Accerserint Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. fortasse an exstruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint et quidem plures corpus animae uindicantes. nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit, — sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt. denique Zeno consitum spiritum definiens animam hoc modo instruit. quo, inquit, digresso animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus autem spiritus anima est, ergo corpus est anima. uult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filiis respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam. itaque corporis similitudini uel dissimilitudini obnoxiam. interim corporalium et incorporalium passiones inter se non communicare. porro et animam compati corpori, cui laeso ictibus uulneribus 19] cf. Diog. L. VII 156. 24] cf. Nemes. de nat. hom. p. 32 sq. (76 sq. Matth.). , 2 prouenisse Oehlerus: pro inesse B, pro nasci Pam, dici generari, pro in esse Urs, perinde esse Harlelius 7 accerserint scripsi: accerserit B 20 digresso add. Gel 22 spiritus Gel: autem spiritus B 24 Cleantes B 25 filiis Iun: filios B 27 corporis scripsi: corpus B 28 obnoxiam scripsi: obnoxium B interim scripsi: item B ulceribus condolescit, et corpus animae, cui adflictae cura angore amore coaegrescit per detrimentum scilicet uigoris cuiusque pudorem et pauorem rubore atque pallore testetur. igitur animam corpus ex corporalium passionum communione. sed et Chrysippus manum ei porrigit constituens corporalia ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur ab eis (unde et Lucretius: tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab anima hominem affici morte. igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus non derelinqueret, uidetur.