<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Accerserint Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem <lb/>
            et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. fortasse an exstruentur <lb/>
            magis ad auferendam animae corpulentiam, si non <lb/>
            alios e contrario inspexerint et quidem plures corpus animae <lb n="10"/>
            uindicantes. nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus <lb/>
            effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut <lb/>
            Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, <lb/>
            ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu <lb/>
            suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius ex quinta nescio <lb n="15"/>
            qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit, — sed <lb/>
            etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam paene <lb/>
            nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus <lb/>
            animam facile persuadebunt. denique Zeno consitum spiritum <lb/>
            definiens animam hoc modo instruit. quo, inquit, digresso <lb n="20"/>
            animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso <lb/>
            animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus <lb/>
            autem spiritus anima est, ergo corpus est anima. uult et <lb/>
            Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis <lb/>
            similitudinem parentibus in filiis respondere, de speculo scilicet <lb n="25"/>
            morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem similitudinem <lb/>
            et dissimilitudinem capere et animam. itaque corporis <lb/>
            similitudini uel dissimilitudini obnoxiam. interim corporalium <lb/>
            et incorporalium passiones inter se non communicare. porro <lb/>
            et animam compati corpori, cui laeso ictibus uulneribus

<note type="footnote">19] cf. Diog. L. VII 156. 24] cf. Nemes. de nat. hom. p. 32 sq. <lb/>
            (76 sq. Matth.). , </note>

<note type="footnote"> 2 prouenisse <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> pro inesse <hi rend="italic">B,</hi> pro nasci <hi rend="italic">Pam,</hi> dici generari, pro <lb/>
            in esse <hi rend="italic">Urs,</hi> perinde esse <hi rend="italic">Harlelius</hi> 7 accerserint <hi rend="italic">scripsi:</hi> accerserit <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 digresso <hi rend="italic">add. Gel</hi> 22 spiritus <hi rend="italic">Gel: autem spiritus B</hi> 24 Cleantes <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            25 filiis <hi rend="italic">Iun:</hi> filios <hi rend="italic">B</hi> 27 corporis <hi rend="italic">scripsi:</hi> corpus <hi rend="italic">B</hi> 28 obnoxiam <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> obnoxium <hi rend="italic">B</hi> interim <hi rend="italic">scripsi:</hi> item <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="305"/>

            ulceribus condolescit, et corpus animae, cui adflictae cura angore <lb/>
            amore coaegrescit per detrimentum scilicet uigoris cuiusque <lb/>
            pudorem et pauorem rubore atque pallore testetur. igitur <lb/>
            animam corpus ex corporalium passionum communione. sed <lb/>
            et Chrysippus manum ei porrigit constituens corporalia ab incorporalibus<lb n="5"/>
            derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur <lb/>
            ab eis (unde et Lucretius: tangere enim et tangi <lb/>
            nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab <lb/>
            anima hominem affici morte. igitur corpus anima, quae nisi <lb/>
            corporalis corpus non derelinqueret, uidetur. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>