Haec Platonici subtilitate potius quam ueritate conturbant. 
 omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale. 
 et si quidem inanimale est, extrinsecus mouebitur, si 
 uero\'animale, intrinsecus. anima autem nec extrinsecus mouebitur, 
 ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae 
 ipsa potius moueat corpus. itaque non uideri eam corpus, 
 quae non corporalium forma ex aliqua regione moueatur. ad 
 hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis prouocantis 
 ad ea quae in animam non conueniunt. non enim potest anima 
 animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut 
 faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo. 
 itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale uel 
 inanimale. anima enim dicitur substantiae suae nomine. 
 quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est 
 anima, quomodo prouocabitur ad animalium et inanimalium 
 corporum formam? dehinc si corporis est moueri extrinsecus 
 ab aliquo, ostendimus autem supra moueri animam et ab alio, 
 cum uaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, quia ab alio, 
 merito quod mouebitur extrinsecus ab alio secundum exempli

 5] cf. Nemesius 1. c. p. 34 (81 Matth.). 7] Lucr. 1304. 

 2 coaegrescit Lat: cohaerescit B scilicet Urs: socii et B, socii Gel, 
 saucii Hartelius cuiusque scripsi: cuius B 3 pauorem Gel: pauore B 
 4 animam scripsi: anima B 9 hominem addidi; corpus mente supplendum 
 censet Hartelius quae nisi corporalis Gel: quam si corporali B 
 10 derelinqueret, uidetur scripsi: derelinquet. Videntur B, derelinqueret 
 Gel, derelinquere uideretur Hartelius 11 Platonici Gel: Platonicis B 
 21 si adsit, aut inanimale add. Gel 28 quia Oehlerus: qui B, cum Gel, 
 quis TTrs, del. Iwn 

 XX. Tert. I. 

 20 
 
 
 propositionem corpus adagnoscam. iam uero si ab alio moueri 
 corporis est, quanto magis mouere aliud? anima autem mouet 
 corpus, et conatus eius extrinsecus foris parent. ab illa est 
 enim impingi et pedes in incessum et manus in contactum et 
 oculos in conspectum et linguam in effatum, uelut sigillaria 
 motu superficiem intus agitante. unde haec uis incorporali 
 animae, unde uacuae rei solida propellere? sed quomodo diuisi 
 uidentur in homine sensus corporales et intellectuales? 
 corporalium aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus 
 sensibus renuntiari, ut tactui, ut uisui, incorporalium 
 uero intellectualibus conueniri, ut benignitatis, ut malignitatis. 
 itaque incorporalem esse animam constat, cuius qualitates non 
 corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. 
 plane, si non huius definitionis gradum exclusero. ecce enim 
 incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum auditui, 
 colorem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam 
 anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari 
 sensus quia corporalibus accedant. igitur si constat 
 incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et 
 anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? certe 
 definitio exclusa sit. de insignioribus argumentationibus erit 
 etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali iudicant, animam 
 uero ut incorporalem incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. 
 sed nec hic gradus stabit etiam Sorano methodicae medicinae 
 instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque 
 ali, denique deficientem eam cibo plerumque fulciri. quidni? 
 quo adempto in totum dilabitur ex corpore. ita etiam ipse 
 Soranus plenissime super anima commentatus quatuor uoluminibus 
 et cum omnibus philosophorum sententiis expertus 
 corporalem animae substantiam uindicat, etsi illam immortalitate 
 fraudauit. non enim omnium est credere quod Christianorum

 1 agnoscam Gel iam uero scripsi: enimuero B 5 sigillaria scripsi: 
 sigillario B 6 motu Gel: motus B agitante Gel: agitantem B uis 
 Lat: uisio B incorporali Gel: incorporalis B 9 terrae Gel: terra B 
 10 tactu, ut uisu [Jrs 22 ali iudicant Gel: adiudicant B 26 deficientem 
 eam Urs: deficiente in ea B, deficientem a Gel 27 etiam Gel: et 
 ne B 31 fraudauit Gel: fraudabit B 
 
 
 est. sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus 
 ali, perinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus 
 pasci. sed nemo umquam cunctanti de exitu animae mulsam 
 aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio 
 Aristotelis infersit? quid autem facient tot ac tantae animae 
 rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et 
 
 tamen indocta prudentia pollent et sine academiis et porticibus 
 Atticis et carceribus Socratis, denique ieiunantes a philosophia 
 nihilominus uiuunt? non enim substantiae ipsi alimenta 
 proficiunt studiorum uel disciplinae, quia nec opimiorem 
 animam efficiunt, sed ornatiorem. bene autem quod et artes 
 Stoici corporales affirmant. adeo sic quoque anima corporalis, 
 si et artibus ali creditur. sed enormis intentio philosophiae 
 solet plerumque nec prospicere pro pedibus. sic Thales 
 in puteum. solet et sententias suas non intellegendo ualetudinis 
 corruptelam suspicari. sic Chrysippus ad elleborum. 
 tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum corpora negauit, 
 alienato a prospectu et recogitatu praegnantum, quae 
 non singula cotidie corpora, sed et bina et terna in unius 
 uteri ambitu perferunt. inuenitur etiam in iure ciuili Graeca 
 quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici 
 fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae 
 tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus 
 fuit. uniuersa condicio testabitur corpora de corporibus processura 
 iam illic esse unde procedunt. secundum sit necesse 
 est quod ex alio est. nihil porro ex alio est nisi dum gignitur; 
 sed tunc duo sunt.

 2 perinde scripsi: proinde B incorporalibus Gel: ita corporalibus B 
 3 mulsam Gel: mulsiam B 4 de minutiloquio] ab his uerbis incipit A 
 deminuti loquio A, multiloquio Bmg 5 aristotilis A intersit B 
 interrogationis signum posui 6 baronum P. Pithoeus et Urs et om. B 
 7 indocta Gel: indoctae AB 8 caesaribus sacratis A a om. B 
 10 uel scripsi: sed AB quiu A corr . 14 sic] scit Heraldus tales A 
 15 et om. A 16 sic] scit Heraldus ad elleborum Gel: ad Delleborum B, 
 adelborum AJBmg 17 in del. Rig uno Rig 18 alienato Iun: alienata 
 AB, alienatus Urs pregnata umquam e non singulatim A 19 quotidie A 
 et bina B, labina A, uel bina Wissowa terrena A, Gel 22 festus A 
 25 seorsum Bmg 26 est nihil A, sit nihil B 27 sed tunc om. A 

 20* 
 Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad 
 nostros ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso euangelio 
 relucebit. dolet apud inferos anima cuiusdam et punitur 
 in flamma et cruciatur in lingua et de digito animae felicioris 
 implorat solacium roris. imaginem existimas exitum illum pauperis 
 laetantis et diuitis maerentis? et quid illic Lazari nomen, 
 si non in ueritate res est? sed et si imago credenda est, testimonium 
 erit ueritatis. si enim non haberet anima corpus, 
 non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur 
 de corporalibus membris scriptura, si non erant. quid est 
 autem illud quod ad inferna transfertur post diuortium corporis, 
 quod detinetur illic, quod in diem iudicii reseruatur, ad quod 
 et Christus moriendo descendit? puto, ad animas patriarcharum. 
 sed quamobrem, si nihil anima sub terris? nihil 
 enim, si non corpus. incorporalitas enim ab omni genere custodiae 
 libera est, immunis et a poena et a fouella. per quod 
 enim punitur aut fouetur, hoc erit corpus. reddam de isto 
 plenius et opportunius. igitur si quid tormenti siue solacii 
 anima praecerpit in carcere seu diuersorio inferum, in igni 
 uel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. incorporalitas 
 enim nihil patitur non habens per quod pati possit, 
 aut si habet, hoc erit corpus. in quantum enim omne corporale 
 passibile est, in tantum quod passibile est corporale est. 
 Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium 
 eximere censu quia ceteris corporalibus exemplis non 
 adaequet. et ubi proprietatum priuata discrimina, per quae 
 magnificentia auctoris ex operum eorundem diuersitate signatur, 
 ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? 
 siquidem et ipsi philosophi ex contrariis uniuersa constare condicunt 
 secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. sic

 2] cf. Luc. 16, 23 sqq.\' 

 6 eleazari A 12 illic om. A 14 sed quamobrem om. A sub] detinet 
 sub B 15 alterum enim om. A 16 liber est A et prius om. B 18 oportunius 
 A 19 praecepit Rig in carcere Gel: carcere in corpore B, in 
 corpore A; sine corpore in carcere Hartelius cf. u. 11 22 quan*tum A 
 25 exime recensu A 26 et ubi AB, ubi Gel, ubique fort . 28 discre- 
 -tam A 30 empedoclis om. A 
 

 igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita 
 inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non 
 genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam, 
 dum uaria, sic uaria, dum diuersa, sic diuersa, dum his alii 
 qualitatum sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, 
 dum haec inuisibilia, illa uisibilia, dum haec grauia, illa leuia. 
 aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam,, quia 
 digressa ea grauiora efficiantur corpora defunctorum, cum leuiora 
 esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima 
 corpus. quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, 
 quia extra mare immobilis et grauis nauis efficitur? quanto 
 ergo ualidius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus 
 leuissima mobilitate circumfert? ceterum est inuisibilis anima 
 et pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae 
 et pro natura etiam eorum quibus inuisibilis esse sortita est. 
 solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum 
 suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin 
 non educabunt ut degenerem, quem solis radius auerterit. 
 est adeo alteri quid inuisibile, alteri non, quod non ideo incorporale 
 sit quia non ex aequo uis ualet. sol enim corpus, 
 siquidem ignis, sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non 
 tamen praeiudicans aquilae. tantundem et animae corpus inuisibile 
 carni, si. forte, spiritui uero uisibile est. sic Iohannes 
 in spiritu dei factus animas martyrum conspicit. 
 Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui 
 generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus 
 corpulentiae praeiudicabit aut haec adesse ei, quam corpus 
 ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate,

 23] cf. Apoc. 6, 9. 

 1 incorporalibus - 8 corporalia om. A 3 gloriam Urs: gloria AB 
 4 sic uaria om. A 5 alimenta alii illis A 7 renunciandam A 10 mare 
 om. A 12 animae-corpus om. A 13 est Lat: et si B, **et si A 14 et 
 prius] est Oehlerus pro posterius add. Gel 16 dculi Urs 17 sorum A 
 alioqui B 19 ideo B alteri quid inuisibile om. A *ideo A 
 21 nont A 22 anima A 23 est om. B scio hanne A 25 DE 
 EFFIGIE (EFFIGIAE A) AB, DE EFFIGIE ANIMAE Gel sui] sensui 
 A 27 praeiudicauit B aut Urs: ut AB, et Oehlerus ei add. Urs 
 qua Pam 28 ostendamus Gel 
 
 
 aut etsi non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori 
 animae quae corporibus ceteris adsint. et tamen non inconstanter 
 profitebimur sollemniora quaeque et omnimodo debita 
 corpulentiae adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, 
 ut illud trifariam distantiuum, longitudinem dico et latitudinem 
 et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. quid 
 nunc quod et effigiem animae damus? Platone nolente, quasi 
 periclitetur de animae immortalitate. omne enim effigiatum 
 compositum et structile affirmat: dissolubile autem omne compositicium 
 et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem, 
 qua immortalem et ineffigiatam, qua indissolubilem. 
 ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam; tamquam 
 alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia 
 et disciplinis philosophiae, deformem uero contrariis artibus. 
 sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non 
 tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, uerum et 
 ex constantia gratiae per reuelationem. nam quia spiritalia 
 charismata agnoscimus, post Iohannem quoque prophetiam 
 meruimus consequi. est hodie soror apud nos reuelationum 
 charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia 
 per ecstasin in spiritu patitur; conuersatur cum angelis, aliquando 
 etiam cum domino, et uidet et audit sacramenta, et 
 quorundam corda dinoscit et medicinas desiderantibus submittit. 
 iam uero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut 
 allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde 
 materiae uisionibus subministrantur. forte nescio quid de 
 anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. post 
 transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare 
 q quae uiderit (nam et dili gentissime digeruntur, ut etiam

 7] cf. Plat. Phaed. p. 105 sqq. 

 2 et ceteris B 5 distantiuum Lat: distantium AB dico et om. A 
 10 est A corr . 11 qua immortalem-indissolubilem om. A qua immortalem 
 Urs: quam immortalem B 15 sed B, et A 18 iohannen A 
 19 et consequi B 21 ecstasin Pam: extasin AB in mg. manu librarii 
 Nota formam ueteris celebrationis A 23 summittit Pam: sumit AB 
 24 iam B, ita A uero om. B 26 matheriae A 27 spm A 28 dimissa* 
 A uso A corr . renunciare A 
 
 
 probentur), inter cetera, inquit , ostensa est mihi anima corporaliter, 
 et spiritus uidebatur, sed non inanis et uacuae qualitatis, 
 immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida 
 et aerii coloris et forma per omnia humana. haec uisio est, 
 deus testis et apostolus charismatum in ecclesia futurorum 
 idoneus sponsor: tu nec si res ipsa de singulis persuaserit,. 
 credas? si enim corpus anima, sine dubio ** inter illa quae 
 supra sumus professi. perinde et coloris proprietas omni corpori 
 adhaeret. quem igitur alium animae aestimabis colorem 
 quam aerium ac lucidum? non ut aer sit ipsa substantia eius, 
 etsi hoc Aenesidemo uisum est et Anaximeni, puto secundum 
 quosdam et Heraclito, nec ut lumen, etsi hoc placuit Pontico 
 Heraclidi. nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita 
 est, quod coruscent rutilato rubore, nec berullis ideo aquosa 
 materia est quod fluctuent colato nitore. quanta enim et alia 
 color sociat, natura dissociat? sed quoniam omne tenue atque 
 perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est 
 et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de 
 fide corporalitatis periclitatur. sic et effigiem de sensu iam 
 tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter 
 humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit. 
 hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. 
 recogita enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum 
 uitae, et factus esset homo in animam uiuam, totum utique 
 per faciem statim flatum illum in interiora transmissum et 
 per uniuersaj corporis spatia diffusum simulque diuina a spiratione 
 densatum omni intus linea expressum esse, quam densatus 
 impleuerat, et uelut in forma gelasse. inde igitur et

 2 uideantur A corr. et B, nec A 4 aetherii Bmg hoc A et A 
 6 tu nec si JRig: tunc et si (** si A) AB, tu nisi Gel 7 ne credas Gel 
 lacunam signaui: interciderwnt talia teneri eam et teneram esse; sine 
 lacuna pro inter suspicatur in se fert Hartelius 9 aderit, Quae igitur A 
 10 ut aer B, uter A 11 Enesidemo B, aeneas idemo A 13 et om. A 
 cerauneis A 14 nec & A corr . berullis A, beryllis B aquos amateria 
 A 15 flutuent A collato B 17 alterum est om. A 20 non 
 aliam B, alienam ABmg 21 et Gel: etsi AB 22 nobis A contemplacio 
 A 23 recogitat A homini A 24 totum Gel: totus AB itaque 
 A corr . 27 quem A densatus Rig: densatur A, densatum B 
 

 corpulentia animae ex densatione solidata est et effigies ex ex- . 
 pressione formata. hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter 
 unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus Paulus 
 dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros artus, 
 per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur. sic 
 et diuiti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus 
 Abrahae. per has lineas . et animae martyrum sub altari intelleguntur. 
 a primordio enim in Adam concreta et configurata 
 corpori anima, ut totius substantiae, ita et condicionis istius 
 semen effecit. 
 
 Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare 
 secundum Platonem, id est uniformem, dumtaxat substantiae 
 nomine. uiderint artes et disciplinae, uiderint et haereses. 
 quidam enim uolunt aliam illi substantiam naturalem inesse 
 spiritum, quasi aliud sit uiuere, quod uenit ab anima, aliud 
 spirare, quod fiat a spiritu. nam et animalibus non omnibus 
 utrumque adesse. pleraque enim uiuere solummodo, non etiam 
 spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias. 
 quale est autem in examinatione humanae animae culicis 
 atque formicae argumenta respicere, quando et uitalia pro 
 cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus temperauerit 
 artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda sit? 
 nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco 
 aliunde spirabit, aliunde uiuet, neque formica, si membris 
 huiusmodi caret, idcirco. negabitur spirare, quasi solummodo 
 uiuens. cui uero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec 
 deesse praesumpserit? Herophilus ille medicus aut lanius, 
 qui sexcentos exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem

 1 ex expressione scripsi: expressione B, ex impressione A 3 Paulus 
 Urs: populus AB 4 dominum B, domino fdno A) ABmg 5 cogitationibus 
 A somnis Pam 10 efficit B 11 DE SIMPLICITATE 
 SUBSTANTIAE QUOD ET SPIRITUS IPSA SIT AB, YNYM ESSE 
 ANIMAM ET SPIRITVM Gel 12 duntaxat B 13 hereses Urs: effigies 
 AB 15 quasi -16 spiritu om. A 19 examinatione B, animatione 
 ABmg 22 aptanda A 23 neque — 24 uiuet om. A 24 spirauit 
 B 26 haec om. A 28 *qui A sexcentos ABmg, septingentos B 
 scutaretur A corr . 
 

 . odiit, ut nosset, nescio an omnia interna eius liquido explorarit, 
 ipsa morte mutante quae uixerant, et morte non simplici, 
 sed ipsa inter artificia exsectionis errante. philosophi pro 
 certo renuntiauerunt culicibus et formicis et tineis deesse pulmones 
 et arterias. dic mihi, inspector curiosissime, oculos 
 habent ad uidendum? atquin et pergunt quo uolunt et uitant 
 et appetunt quae uidendo sciunt: designa oculos, denota pupulas. 
 sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome 
 genuinos. sed et personant culices, ne in tenebris quidem 
 aurium caeci: tubam pariter et hiantiam oris illius ostende. 
 quoduis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse est: 
 exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique membra. 
 quid ergo dicemus? si per haec uiuitur, erunt haec in omnibus 
 utique quae uiuent, etsi non uidentur, etsi non apprehenduntur 
 pro mediocritate. hoc magis credas, si deum recogites 
 tantum artificem in modicis quantum et in maximis. si uero 
 non putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic 
 quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus 
 sine necessariis membris nihilominus uiuere instruxerit saluo 
 etiam uisu sine oculis et esu sine denticulis et digestu sine 
 alueis, quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus manante 
 impetu, quod angues, et insurgente conatu, quod uermes, 
 et spumante reptatu, quod limaces. ita et spirari cur non 
 putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut 
 pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum 
 accedere, quia sint quae spiritu careant, et idcirco ea 
 spiritu carere, quia de flaturalibus artibus structa non sint? 
 uiuere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus 
 non putas? quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex se-. 
 metipso agere. quid est non uiuere? flatum, opinor, ex

 1 odiit B, odit A 2 simplicis A 3 errante philosopho B, errantes 
 philosophi Gel 4 cu*libus A corr . 7 pupulas A, pupillas B 8 et 
 om. A 10 aurium] uenarum fort . hiantiam B, lanceam A 11 puncti 
 spatio aliquo fort . 12 exhibe A, exhibeas B pa*buli A 14 uiuent] 
 uidentur Bmg adpraehendantur B 18 quomodo dicis A 20 uisu] 
 usu B 25 amplecturis A corr . 27 de om. B artubus Gel 29 ex 
 semetipso B, semetipsum A 30 non om. A 
 
 
 semetipso non agere. hoc enim respondere debebo, si non idem 
 est spirare quod uiuere. sed mortui erit non agere flatum: 
 ergo uiuentis est agere flatum. sed et spirantis est agere 
 flatum: ergo et spirare uiuentis est. utrumque si sine anima 
 decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo 
 uiuere. at enim uiuere spirare est et spirare uiuere est. ergo 
 totum hoc et spirare et uiuere eius est cuius et uiuere, id est 
 animae. denique si separas spiritum et animam, separa et 
 opera. agant in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum 
 spiritus; anima sine spiritu uiuat, spiritus sine anima 
 spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et 
 \'uita conueniant. si enim duo sunt anima et spiritus, diuidi 
 possunt, ut diuisione eorum alterius discedentis, alterius inmanentis, 
 mortis et uitae concursus eueniat. sed nullo modo 
 eueniet: ergo duo non erunt, quae diuidi non possunt, quae 
 diuidi possent, si duo fuissent. sed licet et duo esse concreta. 
 sed non erunt concreta, si aliud est uiuere, aliud spirare. 
 distinguunt substantias opera. et quanto nunc firmius est ut 
 unum credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, 
 dum ipsius est spirare cuius et uiuere? quid enim, 
 si diem aliud haberi uelis, aliud lucem, quae accedat diei, 
 cum dies ipsa lux sit? plane erunt et alia genera lucis, ut 
 ex ignium ministerio. erunt enim et aliae spiritus species, 
 ut ex deo, ut ex diabolo. ita cum de anima et spiritu agitur, 
 ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. ipsum est enim 
 quid per quod est quid.