Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum uera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia atque captantia, quanto magis uana et frustratoria et turbida et ludibriosa et immunda. nec mirum, si eorum sunt imagines, quorum et res. deo autem pollicito scilicet et gratiam spiritus sancti in omnem carnem et sicut prophetaturos, ita et somniaturos seruos suos et ancillas suas, ea deputabuntur, quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta sancta prophetica reuelatoria aedificatoria uocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peraequante deo iustis et iniustis, siquidem et Nabuchodonosor diuinitus somniat et maior paene uis hominum ex uisionibus deum discunt. sicut ergo dignatio dei et in ethnicos, ita et temptatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, ut uel dormientibus obrepat qua potest, si uigilantibus non potest. tertia species erunt somnia, quae sibimet ipsa anima uidetur inducer e e ex intentione circumstantiarum. porro quia non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), quomodo ipsa erit sibi causa alicuius uisionis? num ergo haec species naturali formae relinquenda est seruans animae etiam in ecstasi res suas perpeti? ea autem, quae neque a deo neque a daemonio neque ab anima uidebuntur accidere, et praeter opinionem et praeter interpretationem et praeter enarrationem facultatis ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur. 9] cf. Ioel 3,1. 14] cf. Matth. 5, 45. 15] cf. Dan. 2, 1 sq. 6 de del. [un 8 et alterum del. Rig 9 deo scripsi: a deo AB et induetum A 13 uocatoria om. A 17 et in om. A 18 in] et in A absistit A 21 quia scripsi: quam AB, qua Urs, quoniam Lat 22 picharmus A 24 speties A forma A 26 alnima A corr . 27 interpretationem A 28 narrationem A propvig A Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus quasi iam emergente animarum uigore prodacto sopore. ex temporibus autem anni uerno magis quieta, quod aestas dissoluat animas et hiemps quodammodo obduret et autumnus temptator alias ualetudinum sucis pomorum uinosissimis diluat. item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero latere decumbat neque conresupinatis internis quasi refusis loculis statio sensuum fluitet aut compressu iecoris angina sit mentis. sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter probari putem, etsi Plato est, qui ea aestimauit; et fortasse an casu procedant. alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. nam quod et de cibis distinguendis uel derogandis nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis praescribit, examinandum est. superstitio, ut cum apud oracula incubaturis ieiunium indicitur uel castimonia inducitur, praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt onerosum et inflatui pabulum. atquin trina illa cum Daniele fraternitas legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum. ieiunus autem nescio an ego solus plurimum ita somniem, ut me somniasse non sentiam. nihil ergo sobrietas, inquis, ad hanc partem? immo tanto magis ad hanc, quantum et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus ad lenocinium scilicet diuinitatis, quia familiarem dei 10] cf. Plat. Tim. p. 71. 18] cf. Dan. 2,16 sq.. 1 collatiora A corr . 2 producto Semlerus 3 autem om. A aestas om. A 4 hyems B 5 sucis Gel: sucus A, succus B 6 neque. neq: A 7 refusis B, repulsis ABmg loculis Gel: localis AB 8 fluitet aut Gel: fluit et aut AB compressu Gel: compressa AB angina B, sagina ABmg 12 decorandis A, decurandis Rig 15 uel scripsi: ut B, om. A castimonia inducitur om. A castimonia scripsi: castimoniam B inducitur scripsi: inducit B, inducat Gel 16 spetiem A 17 et in- ■ flatum Gel, ex inflatu fort . 20 a sup. uers. A imperandorum A 21 ieiuniis B norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione caruit uictu, sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi non in ecstasi acturae. ita non ad ecstasin summouendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in deo fiat. Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in uita, animaduertant succussus et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura non taxatur. porro aut Herodoto fama mentita est nonnumquam in barbaros calumniosa aut magna uis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. si enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui uisionibus priuantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit. sed et a deo deducimus somnia. quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, uel quia nulla iam gens dei extranea est in omnem terram et in terminos orbis euangelio coruscante? num ergo aut fama mentita est Aristoteli aut daemonum ad hoc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?