Satis de speculo mortis id est de somno, tum etiam de negotiis somni id est de somniis. nunc ad originem huius 1] cf. Dan. 10,1 sq. 13] cf. Herod. IV 184. 1 danihel A 2 caruit Mercerus: aruit AB 4 non in] non aliter (uel alias) in fort., non sine Hartelius in om. A 5 commodandam fort .- 7 omni A 11 Atlantes Gel: atlantico A, athlantico B 12 noctem Gel: non B, om. A, \'al. deest non\' Bmg itaque A 13 non taxatur scripsi: taxantur AB, taxatur Gel 15 et om. A 16 heroen B 18 auferes omnia A 19 tharsi medis A 20 somnia Bmg, omnia AB Athlantes B 22 nunc Kellnerus, unum (cf. 391, 7) Hartelius 23 ad hoc scripsi: adhuc AB 24 animae om. B 25 DE MORTIS VI (VI om. A) ET DE MENANDRO HAERETICO (HERETICO A) AB, Gel tum Urs: cum AB excessus, id est ad ordinem mortis, quia nec ipsa sine quaestionibus, licet finis omnium quaestionum. publica totius generis humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. hoc stipulata est dei uox, hoc spopondit omne quod nascitur; ut iam hinc non Epicuri stupor suffundatur negantis debitum istud ad nos pertinere, sed haeretici magi Menandri Samaritani furor conspuatur dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, uerum nec peruenire. in hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles et statim resurrectionis compotes fiant, qui baptisma eius induerint. legimus quidem pleraque aquarum genera miranda, sed aut ebriosos reddit Lyncestarum uena uinosa aut lymphaticos efficit Colophonis scaturrigo daemonica, aut (Alexandro accidit) Nonacris Arcadiae uenenata. fuit et Iudaeae lacus medicus ante Christum. plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes. sed et Thetis filium planxit. quamquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem uenias; apud inferos enim dicitur. quaenam et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Iohannes baptizator praeministrauit nec Christus ipse discipulis demonstrauit? quod hoc Menandri balneum? comicum credo. sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lauant? suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro deo ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in montem domini et in aedem dei Iacob mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exegit? nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat mortem aut repastinet uitis modo uitam aetate renouata. hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi licuit in ueruecem. translatus est Enoch et Helias nec mors 80] cf. Gen. 5, 24 et 2 Reg. 2,11. 1 ordinem ABmg, originem B ipsa scripsi: ipsam AB 2 finis scripsi: finem AB 6 magis Urs 12 sed aut] scilicet ut Oehlerus aut] ut Oehlerus 13 aut] ut Oehlerus 14 iudeae A 15 amne Christi Bmg 16 quanquam A Stygen B 21 comicum AB, magicum Urs quur B 22 quod paucis simulabant Bmg 26 de Christo B, dextro A 29 ne Medeae Gel: ne medie A, Nemediae B in hominem, etsi licuit om. A 30 uerbecem AB eorum reperta est, dilata scilicet. ceterum morituri reseruantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. obiit et Iohannes, quem in aduentum domini remansurum frustra fuerat spes. fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt inde sumentes praesidia, quo pugnant. postremo compendium est: ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit? apostoli perennes ueniant assistant. uideat illos meus Thomas, audiat contrectet et crediderit. Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque. sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem non a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, ut uelint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus. ad hoc enim et Plato, etsi quas uult animas ad caelum statim expedit, in Politia tamen cuiusdam insepulti cadauer opponit longo tempore sine ulla labe prae animae scilicet indiuiduitate seruatum. ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis denotat. porro et aeris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse. quid enim, si aridior aer et solum salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsucior? quid, si et genus mortis ante iam corruptrices materias erogarat? ungues autem cum exordia neruorum sint, merito neruis resolutione porrectis prouectiores et cotidie deficiente carne expelli uidentur. comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat secreta munitio. denique in uiuentibus etiam pro cerebri ubertate uel affluit capillago uel deserit. habes medicos. sed nec modicum quid animae subsidere in corpore est decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scaenam tempus aboleuerit. et hoc enim in opinione quorundam est. propterea nec ignibus 2] cf. Apoc. 11, 3 et Ioh. 21, 23. 7] cf. Ioh. 20, 24 sq. 13] cf. Plat. Phaed. p. 69. Polit. X p. 614 sq. 2 ioannes AB 7 assistant A 8 crediderit scripsi: credidit AB, credat Pam 9 NIHIL ANIMAE IN CORPORE SYBREMANERE AB; POST MORTEM add. Gel 10 quidem Urs quidem Oehlerus: quidam AB 14 celum A politiam A 20 exsuccior B, exsuctior A 21 corruptelae ABmg erogat ABmg 23 et A, sed B, ex fort . quotidie A 24 prestat A 25 crebri A 26 affluit Gel: afluit A, affuit B funerandum aiunt parcentes superfluo animae. alia est autem ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine auersatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur poenali exitu impendi. ceterum anima indiuisibilis ut immortalis etiam mortem indiuisibilem exigit credi, non quasi immortali, sed quasi indiuisibili animae indiuisibiliter accidentem. diuidetur autem et mors, si et anima, superfluo scilicet animae quandoque morituro. ita portio mortis cum animae portione remanebit. nec ignoro aliquod esse ue-_ stigium opinionis istius. de meo didici. scio feminam quandam uernaculam ecclesiae forma et aetate integra functam post unicum et breue matrimonium cum in pace dormisset et morante adhuc se se pultura interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque condita pace situi suo reddidisse. est et illa relatio apud nostros, in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium recessu communicasse. si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique deus potestatis suae signa proponit suis in solacium, extraneis in testimonium. magis enim credam in testimonium ex deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia quoque membra mouissent, et si manus tantum, sed non in causam orationis. corpus etiam illud non modo fratri cessisset, uerum et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. certe undeunde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non possunt. mors, si non semel tota est, non est. si quid animae remanserit, uita est. non magis uitae miscebitur mors quam diei et nox. Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit 3 homo] id est homo uel scilicet homo fort., humo, Hartelius 5 inuisibilis ABmg inuisihilem ABmg 6 indiuisibili Gel: inuisibili AB indiuisibiliter Bmg, inuisibiliter AB 7 et prius om. A 8 morituro Urs: moriturae AB 11 uernacula Harnackius 14 habitum B, aditum Urs 16 illa AB, alia Gel 17 corpori fratris fort . colocando A recessu Gel: accessu AB, accessui Hartelius 18 aliquid tradit A utique B 19 in testimonium om. A 25 undeunde Urs: unde AB 28 et om. B 29 separationem Gel: separatio AB 30 factorum fort . humanus affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, ordinariam quidem naturae deputans placidae cuiusque mortis, extraordinariam uero praeter naturam iudicans uiolenti cuiusque finis. qui autem primordia hominis nouimus, audenter determinamus mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa ne ipsa quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae uidentur a natiuitate ex accidentia adhaesisse. nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur. porro non in mortem institutum eum p probat ipsa lex condicionali comminatione suspendens et arbitrio hominis addicens mortis euentum. denique si non deliquisset, nequaquam obisset. ita non erit natura quod ex exorbitationis potestate accidit per uoluntatem, non ex instituti auctoritate per necessitatem. proinde etsi uarii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nullum ita dicimus lenem ut non ui agatur. ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex licet, uis est. quidni? quae tantam animae et carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum-. tiarum diuellit ac dirimit. nam etsi prae gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon Spartanus, dum uictorem Olympiae filium amplectitur, etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historiarum praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato, etsi per risum, ut P. Crassus, multo uiolentior mors quae per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori affert, cum iucundius uiuere est in exultatione in honore in requiete in uoluptate. uis est et inlata nauigiis, cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante 6 culpam A corr . 12 obiisset B erat Gel 13 exorbitationis scripsi: oblationis AB, abolitionis Hartelius 15 diximus AB 17 quidni Heraldus: quid enim AB 21 clydemus AB ob historiarum praestantiam scripsi: ab historicis diu praestantium AB, ab histrionibus ob praestantiam Gel, ob historici stili praestantiam Ochlerus 25 iocundius B uere B 26 requie B et om. B, ut Hartelius inlata scripsi: illa AB nauigiis Gel: nauigii AB 27 Caphareis Gel: chapereis B, chaperei A nullis depugnata turbinibus om. A 28 cursu, laetante Gel: [cursulae tantae] B, om. A t comitatu, intestino repente perculsu cum tota securitate desidunt. non secus naufragia sunt uitae, etiam tranquillae mortis euentus. nihilo refert integram abire corporis nauem an dissipatam, cum animae nauigatio euertatur.