<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec Platonici subtilitate potius quam ueritate conturbant. <lb/>
            omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale. <lb/>
            et si quidem inanimale est, extrinsecus mouebitur, si <lb/>
            uero\'animale, intrinsecus. anima autem nec extrinsecus mouebitur, <lb/>
            ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae <lb n="15"/>
            ipsa potius moueat corpus. itaque non uideri eam corpus, <lb/>
            quae non corporalium forma ex aliqua regione moueatur. ad <lb/>
            hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis prouocantis <lb/>
            ad ea quae in animam non conueniunt. non enim potest anima <lb/>
            animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut <lb n="20"/>
            faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo. <lb/>
            itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale uel <lb/>
            inanimale. anima enim dicitur substantiae suae nomine. <lb/>
            quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est <lb/>
            anima, quomodo prouocabitur ad animalium et inanimalium <lb n="25"/>
            corporum formam? dehinc si corporis est moueri extrinsecus <lb/>
            ab aliquo, ostendimus autem supra moueri animam et ab alio, <lb/>
            cum uaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, quia ab alio, <lb/>
            merito quod mouebitur extrinsecus ab alio secundum exempli

<note type="footnote"> 5] cf. Nemesius 1. c. p. 34 (81 Matth.). 7] Lucr. 1304. </note>

<note type="footnote"> 2 coaegrescit <hi rend="italic">Lat:</hi> cohaerescit <hi rend="italic">B</hi> scilicet <hi rend="italic">Urs:</hi> socii et <hi rend="italic">B,</hi> socii <hi rend="italic">Gel,</hi> <lb/>
            saucii <hi rend="italic">Hartelius</hi> cuiusque <hi rend="italic">scripsi:</hi> cuius <hi rend="italic">B</hi> 3 pauorem <hi rend="italic">Gel:</hi> pauore <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            4 animam <hi rend="italic">scripsi:</hi> anima <hi rend="italic">B</hi> 9 hominem <hi rend="italic">addidi;</hi> corpus <hi rend="italic">mente supplendum <lb/>
            censet Hartelius</hi> quae nisi corporalis <hi rend="italic">Gel:</hi> quam si corporali <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 derelinqueret, uidetur <hi rend="italic">scripsi:</hi> derelinquet. Videntur <hi rend="italic">B,</hi> derelinqueret <lb/>
            <hi rend="italic">Gel,</hi> derelinquere uideretur <hi rend="italic">Hartelius</hi> 11 Platonici <hi rend="italic">Gel:</hi> Platonicis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            21 si adsit, aut inanimale <hi rend="italic">add. Gel</hi> 28 quia <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> qui <hi rend="italic">B,</hi> cum <hi rend="italic">Gel,</hi> <lb/>
            quis <hi rend="italic">TTrs, del. Iwn</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>
             
<pb n="306"/>
            propositionem corpus adagnoscam. iam uero si ab alio moueri <lb/>
            corporis est, quanto magis mouere aliud? anima autem mouet <lb/>
            corpus, et conatus eius extrinsecus foris parent. ab illa est <lb/>
            enim impingi et pedes in incessum et manus in contactum et <lb/>
            oculos in conspectum et linguam in effatum, uelut sigillaria <lb n="5"/>
            motu superficiem intus agitante. unde haec uis incorporali <lb/>
            animae, unde uacuae rei solida propellere? sed quomodo diuisi <lb/>
            uidentur in homine sensus corporales et intellectuales? <lb/>
            corporalium aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus <lb/>
            sensibus renuntiari, ut tactui, ut uisui, incorporalium <lb n="10"/>
            uero intellectualibus conueniri, ut benignitatis, ut malignitatis. <lb/>
            itaque incorporalem esse animam constat, cuius qualitates non <lb/>
            corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. <lb/>
            plane, si non huius definitionis gradum exclusero. ecce enim <lb/>
            incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum auditui, <lb n="15"/>
            colorem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam <lb/>
            anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari <lb/>
            sensus quia corporalibus accedant. igitur si constat <lb/>
            incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et <lb/>
            anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? certe <lb n="20"/>
            definitio exclusa sit. de insignioribus argumentationibus erit <lb/>
            etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali iudicant, animam <lb/>
            uero ut incorporalem incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. <lb/>
            sed nec hic gradus stabit etiam Sorano methodicae medicinae <lb/>
            instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque <lb n="25"/>
            ali, denique deficientem eam cibo plerumque fulciri. quidni? <lb/>
            quo adempto in totum dilabitur ex corpore. ita etiam ipse <lb/>
            Soranus plenissime super anima commentatus quatuor uoluminibus <lb/>
            et cum omnibus philosophorum sententiis expertus <lb/>
            corporalem animae substantiam uindicat, etsi illam immortalitate <lb n="30"/>
            fraudauit. non enim omnium est credere quod Christianorum

<note type="footnote"> 1 agnoscam <hi rend="italic">Gel</hi> iam uero <hi rend="italic">scripsi:</hi> enimuero <hi rend="italic">B</hi> 5 sigillaria <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sigillario <hi rend="italic">B</hi> 6 motu <hi rend="italic">Gel:</hi> motus <hi rend="italic">B</hi> agitante <hi rend="italic">Gel:</hi> agitantem <hi rend="italic">B</hi> uis <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> uisio <hi rend="italic">B</hi> incorporali <hi rend="italic">Gel:</hi> incorporalis <hi rend="italic">B</hi> 9 terrae <hi rend="italic">Gel:</hi> terra <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 tactu, ut uisu <hi rend="italic">[Jrs</hi> 22 ali iudicant <hi rend="italic">Gel:</hi> adiudicant <hi rend="italic">B</hi> 26 deficientem <lb/>
            eam <hi rend="italic">Urs:</hi> deficiente in ea <hi rend="italic">B,</hi> deficientem a <hi rend="italic">Gel</hi> 27 etiam <hi rend="italic">Gel:</hi> et <lb/>
            ne B 31 fraudauit <hi rend="italic">Gel:</hi> fraudabit <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="307"/>
            est. sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus <lb/>
            ali, perinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus <lb/>
            pasci. sed nemo umquam cunctanti de exitu animae mulsam <milestone n="11sv" unit="altpage"/>   <lb/>
            aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio <lb/>
            Aristotelis infersit? quid autem facient tot ac tantae animae <lb n="5"/>
            rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et  <lb/>
            
            tamen <milestone unit="docbreak"/> <milestone n="119" unit="altpage"/> indocta prudentia pollent et sine academiis et porticibus <lb/>
            Atticis et carceribus Socratis, denique ieiunantes a philosophia <lb/>
            nihilominus uiuunt? non enim substantiae ipsi alimenta <lb/>
            proficiunt studiorum uel disciplinae, quia nec opimiorem <lb n="10"/>
            animam efficiunt, sed ornatiorem. bene autem quod et artes <lb/>
            Stoici corporales affirmant. adeo sic quoque anima corporalis, <lb/>
            si et artibus ali creditur. sed enormis intentio philosophiae <lb/>
            solet plerumque nec prospicere pro pedibus. sic Thales <lb/>
            in puteum. solet et sententias suas non intellegendo ualetudinis<lb n="15"/>
            corruptelam suspicari. sic Chrysippus ad elleborum. <lb/>
            tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum corpora negauit, <lb/>
            alienato a prospectu et recogitatu praegnantum, quae <lb/>
            non singula cotidie corpora, sed et bina et terna in unius <lb/>
            uteri ambitu perferunt. inuenitur etiam in iure ciuili Graeca <lb n="20"/>
            quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici <lb/>
            fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae <lb/>
            tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus <lb/>
            fuit. uniuersa condicio testabitur corpora de corporibus processura <lb/>
            iam illic esse unde procedunt. secundum sit necesse <lb n="25"/>
            est quod ex alio est. nihil porro ex alio est nisi dum gignitur; <lb/>
            sed tunc duo sunt.

<note type="footnote"> 2 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> incorporalibus <hi rend="italic">Gel:</hi> ita corporalibus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            3 mulsam <hi rend="italic">Gel:</hi> mulsiam <hi rend="italic">B</hi> 4 de minutiloquio] <hi rend="italic">ab his uerbis incipit A</hi> <lb/>
            deminuti loquio <hi rend="italic">A,</hi> multiloquio <hi rend="italic">Bmg</hi> 5 aristotilis <hi rend="italic">A</hi> intersit <hi rend="italic">B <lb/>
             interrogationis signum posui</hi> 6 baronum <hi rend="italic">P. Pithoeus et Urs</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            7 indocta <hi rend="italic">Gel:</hi> indoctae <hi rend="italic">AB</hi> 8 caesaribus sacratis <hi rend="italic">A</hi> a <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            10 uel <hi rend="italic">scripsi:</hi> sed <hi rend="italic">AB</hi> quiu <hi rend="italic">A corr</hi>. 14 sic] scit <hi rend="italic">Heraldus</hi> tales <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 et <hi rend="italic">om. A</hi> 16 sic] scit <hi rend="italic">Heraldus</hi> ad elleborum <hi rend="italic">Gel:</hi> ad Delleborum <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            adelborum <hi rend="italic">AJBmg</hi> 17 in <hi rend="italic">del. Rig</hi> uno <hi rend="italic">Rig</hi> 18 alienato <hi rend="italic">Iun:</hi> alienata <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> alienatus <hi rend="italic">Urs</hi> pregnata umquam e non singulatim <hi rend="italic">A</hi> 19 quotidie <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            et bina <hi rend="italic">B,</hi> labina <hi rend="italic">A,</hi> uel bina <hi rend="italic">Wissowa</hi> terrena <hi rend="italic">A, Gel</hi> 22 festus <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            25 seorsum <hi rend="italic">Bmg</hi> 26 est nihil <hi rend="italic">A,</hi> sit nihil <hi rend="italic">B</hi> 27 sed tunc <hi rend="italic">om. A</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note>
</p><pb n="308"/></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad <lb/>
            nostros ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso euangelio <lb/>
            relucebit. dolet apud inferos anima cuiusdam et punitur <lb/>
            in flamma et cruciatur in lingua et de digito animae felicioris <lb/>
            implorat solacium roris. imaginem existimas exitum illum pauperis <lb n="5"/>
            laetantis et diuitis maerentis? et quid illic Lazari nomen, <milestone n="119v" unit="altpage"/>  <lb/>
            si non in ueritate res est? sed et si imago credenda est, testimonium <lb/>
            erit ueritatis. si enim non haberet anima corpus, <lb/>
            non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur <lb/>
            de corporalibus membris scriptura, si non erant. quid est <lb n="10"/>
            autem illud quod ad inferna transfertur post diuortium corporis, <lb/>
            quod detinetur illic, quod in diem iudicii reseruatur, ad quod <lb/>
            et Christus moriendo descendit? puto, ad animas patriarcharum. <lb/>
            sed quamobrem, si nihil anima sub terris? nihil <lb/>
            enim, si non corpus. incorporalitas enim ab omni genere custodiae <lb n="15"/>
            libera est, immunis et a poena et a fouella. per quod <lb/>
            enim punitur aut fouetur, hoc erit corpus. reddam de isto <lb/>
            plenius et opportunius. igitur si quid tormenti siue solacii <lb/>
            anima praecerpit in carcere seu diuersorio inferum, in igni <lb/>
            uel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. incorporalitas <lb n="20"/>
            enim nihil patitur non habens per quod pati possit, <lb/>
            aut si habet, hoc erit corpus. in quantum enim omne corporale <lb/>
            passibile est, in tantum quod passibile est corporale est. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium <lb/>
            eximere censu quia ceteris corporalibus exemplis non <lb n="25"/>
            adaequet. et ubi proprietatum priuata discrimina, per quae <lb/>
            magnificentia auctoris ex operum eorundem diuersitate signatur, <lb/>
            ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? <lb/>
            siquidem et ipsi philosophi ex contrariis uniuersa constare condicunt <lb/>
            secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. sic

<note type="footnote">2] cf. Luc. 16, 23 sqq.\' </note>

<note type="footnote"> 6 eleazari <hi rend="italic">A</hi> 12 illic <hi rend="italic">om. A</hi> 14 sed quamobrem <hi rend="italic">om. A</hi> sub] detinet <lb/>
            sub <hi rend="italic">B</hi> 15 <hi rend="italic">alterum</hi> enim <hi rend="italic">om. A</hi> 16 liber est <hi rend="italic">A</hi> et <hi rend="italic">prius om. B</hi> 18 oportunius <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 19 praecepit <hi rend="italic">Rig</hi> in carcere <hi rend="italic">Gel:</hi> carcere in corpore <hi rend="italic">B,</hi> in <lb/>
            corpore <hi rend="italic">A;</hi> sine corpore in carcere <hi rend="italic">Hartelius cf. u. 11</hi> 22 quan*tum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            25 exime recensu <hi rend="italic">A</hi> 26 et ubi <hi rend="italic">AB,</hi> ubi <hi rend="italic">Gel,</hi> ubique <hi rend="italic">fort</hi>. 28 discre- <lb/>
            -tam <hi rend="italic">A</hi> 30 empedoclis <hi rend="italic">om. A</hi> </note> 
<pb n="309"/>

            igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita <lb/>
            inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non <lb/>
            genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam, <lb/>
            dum uaria, sic uaria, dum diuersa, sic diuersa, dum his alii  <lb/>
            qualitatum <milestone n="120" unit="altpage"/> sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, <lb n="5"/>
            dum haec inuisibilia, illa uisibilia, dum haec grauia, illa leuia. <lb/>
            aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam,, quia <lb/>
            digressa ea grauiora efficiantur corpora defunctorum, cum leuiora <lb/>
            esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima <lb/>
            corpus. quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, <lb n="10"/>
            quia extra mare immobilis et grauis nauis efficitur? quanto <lb/>
            ergo ualidius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus <lb/>
            leuissima mobilitate circumfert? ceterum est inuisibilis anima <lb/>
            et pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae <lb/>
            et pro natura etiam eorum quibus inuisibilis esse sortita est. <lb n="15"/>
            solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum <lb/>
            suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin <lb/>
            non educabunt ut degenerem, quem solis radius auerterit. <lb/>
            est adeo alteri quid inuisibile, alteri non, quod non ideo incorporale <lb/>
            sit quia non ex aequo uis ualet. sol enim corpus, <lb n="20"/>
            siquidem ignis, sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non <lb/>
            tamen praeiudicans aquilae. tantundem et animae corpus inuisibile <lb/>
            carni, si. forte, spiritui uero uisibile est. sic Iohannes <lb/>
            in spiritu dei factus animas martyrum conspicit. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui <lb n="25"/>
            generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus <lb/>
            corpulentiae praeiudicabit aut haec adesse ei, quam corpus <lb/>
            ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate,

<note type="footnote">23] cf. Apoc. 6, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 incorporalibus - 8 corporalia <hi rend="italic">om. A</hi> 3 gloriam <hi rend="italic">Urs:</hi> gloria <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            4 sic uaria <hi rend="italic">om. A</hi> 5 alimenta alii illis <hi rend="italic">A</hi> 7 renunciandam <hi rend="italic">A</hi> 10 mare <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 12 animae-corpus <hi rend="italic">om. A</hi> 13 est <hi rend="italic">Lat:</hi> et si <hi rend="italic">B,</hi> **et si <hi rend="italic">A</hi> 14 et <lb/>
            <hi rend="italic">prius]</hi> est <hi rend="italic">Oehlerus</hi> pro <hi rend="italic">posterius add. Gel</hi> 16 dculi <hi rend="italic">Urs</hi> 17 sorum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            alioqui <hi rend="italic">B</hi> 19 ideo <hi rend="italic">B</hi> alteri quid inuisibile <hi rend="italic">om. A</hi> *ideo <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            21 nont <hi rend="italic">A</hi> 22 anima <hi rend="italic">A</hi> 23 est <hi rend="italic">om. B</hi> scio hanne <hi rend="italic">A</hi> 25 DE <lb/>
            EFFIGIE (EFFIGIAE <hi rend="italic">A) AB,</hi> DE EFFIGIE ANIMAE <hi rend="italic">Gel</hi> sui] sensui <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 27 praeiudicauit <hi rend="italic">B</hi> aut <hi rend="italic">Urs:</hi> ut <hi rend="italic">AB,</hi> et <hi rend="italic">Oehlerus</hi> ei <hi rend="italic">add. Urs</hi> <lb/>
            qua <hi rend="italic">Pam</hi> 28 ostendamus <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="310"/>
            aut etsi non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori <lb/>
            animae quae corporibus <milestone n="120v" unit="altpage"/> ceteris adsint. et tamen non inconstanter  <lb/>
            profitebimur sollemniora quaeque et omnimodo debita <lb/>
            corpulentiae adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, <lb/>
            ut illud trifariam distantiuum, longitudinem dico et latitudinem <lb n="5"/>
            et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. quid <lb/>
            nunc quod et effigiem animae damus? Platone nolente, quasi <lb/>
            periclitetur de animae immortalitate. omne enim effigiatum <lb/>
            compositum et structile affirmat: dissolubile autem omne compositicium <lb/>
            et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem, <lb n="10"/>
            qua immortalem et ineffigiatam, qua indissolubilem. <lb/>
            ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam; tamquam <lb/>
            alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia <lb/>
            et disciplinis philosophiae, deformem uero contrariis artibus. <lb/>
            sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non <lb n="15"/>
            tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, uerum et <lb/>
            ex constantia gratiae per reuelationem. nam quia spiritalia <lb/>
            charismata agnoscimus, post Iohannem quoque prophetiam <lb/>
            meruimus consequi. est hodie soror apud nos reuelationum <lb/>
            charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia <lb n="20"/>
            per ecstasin in spiritu patitur; conuersatur cum angelis, aliquando <lb/>
            etiam cum domino, et uidet et audit sacramenta, et <lb/>
            quorundam corda dinoscit et medicinas desiderantibus submittit. <lb/>
            iam uero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut <lb/>
            allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde <lb n="25"/>
            materiae uisionibus subministrantur. forte nescio quid de <lb/>
            anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. post <lb/>
            transacta sollemnia  <milestone n="121" unit="altpage"/> dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare  <lb/>
            q<add>quae uiderit (nam et dili</add>gentissime digeruntur, ut etiam

<note type="footnote"> 7] cf. Plat. Phaed. p. 105 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 et ceteris <hi rend="italic">B</hi> 5 distantiuum <hi rend="italic">Lat:</hi> distantium <hi rend="italic">AB</hi> dico et <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            10 est <hi rend="italic">A corr</hi>. 11 qua immortalem-indissolubilem <hi rend="italic">om. A</hi> qua immortalem <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> quam immortalem <hi rend="italic">B</hi> 15 sed <hi rend="italic">B,</hi> et <hi rend="italic">A</hi> 18 iohannen <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            19 et consequi <hi rend="italic">B</hi> 21 ecstasin <hi rend="italic">Pam:</hi> extasin <hi rend="italic">AB in mg. manu librarii</hi> <lb/>
            Nota formam ueteris celebrationis <hi rend="italic">A</hi> 23 summittit <hi rend="italic">Pam:</hi> sumit <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            24 iam <hi rend="italic">B,</hi> ita <hi rend="italic">A</hi> uero <hi rend="italic">om. B</hi> 26 matheriae <hi rend="italic">A</hi> 27 spm <hi rend="italic">A</hi> 28 dimissa* <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> uso <hi rend="italic">A corr</hi>. renunciare <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="311"/>
            probentur), inter cetera, <add>inquit</add>, ostensa est mihi anima corporaliter, <lb/>
            et spiritus uidebatur, sed non inanis et uacuae qualitatis, <lb/>
            immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida <lb/>
            et aerii coloris et forma per omnia humana. haec uisio est, <lb/>
            deus testis et apostolus charismatum in ecclesia futurorum <lb n="5"/>
            idoneus sponsor: tu nec si res ipsa de singulis persuaserit,. <lb/>
            credas? si enim corpus anima, sine dubio ** inter illa quae <lb/>
            supra sumus professi. perinde et coloris proprietas omni corpori <lb/>
            adhaeret. quem igitur alium animae aestimabis colorem <lb/>
            quam aerium ac lucidum? non ut aer sit ipsa substantia eius, <lb n="10"/>
            etsi hoc Aenesidemo uisum est et Anaximeni, puto secundum <lb/>
            quosdam et Heraclito, nec ut lumen, etsi hoc placuit Pontico <lb/>
            Heraclidi. nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita <lb/>
            est, quod coruscent rutilato rubore, nec berullis ideo aquosa <lb/>
            materia est quod fluctuent colato nitore. quanta enim et alia <lb n="15"/>
            color sociat, natura dissociat? sed quoniam omne tenue atque <lb/>
            perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est <lb/>
            et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de <lb/>
            fide corporalitatis periclitatur. sic et effigiem de sensu iam <lb/>
            tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter <lb n="20"/>
            humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit. <lb/>
            hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. <lb/>
            recogita enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum <lb/>
            uitae, et factus esset homo in animam uiuam, totum utique <lb/>
            per faciem statim flatum illum in interiora <milestone n="121v" unit="altpage"/>   transmissum et <lb n="25"/>
            per uniuersaj corporis spatia diffusum simulque <add>diuina a</add>spiratione <lb/>
            densatum omni intus linea expressum esse, quam densatus <lb/>
            impleuerat, et uelut in forma gelasse. inde igitur et

<note type="footnote"> 2 uideantur <hi rend="italic">A corr. et B,</hi> nec <hi rend="italic">A</hi> 4 aetherii <hi rend="italic">Bmg</hi> hoc <hi rend="italic">A</hi> et <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            6 tu nec si <hi rend="italic">JRig:</hi> tunc et si (** si <hi rend="italic">A) AB,</hi> tu nisi <hi rend="italic">Gel</hi> 7 ne credas <hi rend="italic">Gel <lb/>
             lacunam signaui: interciderwnt talia</hi> teneri eam et teneram esse; <hi rend="italic">sine <lb/>
            lacuna pro</hi> inter <hi rend="italic">suspicatur</hi> in se fert <hi rend="italic">Hartelius</hi> 9 aderit, Quae igitur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            10 ut aer <hi rend="italic">B,</hi> uter <hi rend="italic">A</hi> 11 Enesidemo <hi rend="italic">B,</hi> aeneas idemo <hi rend="italic">A</hi> 13 et <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            cerauneis <hi rend="italic">A</hi> 14 nec &amp; <hi rend="italic">A corr</hi>. berullis <hi rend="italic">A,</hi> beryllis <hi rend="italic">B</hi> aquos amateria <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 15 flutuent <hi rend="italic">A</hi> collato <hi rend="italic">B</hi> 17 <hi rend="italic">alterum</hi> est <hi rend="italic">om. A</hi> 20 non <lb/>
            aliam <hi rend="italic">B,</hi> alienam <hi rend="italic">ABmg</hi> 21 et <hi rend="italic">Gel:</hi> etsi <hi rend="italic">AB</hi> 22 nobis <hi rend="italic">A</hi> contemplacio <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 23 recogitat <hi rend="italic">A</hi> homini <hi rend="italic">A</hi> 24 totum <hi rend="italic">Gel:</hi> totus <hi rend="italic">AB</hi> itaque <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. 27 quem <hi rend="italic">A</hi> densatus <hi rend="italic">Rig:</hi> densatur <hi rend="italic">A,</hi> densatum <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="312"/>

            corpulentia animae ex densatione solidata est et effigies ex ex- . <lb/>
            pressione formata. hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter <lb/>
            unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus Paulus <lb/>
            dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros artus, <lb/>
            per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur. sic <lb n="5"/>
            et diuiti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus <lb/>
            Abrahae. per has lineas . et animae martyrum sub altari intelleguntur. <lb/>
            a primordio enim in Adam concreta et configurata <lb/>
            corpori anima, ut totius substantiae, ita et condicionis istius <lb/>
            semen effecit. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare <lb/>
            secundum Platonem, id est uniformem, dumtaxat substantiae <lb/>
            nomine. uiderint artes et disciplinae, uiderint et haereses. <lb/>
            quidam enim uolunt aliam illi substantiam naturalem inesse <lb/>
            spiritum, quasi aliud sit uiuere, quod uenit ab anima, aliud <lb n="15"/>
            spirare, quod fiat a spiritu. nam et animalibus non omnibus <lb/>
            utrumque adesse. pleraque enim uiuere solummodo, non etiam <lb/>
            spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias. <lb/>
            quale est autem in examinatione humanae animae culicis <lb/>
            atque formicae argumenta respicere, quando et uitalia pro <lb n="20"/>
            cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus temperauerit <lb/>
            artifex deus, ut nulla inde  <milestone n="122" unit="altpage"/> coniectura captanda sit?  <lb/>
            nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco <lb/>
            aliunde spirabit, aliunde uiuet, neque formica, si membris <lb/>
            huiusmodi caret, idcirco. negabitur spirare, quasi solummodo <lb n="25"/>
            uiuens. cui uero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec <lb/>
            deesse praesumpserit? Herophilus ille medicus aut lanius, <lb/>
            qui sexcentos exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem

<note type="footnote">1 ex expressione <hi rend="italic">scripsi:</hi> expressione <hi rend="italic">B,</hi> ex impressione <hi rend="italic">A</hi> 3 Paulus <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> populus <hi rend="italic">AB</hi> 4 dominum <hi rend="italic">B,</hi> domino fdno <hi rend="italic">A) ABmg</hi> 5 cogitationibus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> somnis <hi rend="italic">Pam</hi> 10 efficit <hi rend="italic">B</hi> 11 DE SIMPLICITATE <lb/>
            SUBSTANTIAE QUOD ET SPIRITUS IPSA SIT <hi rend="italic">AB,</hi> YNYM ESSE <lb/>
            ANIMAM ET SPIRITVM <hi rend="italic">Gel</hi> 12 duntaxat <hi rend="italic">B</hi> 13 hereses <hi rend="italic">Urs:</hi> effigies <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 15 quasi -16 spiritu <hi rend="italic">om. A</hi> 19 examinatione <hi rend="italic">B,</hi> animatione <lb/>
            <hi rend="italic">ABmg</hi> 22 aptanda <hi rend="italic">A</hi> 23 neque — 24 uiuet <hi rend="italic">om. A</hi> 24 spirauit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 26 haec <hi rend="italic">om. A</hi> 28 *qui <hi rend="italic">A</hi> sexcentos <hi rend="italic">ABmg,</hi> septingentos <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            scutaretur A <hi rend="italic">corr</hi>. </note> 
<pb n="313"/>

            . odiit, ut nosset, nescio an omnia interna eius liquido explorarit, <lb/>
            ipsa morte mutante quae uixerant, et morte non simplici, <lb/>
            sed ipsa inter artificia exsectionis errante. philosophi pro <lb/>
            certo renuntiauerunt culicibus et formicis et tineis deesse pulmones <lb/>
            et arterias. dic mihi, inspector curiosissime, oculos <lb n="5"/>
            habent ad uidendum? atquin et pergunt quo uolunt et uitant <lb/>
            et appetunt quae uidendo sciunt: designa oculos, denota pupulas. <lb/>
            sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome <lb/>
            genuinos. sed et personant culices, ne in tenebris quidem <lb/>
            aurium caeci: tubam pariter et hiantiam oris illius ostende. <lb n="10"/>
            quoduis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse est: <lb/>
            exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique membra. <lb/>
            quid ergo dicemus? si per haec uiuitur, erunt haec in omnibus <lb/>
            utique quae uiuent, etsi non uidentur, etsi non apprehenduntur <lb/>
            pro mediocritate. hoc magis credas, si deum recogites <lb n="15"/>
            tantum artificem in modicis quantum et in maximis. si uero <lb/>
            non putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic <lb/>
            quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus <lb/>
            sine necessariis membris nihilominus uiuere instruxerit saluo <lb/>
            etiam uisu sine oculis et esu sine denticulis et digestu sine <lb n="20"/>
            alueis, quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus <milestone n="122v" unit="altpage"/> manante <lb/>
            impetu, quod angues, et insurgente conatu, quod uermes, <lb/>
            et spumante reptatu, quod limaces. ita et spirari cur non <lb/>
            putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut <lb/>
            pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum<lb n="25"/>
            accedere, quia sint quae spiritu careant, et idcirco ea <lb/>
            spiritu carere, quia de flaturalibus artibus structa non sint? <lb/>
            uiuere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus <lb/>
            non putas? quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex se-. <lb/>
            metipso agere. quid est non uiuere? flatum, opinor, ex

<note type="footnote">1 odiit <hi rend="italic">B,</hi> odit <hi rend="italic">A</hi> 2 simplicis <hi rend="italic">A</hi> 3 errante philosopho <hi rend="italic">B,</hi> errantes <lb/>
            philosophi <hi rend="italic">Gel</hi> 4 cu*libus <hi rend="italic">A corr</hi>. 7 pupulas <hi rend="italic">A,</hi> pupillas <hi rend="italic">B</hi> 8 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 10 aurium] uenarum <hi rend="italic">fort</hi>. hiantiam <hi rend="italic">B,</hi> lanceam A 11 puncti <lb/>
            spatio aliquo <hi rend="italic">fort</hi>. 12 exhibe <hi rend="italic">A,</hi> exhibeas <hi rend="italic">B</hi> pa*buli <hi rend="italic">A</hi> 14 uiuent] <lb/>
            uidentur <hi rend="italic">Bmg</hi> adpraehendantur <hi rend="italic">B</hi> 18 quomodo dicis <hi rend="italic">A</hi> 20 uisu] <lb/>
            usu <hi rend="italic">B</hi> 25 amplecturis <hi rend="italic">A corr</hi>. 27 de <hi rend="italic">om. B</hi> artubus <hi rend="italic">Gel</hi> 29 ex <lb/>
            semetipso <hi rend="italic">B,</hi> semetipsum <hi rend="italic">A</hi> 30 non <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="314"/>
            semetipso non agere. hoc enim respondere debebo, si non idem <lb/>
            est spirare quod uiuere. sed mortui erit non agere flatum: <lb/>
            ergo uiuentis est agere flatum. sed et spirantis est agere <lb/>
            flatum: ergo et spirare uiuentis est. utrumque si sine anima <lb/>
            decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo <lb n="5"/>
            uiuere. at enim uiuere spirare est et spirare uiuere est. ergo <lb/>
            totum hoc et spirare et uiuere eius est cuius et uiuere, id est <lb/>
            animae. denique si separas spiritum et animam, separa et <lb/>
            opera. agant in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum <lb/>
            spiritus; anima sine spiritu uiuat, spiritus sine anima <lb n="10"/>
            spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et <lb/>
            \'uita conueniant. si enim duo sunt anima et spiritus, diuidi <lb/>
            possunt, ut diuisione eorum alterius discedentis, alterius inmanentis, <lb/>
            mortis et uitae concursus eueniat. sed nullo modo <lb/>
            eueniet: ergo duo non erunt, quae diuidi non possunt, quae <lb n="15"/>
            diuidi possent, si duo fuissent. sed licet et duo esse concreta. <lb/>
            sed non erunt concreta, si aliud est uiuere, aliud spirare. <lb/>
            distinguunt substantias opera. et quanto nunc firmius est ut <lb/>
            unum credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, <lb/>
            dum ipsius est spirare  <milestone n="123" unit="altpage"/> cuius et uiuere? quid enim,  <lb n="20"/>
            si diem aliud haberi uelis, aliud lucem, quae accedat diei, <lb/>
            cum dies ipsa lux sit? plane erunt et alia genera lucis, ut <lb/>
            ex ignium ministerio. erunt enim et aliae spiritus species, <lb/>
            ut ex deo, ut ex diabolo. ita cum de anima et spiritu agitur, <lb/>
            ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. ipsum est enim <lb n="25"/>
            quid per quod est quid. 
</p></div></div></body></text></TEI>