hi rend="italic">Hartelius</hi> cuiusque <hi rend="italic">scripsi:</hi> cuius <hi rend="italic">B</hi> 3 pauorem <hi rend="italic">Gel:</hi> pauore <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            4 animam <hi rend="italic">scripsi:</hi> anima <hi rend="italic">B</hi> 9 hominem <hi rend="italic">addidi;</hi> corpus <hi rend="italic">mente supplendum <lb/>
            censet Hartelius</hi> quae nisi corporalis <hi rend="italic">Gel:</hi> quam si corporali <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 derelinqueret, uidetur <hi rend="italic">scripsi:</hi> derelinquet. Videntur <hi rend="italic">B,</hi> derelinqueret <lb/>
            <hi rend="italic">Gel,</hi> derelinquere uideretur <hi rend="italic">Hartelius</hi> 11 Platonici <hi rend="italic">Gel:</hi> Platonicis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            21 si adsit, aut inanimale <hi rend="italic">add. Gel</hi> 28 quia <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> qui <hi rend="italic">B,</hi> cum <hi rend="italic">Gel,</hi> <lb/>
            quis <hi rend="italic">TTrs, del. Iwn</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>
             
<pb n="306"/>
            propositionem corpus adagnoscam. iam uero si ab alio moueri <lb/>
            corporis est, quanto magis mouere aliud? anima autem mouet <lb/>
            corpus, et conatus eius extrinsecus foris parent. ab illa est <lb/>
            enim impingi et pedes in incessum et manus in contactum et <lb/>
            oculos in conspectum et linguam in effatum, uelut sigillaria <lb n="5"/>
            motu superficiem intus agitante. unde haec uis incorporali <lb/>
            animae, unde uacuae rei solida propellere? sed quomodo diuisi <lb/>
            uidentur in homine sensus corporales et intellectuales? <lb/>
            corporalium aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus <lb/>
            sensibus renuntiari, ut tactui, ut uisui, incorporalium <lb n="10"/>
            uero intellectualibus conueniri, ut benignitatis, ut malignitatis. <lb/>
            itaque incorporalem esse animam constat, cuius qualitates non <lb/>
            corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. <lb/>
            plane, si non huius definitionis gradum exclusero. ecce enim <lb/>
            incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum auditui, <lb n="15"/>
            colorem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam <lb/>
            anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari <lb/>
            sensus quia corporalibus accedant. igitur si constat <lb/>
            incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et <lb/>
            anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? certe <lb n="20"/>
            definitio exclusa sit. de insignioribus argumentationibus erit <lb/>
            etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali iudicant, animam <lb/>
            uero ut incorporalem incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. <lb/>
            sed nec hic gradus stabit etiam Sorano methodicae medicinae <lb/>
            instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque <lb n="25"/>
            ali, denique deficientem eam cibo plerumque fulciri. quidni? <lb/>
            quo adempto in totum dilabitur ex corpore. ita etiam ipse <lb/>
            Soranus plenissime super anima commentatus quatuor uoluminibus <lb/>
            et cum omnibus philosophorum sententiis expertus <lb/>
            corporalem animae substantiam uindicat, etsi illam immortalitate <lb n="30"/>
            fraudauit. non enim omnium est credere quod Christianorum

<note type="footnote"> 1 agnoscam <hi rend="italic">Gel</hi> iam uero <hi rend="italic">scripsi:</hi> enimuero <hi rend="italic">B</hi> 5 sigillaria <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sigillario <hi rend="italic">B</hi> 6 motu <hi rend="italic">Gel:</hi> motus <hi rend="italic">B</hi> agitante <hi rend="italic">Gel:</hi> agitantem <hi rend="italic">B</hi> uis <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> uisio <hi rend="italic">B</hi> incorporali <hi rend="italic">Gel:</hi> incorporalis <hi rend="italic">B</hi> 9 terrae <hi rend="italic">Gel:</hi> terra <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 tactu, ut uisu <hi rend="italic">[Jrs</hi> 22 ali iudicant <hi rend="italic">Gel:</hi> adiudicant <hi rend="italic">B</hi> 26 deficientem <lb/>
            eam <hi rend="italic">Urs:</hi> deficiente in ea <hi rend="italic">B,</hi> deficientem a <hi rend="italic">Gel</hi> 27 etiam <hi rend="italic">Gel:</hi> et <lb/>
            ne B 31 fraudauit <hi rend="italic">Gel:</hi> fraudabit <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="307"/>
            est. sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus <lb/>
            ali, perinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus <lb/>
            pasci. sed nemo umquam cunctanti de exitu animae mulsam <milestone n="11sv" unit="altpage"/>   <lb/>
            aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio <lb/>
            Aristotelis infersit? quid autem facient tot ac tantae animae <lb n="5"/>
            rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et  <lb/>
            
            tamen <milestone unit="docbreak"/> <milestone n="119" unit="altpage"/> indocta prudentia pollent et sine academiis et porticibus <lb/>
            Atticis et carceribus Socratis, denique ieiunantes a philosophia <lb/>
            nihilominus uiuunt? non enim substantiae ipsi alimenta <lb/>
            proficiunt studiorum uel disciplinae, quia nec opimiorem <lb n="10"/>
            animam efficiunt, sed ornatiorem. bene autem quod et artes <lb/>
            Stoici corporales affirmant. adeo sic quoque anima corporalis, <lb/>
            si et artibus ali creditur. sed enormis intentio philosophiae <lb/>
            solet plerumque nec prospicere pro pedibus. sic Thales <lb/>
            in puteum. solet et sententias suas non intellegendo ualetudinis<lb n="15"/>
            corruptelam suspicari. sic Chrysippus ad elleborum. <lb/>
            tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum corpora negauit, <lb/>
            alienato a prospectu et recogitatu praegnantum, quae <lb/>
            non singula cotidie corpora, sed et bina et terna in unius <lb/>
            uteri ambitu perferunt. inuenitur etiam in iure ciuili Graeca <lb n="20"/>
            quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici <lb/>
            fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae <lb/>
            tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus <lb/>
            fuit. uniuersa condicio testabitur corpora de corporibus processura <lb/>
            iam illic esse unde procedunt. secundum sit necesse <lb n="25"/>
            est quod ex alio est. nihil porro ex alio est nisi dum gignitur; <lb/>
            sed tunc duo sunt.

<note type="footnote"> 2 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> incorporalibus <hi rend="italic">Gel:</hi> ita corporalibus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            3 mulsam <hi rend="italic">Gel:</hi> mulsiam <hi rend="italic">B</hi> 4 de minutiloquio] <hi rend="italic">ab his uerbis incipit A</hi> <lb/>
            deminuti loquio <hi rend="italic">A,</hi> multiloquio <hi rend="italic">Bmg</hi> 5 aristotilis <hi rend="italic">A</hi> intersit <hi rend="italic">B <lb/>
             interrogationis signum posui</hi> 6 baronum <hi rend="italic">P. Pithoeus et Urs</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            7 indocta <hi rend="italic">Gel:</hi> indoctae <hi rend="italic">AB</hi> 8 caesaribus sacratis <hi rend="italic">A</hi> a <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            10 uel <hi rend="italic">scripsi:</hi> sed <hi rend="italic">AB</hi> quiu <hi rend="italic">A corr</hi>. 14 sic] scit <hi rend="italic">Heraldus</hi> tales <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 et <hi rend="italic">om. A</hi> 16 sic] scit <hi rend="italic">Heraldus</hi> ad elleborum <hi rend="italic">Gel:</hi> ad Delleborum <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            adelborum <hi rend="italic">AJBmg</hi> 17 in <hi rend="italic">del. Rig</hi> uno <hi rend="italic">Rig</hi> 18 alienato <hi rend="italic">Iun:</hi> alienata <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> alienatus <hi rend="italic">Urs</hi> pregnata umquam e non singulatim <hi rend="italic">A</hi> 19 quotidie <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            et bina <hi rend="italic">B,</hi> labina <hi rend="italic">A,</hi> uel bina <hi rend="italic">Wissowa</hi> terrena <hi rend="italic">A, Gel</hi> 22 festus <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            25 seorsum <hi rend="italic">Bmg</hi> 26 est nihil <hi rend="italic">A,</hi> sit nihil <hi rend="italic">B</hi> 27 sed tunc <hi rend="italic">om. A</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note>
</p><pb n="308"/></div></div></body></text></TEI>