<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="56" subtype="chapter" type="textpart"><p>Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an <lb/>
            quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim an etiam <lb/>
            receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio uel ex imperio interuenire. <lb/>
            nec harum enim opinionum suasoriae desunt. creditum <lb/>
            est insepultos non ante ad inferos redigi quam iusta <lb n="10"/>
            perceperint, secundum Homericum Patroclum funus in somniis <lb/>
            de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum <lb/>
            posset arcentibus eum longe animabus sepultorum. nouimus <lb/>
            autem praeter poeticae iura pietatis quoque Homericae industriam. <lb/>
            tanto magis enim curam sepulturae collocauit, quanto <lb n="15"/>
            etiam moram eius iniuriosam animabus incusauit, simul et ne <lb/>
            quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur <lb/>
            enormitate solacii dolore nutrito. ita querellas animae <lb/>
            insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et honor <lb/>
            corporum seruetur et memoria affectuum temperetur. ceterum <lb n="20"/>
            quam uanum, ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid <lb/>
            ex illis ad inferos auehat? multo uanius, si iniuria deputabitur <lb/>
            animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet <lb/>
            amplecti. utique enim tardius ad inferos abstrahi malet, quae <lb/>
            nec mori uoluit. amabit impium heredem, per quem adhuc <lb n="25"/>
            pascitur luce. aut si qua pro certo iniuria est tardius sub  <lb/>
            terram detrudi, titulus autem iniuriae <milestone n="163" unit="altpage"/> cessatio est sepulturae, <lb/>
            perquam iniquum eam iniuria affici, cui no n, imputatur cessatio <lb/>
            sepulturae ad proximos scilicet pertinens. aiunt et

<note type="footnote"> 2] cf. Matth. 10, 38. 12] cf. Hom. 11. XXIII 72 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 paraclitus <hi rend="italic">A</hi> 3 paradysi <hi rend="italic">A</hi> 4 habet <hi rend="italic">A</hi> 6 AN COMMORENTVR <lb/>
            HIC ANIMAE POST MORTEM VEL AB INFERIS COMMEENT <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            9 suasoria <hi rend="italic">Scal</hi> 10 insepultas <hi rend="italic">B</hi> ante <hi rend="italic">add. Gel</hi> redici <hi rend="italic">A corr. ut <lb/>
             uidetur m. rec</hi>. 11 somnis <hi rend="italic">Gel</hi> 13 argentibus <hi rend="italic">A</hi> 14 poetice. <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            poetica <hi rend="italic">B</hi> 18 nutrito <hi rend="italic">scripsi:</hi> nutriti <hi rend="italic">AB</hi> querelas <hi rend="italic">B</hi> 20 memoria <lb/>
            <hi rend="italic">ABmg,</hi> moeror <hi rend="italic">B</hi> 24 mallet <hi rend="italic">A</hi> 28 ea iniuriam <hi rend="italic">B</hi> imputatur <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            imputabitur <hi rend="italic">AB</hi> 29 AN DEMORENTVR HIC ANIMAE POST MOR- <lb/>
            TEM. Aiunt <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="390"/>
            inmatura morte praeuentas eo usque uagari istic, donec reliquatio <lb/>
            compleatur aetatis, quam tum peruixissent, si non intempestiue <lb/>
            obissent. porro aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta <lb/>
            praeripi posse non credam, aut si constituta sunt quidem, <lb/>
            dei tamen uoluntate uel aliqua potestate mutilantur, frustra <lb n="5"/>
            mutilantur, si iam impleri sustinent. aut si non sunt constituta, <lb/>
            nulla erit reliquatio temporum non constitutorum. adhuc <lb/>
            addam. ecce obiit uerbi gratia infans sub uberum fontibus, <lb/>
            puta nunc puer inuestis, puta uesticeps, qui tamen LXXX annos <lb/>
            uicturus fuisset, hos praereptos ut anima eius hic post mortem <lb n="10"/>
            transigat quale est? aetatem enim non potest capere sine <lb/>
            corpore, quia per corpora operantur aetates. nostri autem <lb/>
            illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione <lb/>
            animas, in quibus decesserunt. idem ergo sperabuntur <lb/>
            et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos <lb n="15"/>
            faciunt. quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere <lb/>
            praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis <lb/>
            unius? aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant <lb/>
            destinata, num et ordinem uitae, quem sortita sunt tempora <lb/>
            pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, <lb n="20"/>
            ut et studeat ab infantia pueritiae delegata et militet ab adulescentia <lb/>
            iuuenta excitata et censeat a iuuenta senectae ponderata <lb/>
            et fenus exprimat et agrum urgeat nauiget litiget nubat <lb/>
            laboret, aegritudines obeat et quaecumque illam cum temporibus <lb/>
            <milestone n="163v" unit="altpage"/> <add>mane</add>bant tristia ac laeta? sed haec sine corpore quomodo  <lb n="25"/>
            transigentur? uita sine uita? sed uacua erunt tempora <lb/>
            solo decursu adimplenda. quid ergo prohibet apud inferos <lb/>
            ea implere, ubi perinde nullus est usus illorum? ita dicimus <lb/>
            omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum

<note type="footnote"> 1 eo usque <hi rend="italic">B,</hi> eosque <hi rend="italic">A</hi> isthic <hi rend="italic">B</hi> relinquatio <hi rend="italic">A</hi> 2 aetatis <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            aetatum <hi rend="italic">B,</hi> aestatum <hi rend="italic">A</hi> quam tum <hi rend="italic">scripsi:</hi> qua cum <hi rend="italic">AB,</hi> quas tum <lb/>
            <hi rend="italic">Urs,</hi> quacum <hi rend="italic">Lat,</hi> quantum <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 3 obiissent <hi rend="italic">B </hi>. 4 praecipi <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">A,</hi> ne <hi rend="italic">B</hi> 5 potestate mutilantur <hi rend="italic">B,</hi> potestatum utilantur <hi rend="italic">A,</hi> potestatum <lb/>
            mutilantur <hi rend="italic">Bmg</hi> 6 sustinent <hi rend="italic">Gel:</hi> sustinentur <hi rend="italic">AB</hi> 13 resur- <lb/>
            <hi rend="italic">rectionem A 14 discesserunt A 15 aedem A modos Gel: modo AB</hi> <lb/>
            21 adolescentia <hi rend="italic">B</hi> 22 inuenta <hi rend="italic">B,</hi> iuuentae <hi rend="italic">Oehlerus</hi> senecta <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            23 fenus <hi rend="italic">A</hi> 29 eum] eam <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="391"/>
            diem usque, quo perfectum illud repromittitur ad angelicae <lb/>
            plenitudinis mensuram temperatum. perinde extorres inferum <lb/>
            habebuntur quas ui ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates <lb/>
            suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; <lb/>
            nec isti porro exitus uiolenti quos iustitia decernit, uiolentiae uindex. et ideo, inquies, scelestae quaequae animae inferis <lb n="5"/>
            exulant. alterum ergo constituas compello aut bonos aut malos . <lb/>
            inferos. si malos placet, etiam praecipitari illuc animae pessimae <lb/>
            debent: si bonos, cur idem animas immaturas et innuptas <lb/>
            et pro condicione aetatis puras et innocuas interim indignas<lb n="10"/>
            inferis iudicas? 
</p></div><div n="57" subtype="chapter" type="textpart"><p>Aut optimum est hic retineri secundum aoros aut pessimum <lb/>
            secundum biaeothanatos, ut ipsis iam uocabulis utar quibus <lb/>
            auctrix opinionum istarum magia sonat, Ostanes et Typhon <lb/>
            et Dardanus et Damigeron et Nectabis et Berenice. publica <lb n="15"/>
            iam litteratura est quae animas etiam iusta aetate sopitas, <lb/>
            etiam proba morte disiunctas, etiam prompta humatione dispunctas <lb/>
            euocaturam se ab inferum incolatu pollicetur. quid <lb/>
            ergo dicemus magian? quod omnes paene, fallaciam. sed ratio <lb/>
            fallaciae solos non fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae, <lb n="20"/>
            non quidem socia conscientia, sed inimica scientia nouimus, <milestone n="164" unit="altpage"/>  <lb/>
            nec inuitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tr<add>actamus <lb/>
            </add> multiformem luem mentis humanae, totius erroris artificem, <lb/>
            saluti<add>s</add> pariter animaeque uastatricem scientiam magiae, <lb/>
            secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos<lb n="25"/>
            fingunt, quemadmodum in illa deos. quidni? cum et dii <lb/>
            mortui. itaque inuocantur quidem aori et biaeothanati sub illo <lb/>
            fidei argumento, quod credibile uideatur eas potissimum animas <lb/>
            ad uim et iniuriam facere quas per uim et iniuriam saeuus.

<note type="footnote"> 2 perinde <hi rend="italic">scripsi: proinde AB</hi> nec extorres <hi rend="italic">Urs</hi> 3 praecipua atrocitate <lb/>
            <hi rend="italic">ABmg</hi> 7 exultant <hi rend="italic">A</hi> aut bonos inferos aut malos <hi rend="italic">B</hi> 10 indignas <lb/>
            <hi rend="italic">Urs: dignas AB</hi> 11 non iudicas <hi rend="italic">Pam</hi> 12 retineris <hi rend="italic">A</hi> aoros <lb/>
            <hi rend="italic">Bmg,</hi> achoros <hi rend="italic">AB</hi> 13 biaeothanato <hi rend="italic">A</hi> 14 magica <hi rend="italic">B</hi> Ostanes <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            ostentantes <hi rend="italic">AB,</hi> Hostanes <hi rend="italic">Pam</hi> 16 litteratura <hi rend="italic">B, littera ABmg</hi> . sop*itas <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 19 magiam <hi rend="italic">B</hi> poenae <hi rend="italic">B</hi> 20 fallatiae <hi rend="italic">A</hi> 22 *ope*ratione <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            24 uastatricem scientiam magiae <hi rend="italic">Urs:</hi> uastatorem. sic etiam magiae <hi rend="italic">A 71</hi> <lb/>
            25 scilicet et <hi rend="italic">B</hi> idolatriae <hi rend="italic">A corr. m. alia eiusdem aetatis</hi> per*i*nde <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            27 itaque] aeque <hi rend="italic">Oehlerus</hi> hacori <hi rend="italic">A,</hi> achori <hi rend="italic">B</hi> uiothanati <hi rend="italic">Rig</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="392"/>
            et immaturus finis extorsit, quasi ad uicem offensae. sed daemones <lb/>
            operantur sub ostentu earum, et hi uel maxime qui in <lb/>
            ipsis tunc fuerunt, cum aduiuerent, quique illas in huiusmodi <lb/>
            impegerant exitus. nam et suggessimus nullum paene hominem <lb/>
            carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum <lb n="5"/>
            quoque opera et immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus <lb/>
            deputant. hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub <lb/>
            personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, <lb/>
            cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus <lb/>
            hominis sui affirmat, interdum gladiatorem uel bestiarium, <lb n="10"/>
            sicut et alibi deum, nihil magis curans quam hoc ipsum excludere <lb/>
            quod praedicamus, ne facile credamus animas uniuersas <lb/>
            ad inferos redigi, ut et iudicii et resurrectionis fidem turbet. <lb/>
            et tamen ille daemon, postquam circumstantes circumuenire <lb/>
            temptauit, instantia diuinae gratiae uictus id quod in uero est <lb n="15"/>
            inuitus confitetur. sic et in illa alia specie magiae, quae iam <lb/>
            quiescentes animas euellere ab inferis creditur et conspectui <lb/>
            exhibere, non alia fallaciae uis est <milestone n="164v" unit="altpage"/> <add>oper</add>oper atior. plane, quia  <lb/>
            et phantasma praestatur, quia et corpus affingitur; nec magnum <lb/>
            illi exteriores oculos circumscribere, cui interiorem mentis aciem <lb n="20"/>
            excaecare perfacile est. corpora denique uidebantur Pharaoni <lb/>
            et Aegyptiis magicarum uirgarum draco:ų.es. sed Mosei ueritas <lb/>
            mendacium deuorauit. multa utique et aduersus apostolos Simon <lb/>
            dedit et Elymas magi; sed plaga caecitatis de praestigiis non <lb/>
            fuit. quid noui aemulatio ueritatis a spiritu immundo? ecce <lb n="25"/>
            hodie eiusdem Simonis haeretico.s tanta praesumptio artis extollit, <lb/>
            ut etiam prophetarum animas ab inferis mouere se spondeant. <lb/>
            et credo quia mendacio possunt. nec enim pythonico

<note type="footnote"> 21] cf. Ex. 7, 12. 23] cf. Act. 8, 9 sqq. 24] ibid. 13, 8 sqq. <lb/>
            28] cf. 1 Sam. 28, 6 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 et immaturus <hi rend="italic">Gel:</hi> etiam maturus <hi rend="italic">AB</hi> ad inuicem <hi rend="italic">ABmg</hi> sed <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 2 obtentu <hi rend="italic">B</hi> 4 impegerunt <hi rend="italic">Urs</hi> 5 capere <hi rend="italic">A</hi> 6 quasi <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            7 supsonis <hi rend="italic">A</hi> 10 hominis <hi rend="italic">Mercerus:</hi> hominem <hi rend="italic">AB</hi> sui <hi rend="italic">AB,</hi> suis <hi rend="italic">Urs,</hi> <lb/>
            fuisse <hi rend="italic">Iun</hi> 12 predicamus <hi rend="italic">A</hi> 13 turbet <hi rend="italic">Urs:</hi> turbent <hi rend="italic">AB</hi> 16 spaie <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            18 operantior <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 19 magnum <hi rend="italic">A, Gel,</hi> imaginum <hi rend="italic">B</hi> 22 Moysis <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            23 deuorat <hi rend="italic">A</hi> 24 dedit <hi rend="italic">om. A,</hi> edidit <hi rend="italic">Scal</hi> 25 immundorum <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            26 hodie <hi rend="italic">A</hi> heretici <hi rend="italic">A,</hi> haeretici <hi rend="italic">Bmg,</hi> heredes <hi rend="italic">Gebhardtus</hi> artis extollit <lb/>
            <hi rend="italic">Bmg,</hi> se artis extollit <hi rend="italic">A,</hi> artifex tollit <hi rend="italic">B</hi> 28 mendatio <hi rend="italic">A</hi> phytonico <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="393"/>
            tunc spiritui minus licuit animam Samuelis effingere post deum <lb/>
            mortuos consulente Saule. absit alioquin, ut animam cuiuslibet <lb/>
            sancti, nedum prophetae, a daemonio credamus extractam, <lb/>
            edocti quod ipse satanas transfiguretur in angelum lucis, <lb/>
            nedum in hominem lucis, etiam deum se adseueraturus in fine <lb n="5"/>
            signaque portentosiora editurus ad euertendos, si fieri possit, <lb/>
            electos. dubitauit, si forte, tunc prophetam se dei adseuerare <lb/>
            et utique Sauli, in quo iam ipse morabatur. ne putes alium fuisse <lb/>
            qui phantasma administrabat, alium qui commendabat, sed eundem <lb/>
            spiritum et in pseudoprophetide et in apostata facile mentiri <lb n="10"/>
            quod fecerat credi, per quem Saulis thensaurus illic erat ubi <lb/>
            et cor ipsius, ubi scilicet deus non erat. et ideo per quem <lb/>
            uisurum se credidit uidit, quia per quem uidit et credidit. <lb/>
            si et de nocturnis imaginibus opponitur saepe non frustra <lb/>
            mortuos uisos (nam et Nasamonas propria oracula apud parentum<lb n="15"/>
            sepulcra mansitando captare, ut Heraclides scribit uel <lb/>
            Nymphodorus uel Herodotus, et Celtas apud uirorum fortium  <lb/>
            busta <milestone n="165" unit="altpage"/> eadem de causa abnoctare, ut Nicander affirmat), non <lb/>
            magis mortu os<add>os</add> uere patimur in somnis quam uiuos, si <lb/>
            eadem ratione mortuos qua et uiu os<add>os</add>. nec omnia, quae uidentur<lb n="20"/>
            uera sunt. non enim quia uidentur uera sunt, sed <lb/>
            quia adimplentur. fides somniorum de effectu, non de conspectu <lb/>
            renuntiatur. nulli autem animae omnino inferos patere <lb/>
            satis dominus in argumento illo pauperis requiescentis et diuitis <lb/>
            ingemiscentis ex persona Abrahae sanxit, non posse inde <lb n="25"/>
            relegari renuntiatorem dispositionis infernae, quod uel tunc licere <lb/>
            potuisset, ut Moysi et prophetis crederetur. sed etsi

<note type="footnote"> 4] 2 Cor. 11, 14. 5] cf. 2 Thess. 2, 4. 6] Matth. 24, 24. 11] cf. <lb/>
            Matth. 6, 21. 17] cf. Herod. IV 172. 24] cf. Luc. 16, 25. </note>

<note type="footnote"> 5 asseueraturus <hi rend="italic">A</hi> in fine <hi rend="italic">A,</hi> insigne <hi rend="italic">B, del. Gel</hi> 6 signa <hi rend="italic">A</hi> portentosiora-euertendos <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 7 asseuerare <hi rend="italic">A</hi> 9 fantasma <hi rend="italic">A</hi> administrauit <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> eodem spu <hi rend="italic">ABmg</hi> 10 pseudopropheti <hi rend="italic">A</hi> 11 sauli <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            thesaurus <hi rend="italic">B</hi> 14 frustrari <hi rend="italic">Gel</hi> 15 uiuos <hi rend="italic">A</hi> Nasammonas <hi rend="italic">B</hi> 16 sepulchra <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 17 nymphidorus <hi rend="italic">ex</hi> nympidorus <hi rend="italic">A</hi> 19 patitur <hi rend="italic">ABmg</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">A,</hi> sed <hi rend="italic">B</hi> 20 nec <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">AB,</hi> at <hi rend="italic">Gel</hi> somnia <hi rend="italic">Gel</hi> 21 uera <lb/>
            sunt <hi rend="italic">om. A</hi> 24 illo <hi rend="italic">om. A</hi> 25 ingemescentis <hi rend="italic">A</hi> inde <hi rend="italic">del. Gel</hi> 26 renuctiatorem <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="394"/>
            quasdam reuocauit in corpora dei uirtus in documenta iuris <lb/>
            sui, non idcirco communicabitur fidei et audaciae magorum et <lb/>
            fallaciae somniorum et licentiae poetarum. atquin in resurrectionis <lb/>
            exemplis, cum dei uirtus siue per prophetas siue per <lb/>
            Christum siue per apostolos in corpora animas repraesentat, <lb n="5"/>
            solida et contrectabili et satiata ueritate praeiudicatum est <lb/>
            hanc esse formam ueritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem <lb/>
            incorporalem praestigias iudices. 
</p></div><div n="58" subtype="chapter" type="textpart"><p>Omnis ergo anima penes inferos, inquis? uelis ac <lb/>
            nolis, et supplicia iam illic et refrigeria; habes pauperem et <lb n="10"/>
            diuitem. et quia distuli nescio quid ad hanc partem, iam op- . <lb/>
            portune in clausula reddam. cur enim non putes animam et <lb/>
            puniri et foueri in inferis interim sub expectatione utriusque <lb/>
            iudicii in quadam usurpatione et candida eius? quia saluum <lb/>
            debet esse, inquis, in iudicio diuino negotium suum sine ulla <lb n="15"/>
            praelibatione sententiae; tum quia et carnis opperienda est restitutio <lb/>
            <milestone n="165v" unit="altpage"/> <add>ut C</add>consortis operarum atque mercedum. quid ergo  <lb/>
            fiet in tempore isto? dormiemus? at enim animae nec in uiuentibus <lb/>
            dormiunt; corporum enim est somnus, quorum et ipsa <lb/>
            mors cum speculo suo somno. aut nihil uis agi illic, quo <lb n="20"/>
            uniuersa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur? <lb/>
            delibari putas iudicium an incipi? praecipitari an praeministrari? <lb/>
            iam uero quam iniquissimum otium apud inferos, si et nocentibus <lb/>
            adhuc illic bene est et innocentibus nondum? quid, <lb/>
            amplius uis esse post mortem confusam spem et incerta expectatione <lb n="25"/>
            ludentem an uitae recensum iam et ordinationem <lb/>
            iudicii inhorrentem? semper autem expectat anima corpus, <lb/>
            ut doleat aut gaudeat? nonne et de suo sufficit sibi ad

<note type="footnote">10] cf. Luc. 16, 19 sqq. </note>

<note type="footnote"> 5 representat A 9 AN PVNIANTVR APVD INFEROS ANIMAE <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> AN ALIQVID INTERIM PATIANTVR APVD INFEROS ANIMAE <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> omnes <hi rend="italic">B</hi> animae <hi rend="italic">B inquit A</hi> 11 oportune <hi rend="italic">A</hi> 12 clausulam <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 14 quadamus <hi rend="italic">A</hi> 15 in <hi rend="italic">del. Urs</hi> 16 tum <hi rend="italic">Gel:</hi> et tunc <hi rend="italic">B, <lb/>
            om. A</hi> operienda <hi rend="italic">B</hi> 23 <hi rend="italic">otium A,</hi> etiam <hi rend="italic">B</hi> 25 ampliationem <hi rend="italic">Urs</hi> esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. A, add. m. alia eiusdem aetatis</hi> confusam spem <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> confusa <lb/>
            spe <hi rend="italic">AB</hi> 28 gaudeat] geat <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="395"/>
            utrumque titulum passionis? quotiens inlaeso corpore anima <lb/>
            sola torquetur bile ira taedio plerumque nec sibi noto? quotiens <lb/>
            item corpore afflicto furtiuum sibi anima gaudium exquirit <lb/>
            et a corporis importuna tunc societate secedit? mentior, <lb/>
            si non de ipsis cruciatibus corporis et gloriari et gaudere sola <lb n="5"/>
            consueuit. respice ad Mutii animam, cum dexteram suam <lb/>
            ignibus soluit; respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta <lb/>
            praetereunt. morsus ferarum ornamenta sunt iuuentutis <lb/>
            ut in Cyro ursi cicatrices. adeo nouit et apud inferos <lb/>
            anima et gaudere et dolere sine carne, quia et in carne et inlaesa<lb n="10"/>
            si uelit dolet et laesa si uelit gaudet. hoc si ex arbitrio <lb/>
            suo in uita, quanto magis ex iudicio dei post mortem? sed <lb/>
            nec omnia opera optiuo cum carnis ministerio anima partitur; <lb/>
            nam et solos cogitatus et nudas uoluntates censura diuina persequitur.  <lb/>
            qui uiderit <milestone n="166" unit="altpage"/> ad concupiscendum, iam adulterauit<lb n="15"/>
            in corde. ergo uel propter hae<add>c</add> congruentissimum <lb/>
            est animam, licet non expectata carne, puniri, quod non sociata <lb/>
            carne commisit. sic et ob cogitatus pios et beniuolos, <lb/>
            in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. quid nunc, <lb/>
            si et in carnalibus prior est quae concipit, quae disponit, quae <lb n="20"/>
            mandat, quae impellit? et si quando inuita, prior tamen <lb/>
            tractat, quod per corpus actura est. numquam denique conscientia <lb/>
            posterior erit facto. ita huic quoque ordini competit <lb/>
            eam priorem pensare mercedes cui priori debeantur. in summa, <lb/>
            cum carcerem illum, quem euangelium demonstrat, inferos intellegimus<lb n="25"/>
            et nouissimum quadrantem modicum quoque delictum <lb/>
            mora resurrectionis illic luendum interpretamur, nemo dubitabit <lb/>
            animam aliquid pensare penes inferos salua resurrectionis

<note type="footnote"> 15] Matth. 5, 28. 25] cf. ibid. 5, 25 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 in laeso <hi rend="italic">B</hi> 4 tunc importuna <hi rend="italic">A</hi> 7 ad <hi rend="italic">om. A</hi> 10 dolere et <lb/>
            gaudere <hi rend="italic">Pam quartum</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> 13 optiuo <hi rend="italic">scripsi:</hi> optima <hi rend="italic">AB, <lb/>
             om. Gel</hi> partitur <hi rend="italic">Bmg,</hi> patitur <hi rend="italic">AB</hi> 16 uel <hi rend="italic">om. Pam</hi> hoc <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            17 puniri quod non sociata carne <hi rend="italic">om. A</hi> 18 beneuolos <hi rend="italic">B</hi> 19 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 20 desponit <hi rend="italic">A</hi> 24 eam <hi rend="italic">AB,</hi> etiam <hi rend="italic">Gel</hi> priori <hi rend="italic">ABmg,</hi> <lb/>
            priores <hi rend="italic">B</hi> debeatur <hi rend="italic">A</hi> 25 quem <hi rend="italic">Urs:</hi> quod <hi rend="italic">AB</hi> intelligamus <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            27 interpretemur <hi rend="italic">Urs</hi> 28 ad animam <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="396"/>
            plenitudine per carnem quoque. hoc etiam paracletus frequentissime <lb/>
            commendauit, si qui sermones eius ex agnitione promissorum <lb/>
            charismatum admiserit. ad omnem, ut arbitror, humanam <lb/>
            super anima opinionem ex doctrina fidei congressi <lb/>
            iustae dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus. enormi <lb n="5"/>
            autem et otiosae tantum deerit discere quantum libuerit inquirere. <lb/>
            <note rend="script" type="footnote"> 1 paraclitus <hi rend="italic">A</hi> 2 quis <hi rend="italic">B</hi> 5 curiositati <hi rend="italic">Gel:</hi> curiositatis <hi rend="italic">AB</hi> satisfecimus <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> fecimus <hi rend="italic">A,</hi> faciemus <hi rend="italic">B,</hi> satisfaciemus <hi rend="italic">Gel</hi> 7 TGRTUlllANll <lb/>
            b€ CENSU ANI(DA€ Explte\'t; I f. 166v <hi rend="italic">A,</hi> Q. SEPTIMI FLOREN- <lb/>
            TIS TERTVLLIANI LIBRI DE ANIMA FINIS <hi rend="italic">B</hi> </note>
</p></div></div></body></text></TEI>