Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque. sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem non a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, ut uelint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus. ad hoc enim et Plato, etsi quas uult animas ad caelum statim expedit, in Politia tamen cuiusdam insepulti cadauer opponit longo tempore sine ulla labe prae animae scilicet indiuiduitate seruatum. ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis denotat. porro et aeris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse. quid enim, si aridior aer et solum salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsucior? quid, si et genus mortis ante iam corruptrices materias erogarat? ungues autem cum exordia neruorum sint, merito neruis resolutione porrectis prouectiores et cotidie deficiente carne expelli uidentur. comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat secreta munitio. denique in uiuentibus etiam pro cerebri ubertate uel affluit capillago uel deserit. habes medicos. sed nec modicum quid animae subsidere in corpore est decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scaenam tempus aboleuerit. et hoc enim in opinione quorundam est. propterea nec ignibus 2] cf. Apoc. 11, 3 et Ioh. 21, 23. 7] cf. Ioh. 20, 24 sq. 13] cf. Plat. Phaed. p. 69. Polit. X p. 614 sq. 2 ioannes AB 7 assistant A 8 crediderit scripsi: credidit AB, credat Pam 9 NIHIL ANIMAE IN CORPORE SYBREMANERE AB; POST MORTEM add. Gel 10 quidem Urs quidem Oehlerus: quidam AB 14 celum A politiam A 20 exsuccior B, exsuctior A 21 corruptelae ABmg erogat ABmg 23 et A, sed B, ex fort . quotidie A 24 prestat A 25 crebri A 26 affluit Gel: afluit A, affuit B funerandum aiunt parcentes superfluo animae. alia est autem ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine auersatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur poenali exitu impendi. ceterum anima indiuisibilis ut immortalis etiam mortem indiuisibilem exigit credi, non quasi immortali, sed quasi indiuisibili animae indiuisibiliter accidentem. diuidetur autem et mors, si et anima, superfluo scilicet animae quandoque morituro. ita portio mortis cum animae portione remanebit. nec ignoro aliquod esse ue-_ stigium opinionis istius. de meo didici. scio feminam quandam uernaculam ecclesiae forma et aetate integra functam post unicum et breue matrimonium cum in pace dormisset et morante adhuc se se pultura interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque condita pace situi suo reddidisse. est et illa relatio apud nostros, in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium recessu communicasse. si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique deus potestatis suae signa proponit suis in solacium, extraneis in testimonium. magis enim credam in testimonium ex deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia quoque membra mouissent, et si manus tantum, sed non in causam orationis. corpus etiam illud non modo fratri cessisset, uerum et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. certe undeunde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non possunt. mors, si non semel tota est, non est. si quid animae remanserit, uita est. non magis uitae miscebitur mors quam diei et nox. Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit 3 homo] id est homo uel scilicet homo fort., humo, Hartelius 5 inuisibilis ABmg inuisihilem ABmg 6 indiuisibili Gel: inuisibili AB indiuisibiliter Bmg, inuisibiliter AB 7 et prius om. A 8 morituro Urs: moriturae AB 11 uernacula Harnackius 14 habitum B, aditum Urs 16 illa AB, alia Gel 17 corpori fratris fort . colocando A recessu Gel: accessu AB, accessui Hartelius 18 aliquid tradit A utique B 19 in testimonium om. A 25 undeunde Urs: unde AB 28 et om. B 29 separationem Gel: separatio AB 30 factorum fort . humanus affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, ordinariam quidem naturae deputans placidae cuiusque mortis, extraordinariam uero praeter naturam iudicans uiolenti cuiusque finis. qui autem primordia hominis nouimus, audenter determinamus mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa ne ipsa quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae uidentur a natiuitate ex accidentia adhaesisse. nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur. porro non in mortem institutum eum p probat ipsa lex condicionali comminatione suspendens et arbitrio hominis addicens mortis euentum. denique si non deliquisset, nequaquam obisset. ita non erit natura quod ex exorbitationis potestate accidit per uoluntatem, non ex instituti auctoritate per necessitatem. proinde etsi uarii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nullum ita dicimus lenem ut non ui agatur. ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex licet, uis est. quidni? quae tantam animae et carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum-. tiarum diuellit ac dirimit. nam etsi prae gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon Spartanus, dum uictorem Olympiae filium amplectitur, etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historiarum praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato, etsi per risum, ut P. Crassus, multo uiolentior mors quae per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori affert, cum iucundius uiuere est in exultatione in honore in requiete in uoluptate. uis est et inlata nauigiis, cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante 6 culpam A corr . 12 obiisset B erat Gel 13 exorbitationis scripsi: oblationis AB, abolitionis Hartelius 15 diximus AB 17 quidni Heraldus: quid enim AB 21 clydemus AB ob historiarum praestantiam scripsi: ab historicis diu praestantium AB, ab histrionibus ob praestantiam Gel, ob historici stili praestantiam Ochlerus 25 iocundius B uere B 26 requie B et om. B, ut Hartelius inlata scripsi: illa AB nauigiis Gel: nauigii AB 27 Caphareis Gel: chapereis B, chaperei A nullis depugnata turbinibus om. A 28 cursu, laetante Gel: [cursulae tantae] B, om. A t comitatu, intestino repente perculsu cum tota securitate desidunt. non secus naufragia sunt uitae, etiam tranquillae mortis euentus. nihilo refert integram abire corporis nauem an dissipatam, cum animae nauigatio euertatur. Sed quo de nde anima nuda et explosa deuertet? sine dubio prosequemur ex ordine. prius tamen quod est loci huius explebimus, ne, quia uarios exitus mortis ediximus, expectet quis a nobis rationes singulorum medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium letalium rerum siue causarum et ipsarum corporalium condicionum. plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid de eiuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis abducitur, dum absumi uidetur, et coniecturam praestat interitus de excessus temperatura. tota autem in corpore et ex corpore est ratio. nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum aut regionum aut uiarum uitalium euersio est: materiarum, ut fellis ut sanguinis; regionum, ut cordis ut iecoris; uiarum, ut uenarum ut arteriarum. dum igitur haec ex propria quaeque iniuriae causa uastantur in corpore ad usque ultimam euersionem et rescissionem uitalium id est naturalium finium situum officiorum, necessario et anima dilabentibus paulatim instrumentis et domiciliis et spatiis suis paulatim et ipsa migrare compulsa deducitur in diminutionis effigiem non alio modo, quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum uires equorum defatigatio denegauit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis ueritate. perinde auriga corporis spiritus animalis deficientis uectaculi nomine, non suo deficit, opere decedens, non uigore, actu elanguens, non statu, constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere 2 naufraugia B 3 cum A, dum B 5 DE ANIMARYM EXCESSV AB, Gel: post haec uerba f. 16CT in A finitwr quo deinde Gel: quod inde B diuertit A 9 propris A arbitriis B 11 mentionem B 12 eiusmodi B quo paulatim ac minutatim anima B, quoque protegendam animam A 17 aut regionum-materiarum om. A 19 quaeque scripsi: quaque AB 21 recessionem Gel 23 spaciis A 28 deficiens uectaculis A 29 operę A languens Gel 30 comparere ABmg, comparare B XX. Tert. I. 25 cessat, non quia esse. sic et rapida quaeque mors, ut ceruicum messis, semel ac tantam ianuam pandens, ut ruinae uis semel omnia uitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam animae moram praestat nec discessum eius in momenta discruciat. at ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur, et dum extrahitur, postremitatem suam partem uideri facit. non omnis autem pars statim et abscisa est, quia postera est, nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. sequitur seriem suus finis et mediocritas trahitur ad summa et reliquiae uniuersitati cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. atque ita ausim dicere, totius ultimum totum est, quia, licet minus atque posterius sit, ipsius est. hinc denique euenit saepe animam in ipso diuortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate, dum ex maiore suggestu iam in libero constituta per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae uidet, quae audit, quae incipit nosse. si enim corpus istud Platonica sententia carcer, ceterum apostolica dei templum, cum in Christo est, sed interim animam consaepto suo obstruit et obscurat et concretione carnis infaecat, unde illi, uelut per corneum specular, obsoletior lux rerum est. procul dubio cum ui mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur; certe de oppanso corporis erumpit in apertum ad meram et puram et suam lucem, statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit et in diuinitatem ipsa libertate resipiscit ut de somnio emergens ab imaginibus ad ueritates. tunc et enuntiat et uidet, tunc exultat aut trepidat, prout paraturam deuorsorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, euocatoris animarum, Mercurii poetarum. 18] cf. Plat. Phaed. p. 62 B et 1 Cor. 6,19. 2 ac om. Pam ut] aut Urs ruina A 3 Uitalia om. Gel 5 prout Bmg, proubi AB anima AB, mors Bmg 6 conciditur hac facie Gel: conceditur hac facies ABmg, condicitur hac\'facie B 7 partim fort . 8 abscissa B 9 ipsa om. Pam 10 ad] a A 11 relinquuntur A 18 uenit A 14 solliciore A corr . 16 per om. A 19 consepto AB 20 per om. A 22 expręssione A 24 expedicione A 26 ut de somno. ut de somnio Å, ut de somno B 27 et posterius] quae Gel exaltat B 28 deuorsorii AB, diuersorii Gel, deuersorii Pam uocatoris A Quo igitur deducetur anima, iam hinc reddimus. omnes ferme philosophi, qui im mortalitatem animae, qualiterqualiter uolunt, tamen uindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem uniuersitatis, ut Stoici, suas solas id est sapientium animas in supernis mansionibus collocant. Plato quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornauerint amore puerorum. adeo etiam inter philosophos magnum habet priuilegium impuritas. itaque apud illum in aetherem sublimantur animae sapientes, apud Arium in aerem, apud Stoicos sub lunam. quos quidem miror, quod imprudentes animas circa terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri affirment. ubi erit scholae regio in tanta distantia diuersoriorum? qua ratione discipulae ad magistras conuentabunt tanto discrimine inuicem absentes? quis autem illis postumae eruditionis usus ac fructus iamiam conflagratione perituris ? reliquas animas ad inferos deiciunt. hos Plato uelut gremium terrae describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi desidendo exhalent et quasi caeno immunditiarum suarum grossiorem haustum et priuatum illic aerem stipent. Nobis inferi non nuda cauositas nec subdiualis aliqua mundi sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto uastitas et in ipsis uisceribus eius abstrusa profunditas, siquidem Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo et interno et ex ipsa terra operto et intra ipsam clauso et inferioribus adhuc abyssis superstructo. 6] cf. Plat. Sympos. p. 203. Phaedr. p. 248 sq. 18] cf. Plat. Phaed. p. 112 sq. 25] cf. Eph. 4, 9. 1 Cor. 15, 4 sqq. 1 DE RECEPTV AB, Gel Quod A 2 fermae A qualiter qualiter Oehlerus: qualiter AB 3 tantum B pytagoras A v5 ut] et A sapientum B 10 etherem A 11 haerem A 13 illa A 14 scolae A deuersorium A 15 conuertentur ABmg 19 phedone A 20 et posterius om. AB 21 suarum om. A crassiorem Gel illicerem A, illic aere fort . 25 Christum B terrae] trita A triduum-expunctum om. A 26 ex B, in A 27 clauso AB, cauato Bmg superstructo. DE IN- FERIS ET AN ILLVC OMS A A; nimae compellentur (compellantur , Gel) add. B, Gel 25* quodsi Christus deus, quia et homo, mortuus secundum scripturas et sepultus secundum easdem, huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud infe ros functus nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere et illos cubito pellere, qui satis superbe non putent animas fidelium inferis dignas. serui super dominum et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis solacium capere. sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit, ne nos adiremus: ceterum quod discrimen ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem? quomodo ergo anima exhalabit in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris, nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum illis, quos domini aduentus in saeculo inuenerit, obuiam ei ereptis in aerem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? nulli patet caelum, terra adhuc salua, ne dixerim clausa. cum transactione enim mundi reserabuntur regna caelorum. sed in aethere dormitio nostra cum puerariis Platonis aut in aere cum Ario aut circa lunam cum Endymionibus Stoicorum. immo, inquis, in paradiso, quo iam tunc et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis ab inferis migrauerint. et quomodo Iohanni in spiritu paradisi regio reuelata, quae subicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit? quomodo Perpetua fortissima martyr sub die passionis in reuelatione paradisi solos illic commartyres suos uidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? noua mors pro deo et extraordinaria pro Christo alio et priuato exci pitur )itur hospitio. agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte, si pro 1] cf. 1 Cor. 15, 3 sq. 4] cf. Eph. 4, 9. 5] cf. 1 Petro 3, 19. 8] cf. Matth. 10, 24. 9] cf. Luc. 16, 22. 14] cf. 1 Thess. 4,16 sqq. 21] cf. Matth. 27, 52. 23] cf. Apoc. 6, 9. 2 secundum] secus A hic Gel 6 originem Gel 7 quia Gel 8 dno A 10 carpere B 12 quomodo Gel: quo AB animam AB 13 sedente ad dexteram patris om. A 14 turbam A corr . 16 raptis Gel 17 inclausa fort . 19 pueris B 26 paradysi A commartyres Gel: contra martyres B, martyras A [suos] B, om. A 27 romphea A caedit B deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris dominum, ut ipse praecepit. tota paradisi clauis tuus sanguis est. habes etiam de paradiso a -nobis libellum, quo constitui mus omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.