<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="46" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ecce rursus urgemur sententiam de ipsorum somniorum <lb/>
            retractatu, quibus anima iactatur, exprimere. et quando perueniemus <lb/>
            ad mortem? et hic dixerim: cum deus dederit, <lb n="5"/>
            nullae longae morae eius quod eueniet. uana in totum somnia <lb/>
            Epicurus iudicauit liberans a negotiis diuinitatem et dissoluens <lb/>
            ordinem rerum et in passiuitate omnia spargens ut euentui <lb/>
            exposita et fortuita. porro si ita est, ergo erit aliquis et <lb/>
            ueritatis euentus, quia non capit solam eam euentui omnibus <lb n="10"/>
            debito eximi. Homerus duas portas diuisit somniis, corneam <lb/>
            ueritatis, fallaciae eburneam. perspicere est enim, inquiunt, <lb/>
            per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiore sententiam <lb/>
            mendacio recitans agnoscit et uerum. Telmessenses <lb/>
            nulla somnia euacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. <lb n="15"/>
            quis autem tam extraneus humanitatis, ut non aliquam aliquando <lb/>
            uisionem fidelem senserit? pauca de insignioribus <lb/>
            perstringens Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum <lb/>
            regnator quod filiae Mandanae adhuc uirginis uesicam in diluuionem <lb/>
            Asiae fluxisse somnio uiderit, Herodotus refert; item  <lb n="20"/>
            anno post nuptias eius <milestone n="155v" unit="altpage"/> ex isdem locis uitem exortam toti <lb/>
            Asiae incubasse. hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto <lb/>
            prior tradit. qui filium eius tanto operi ** interpretati sunt, <lb/>
            non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. <lb/>
            Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam <lb n="25"/>
            obsignatam esse uiderat anulo, leo erat signum. crediderat <lb/>
            praeclusam genituram, (opinor, quia leo semel pater est): ** <lb/>
            Aristodemus uel Aristophon coniectans immo nihil uacuum

<note type="footnote">7] cf. Epicur. fr. 328 Usen. 12] cf. Hom. Od. XIX 562 sqq. 20] <lb/>
            cf. Herod. I 107. 108. </note>

<note type="footnote"> 3 sententiam <hi rend="italic">scripsi:</hi> etiam <hi rend="italic">A,</hi> et iam <hi rend="italic">B</hi> 4 retractatu] ueritate aut <lb/>
            euentu <hi rend="italic">fort</hi>. expromere <hi rend="italic">susp. Oehlerus</hi> 8 ut] et <hi rend="italic">A</hi> 12 eburnam <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            perspicere <hi rend="italic">scripsi:</hi> respicere <hi rend="italic">AB</hi> 13 autem <hi rend="italic">om. A</hi> maiorem partem <lb/>
            mendaciorum citans <hi rend="italic">fort</hi>. sententiam <hi rend="italic">om. A</hi> 14 mendatio <hi rend="italic">A</hi> ei recitans <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> ueram <hi rend="italic">Rig,</hi> uera <hi rend="italic">fort</hi>. 21 hisdem <hi rend="italic">B,</hi> eiusdem <hi rend="italic">Scal</hi> 23 tanti <lb/>
            operis <hi rend="italic">Bmg lacmarn signaui: talia fere</hi> fore parem <hi rend="italic">omissa sunt</hi> interpretati <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 24 pressit <hi rend="italic">A</hi> 26 obsignatam esse <hi rend="italic">scripsi:</hi> obsignasse <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            uisus erat <hi rend="italic">Scal</hi> 27 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> aduersatus est <hi rend="italic">uel simile quid intercidit</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="376"/>
            obsignari filium et quidem maximi impetus portendi. Alexandrum <lb/>
            qui sciunt, leonem anuli recognoscunt. Ephorus scribit. sed <lb/>
            et Dionysii Siciliae tyrannidem Himeraea quaedam somniauit. <lb/>
            Heraclides prodidit. et Seleuco regnum Asiae Laodice mater <lb/>
            nondum eum enixa praeuidit. Euphorion prouulgauit. Mithridaten <lb n="5"/>
            quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco, <lb/>
            et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio <lb/>
            dominatum de Callisthene disco. nouerunt et Romani ueritatis <lb/>
            huiusmodi somnia. reformatorem imperii, puerulum adhuc <lb/>
            et priuatum loci, et Iulium Octauium tantum et sibi ignotum <lb n="10"/>
            M. Tullius iam et Augustum et ciuilium turbinum sepultorem <lb/>
            de somnio norat. in Vitellii commentariis conditum est. nec <lb/>
            haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed <lb/>
            et periculorum et exitiorum: ut cum Caesar in proelio perduellium <lb/>
            Bruti et Cassi Philippis aeger alias, maius tamen <lb n="15"/>
            discrimen ab hostibus relaturus, de Artori uisione destituto <lb/>
            tabernaculo euadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit <lb/>
            de solis unguine et lauacro Iouis. reuelantur et honores  <milestone n="156" unit="altpage"/> <lb/>
            et ingenia per quietem, praestantur et medellae, produntur et  <lb/>
            furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem <lb n="20"/>
            paruuli etiamnunc gerula iam sua inspexerat. cycnus de sinu <lb/>
            Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus <lb/>
            pyctes ab Achille curatur in somniis. coronam auream cum <lb/>
            ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando <lb/>
            redinuenit. Neoptolemus tragoedus apud Roeteum Troiae et

<note type="footnote"> 3 dionisius <hi rend="italic">A</hi> sicilię <hi rend="italic">ex</hi> silicię <hi rend="italic">A</hi> hemerea quaedam <hi rend="italic">B,</hi> hemere. <lb/>
            aquaedam <hi rend="italic">A</hi> 4 seleucho <hi rend="italic">B</hi> 5 praenixa <hi rend="italic">A</hi> promulgauit <hi rend="italic">A</hi> mitridaten <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> Mithridatem <hi rend="italic">B</hi> 6 quoquo <hi rend="italic">A</hi> 7 Balaridem <hi rend="italic">B</hi> illyricum. mallosis <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 8 Callisthene disco. <hi rend="italic">Nouerunt B,</hi> gallis tenendis cognouerunt <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">alterum</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> Octauianum <hi rend="italic">fort</hi>. 12 norant <hi rend="italic">Gel</hi> Yitellii <hi rend="italic">Rig:</hi> <lb/>
            uitelliis <hi rend="italic">AB</hi> 13 speties <hi rend="italic">A</hi> 14 praelio <hi rend="italic">Rig:</hi> praelium <hi rend="italic">AB</hi> 15 Philippis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> philippus <hi rend="italic">AB</hi> alias, maius tamen discrimen ab hostibus relaturus, <lb/>
            de Artori <hi rend="italic">Hartelius:</hi> alias maius tamen alias crimen ab hostibus relaturum <lb/>
            se artori <hi rend="italic">AB,</hi> alias maiestatem, alias crimen (discrimen <hi rend="italic">Pam)</hi> ab <lb/>
            hostibus relaturus, Artorii <hi rend="italic">Gel, Pam,</hi> maius tamen alias discrimen Artorii <lb/>
            <hi rend="italic">Rig,</hi> alias, maius tamen ratus discrimen ab hostibus relaturum se, Artori <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 18 soli sanguine <hi rend="italic">A</hi> 21 suam <hi rend="italic">Gel</hi> 22 Cleonymus <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            24 prodidissent <hi rend="italic">B</hi> tragigus <hi rend="italic">A</hi> 25 Rheteum <hi rend="italic">Pam:</hi> ritreum <hi rend="italic">A,</hi> Erithreum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="377"/>
            sepulchrum Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberatur, <lb/>
            et cum lapidum senia deponit, diues inde auro redit. quanti <lb/>
            autem commentatores et affirmatores in hanc rem? Artemon <lb/>
            Antiphon Strato Philochorus Epicharmus Serapion Cratippus <lb/>
            Dionysius Rodius Hermippus, tota saeculi litteratura. solum, <lb n="5"/>
            si forte, ridebo, qui se existimauit persuasurum, quod prior <lb/>
            omnibus Saturnus somniarit; nisi si et prior omnibus uixit <lb/>
            Aristoteles. ignosce ridenti. ceterum Epicharmus etiam summum <lb/>
            apicem inter diuinationes somniis extulit cum Philochoro <lb/>
            Atheniensi. nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut <lb n="10"/>
            Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis <lb/>
            in Troade, Trophoni in Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae <lb/>
            in Macedonia, Pasiphaae in Laconica. cetera cum suis <lb/>
            et originibus et ritibus et relatoribus, cum omni deinceps historia <lb/>
            somniorum Hermippus Berytensis quinione uoluminum <lb n="15"/>
            satiatissime exhibebit. sed et Stoici deum malunt prouidentissimum <lb/>
            humanae institutioni inter cetera praesidia diuinatricum <lb/>
            artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse, <lb/>
            peculiare solacium naturalis oraculi. haec quantum ad fidem  <lb/>
            somniorum <milestone n="156v" unit="altpage"/> a nobis quoque consignandam et aliter interpretandam.<lb n="20"/>
            nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo dormitat, <lb/>
            quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem <lb/>
            eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus <lb/>
            habitauerint uel memorias eorum affectauerint ad omnem malitiae <lb/>
            suae scaenam in ista aeque specie diuinitatem mentientes <lb n="25"/>
            eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum <lb/>
            et admonitionum et praenuntiationum, quo magis laedant iuuando, <lb/>
            dum per ea quae iuuant ab inquisitione uerae diuinitatis <lb/>
            abducunt ex insinuatione falsae? et utique non clausa

<note type="footnote"> 1 ab ipsa <hi rend="italic">B</hi> liberat <hi rend="italic">A</hi> 3 et affirmatores <hi rend="italic">om. A</hi> arthemon <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            5 dyoni*sius <hi rend="italic">ex</hi> dioni*sius <hi rend="italic">A,</hi> et Dionysius <hi rend="italic">B</hi> 11 apud Horopum Amphiloci <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> apudor optumam philoci <hi rend="italic">A</hi> 12 throphonii <hi rend="italic">B</hi> boetia <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            calicia <hi rend="italic">A</hi> 13 pasiphae <hi rend="italic">B,</hi> pasiphe <hi rend="italic">A</hi> 14 relationibus <hi rend="italic">Semlerus</hi> <lb/>
            15 berytensis <hi rend="italic">A,</hi> Berithensis <hi rend="italic">B</hi> 18 nobis <hi rend="italic">B,</hi> magis <hi rend="italic">ABmg</hi> 20 taliter <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi> interpretandam <hi rend="italic">Gel:</hi> interpretandum <hi rend="italic">AB</hi> 22 pronunciabimus <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            daemoniacam <hi rend="italic">Rig</hi> 24 uel <hi rend="italic">A,</hi> uel ad <hi rend="italic">B</hi> 25 specie <hi rend="italic">A</hi> 27 <hi rend="italic">alterum</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> prenuntiatione <hi rend="italic">A</hi> quae <hi rend="italic">Gel</hi> 29 insinuationem <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="378"/>
            uis est nec sacrariorum circumscribitur terminis; uaga et peruolatica <lb/>
            et interim libera est. quo nemo dubitauerit domus <lb/>
            quoque daemoniis patere nec tantum in adytis, sed in cubiculis <lb/>
            homines imaginibus circumuenire. 
</p></div><div n="47" subtype="chapter" type="textpart"><p>Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, <lb n="5"/>
            etsi interdum uera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, <lb/>
            affectantia atque captantia, quanto magis uana et frustratoria <lb/>
            et turbida et ludibriosa et immunda. nec mirum, si eorum <lb/>
            sunt imagines, quorum et res. deo autem pollicito scilicet et <lb/>
            gratiam spiritus sancti in omnem carnem et sicut prophetaturos, <lb n="10"/>
            ita et somniaturos seruos suos et ancillas suas, ea deputabuntur, <lb/>
            quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta sancta <lb/>
            prophetica reuelatoria aedificatoria uocatoria, quorum liberalitas <lb/>
            soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles <lb/>
            suos peraequante deo iustis et iniustis, siquidem et Nabuchodonosor <lb n="15"/>
            diuinitus somniat et maior paene uis hominum ex uisionibus <lb/>
            deum discunt. sicut ergo dignatio dei et in ethnicos, <lb/>
            ita et temptatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, <lb/>
            ut uel dormientibus obrepat qua potest, si uigilantibus non <lb/>
            potest.  <milestone n="157" unit="altpage"/> tertia species erunt somnia, quae sibimet ipsa anima  <lb n="20"/>
            uidetur inducer e<add>e</add> ex intentione circumstantiarum. porro quia <lb/>
            non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), <lb/>
            quomodo ipsa erit sibi causa alicuius uisionis? num ergo <lb/>
            haec species naturali formae relinquenda est seruans animae <lb/>
            etiam in ecstasi res suas perpeti? ea autem, quae neque a <lb n="25"/>
            deo neque a daemonio neque ab anima uidebuntur accidere, <lb/>
            et praeter opinionem et praeter interpretationem et praeter <lb/>
            enarrationem facultatis ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur. <lb/>
            <note type="footnote"> 9] cf. Ioel 3,1. 14] cf. Matth. 5, 45. 15] cf. Dan. 2, 1 sq. </note>

<note type="footnote"> 6 de <hi rend="italic">del. [un</hi> 8 et <hi rend="italic">alterum del. Rig</hi> 9 deo <hi rend="italic">scripsi:</hi> a deo <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">induetum A</hi> 13 uocatoria <hi rend="italic">om. A</hi> 17 et in <hi rend="italic">om. A</hi> 18 in] et <lb/>
            in <hi rend="italic">A</hi> absistit <hi rend="italic">A</hi> 21 quia <hi rend="italic">scripsi:</hi> quam <hi rend="italic">AB,</hi> qua <hi rend="italic">Urs,</hi> quoniam <hi rend="italic">Lat</hi> <lb/>
            22 picharmus <hi rend="italic">A</hi> 24 speties <hi rend="italic">A</hi> forma <hi rend="italic">A</hi> 26 alnima <hi rend="italic">A corr</hi>. 27 interpretationem <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 28 narrationem <hi rend="italic">A</hi> propvig <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="379"/>
            
</p></div><div n="48" subtype="chapter" type="textpart"><p>Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus <lb/>
            quasi iam emergente animarum uigore prodacto sopore. <lb/>
            ex temporibus autem anni uerno magis quieta, quod aestas <lb/>
            dissoluat animas et hiemps quodammodo obduret et autumnus <lb/>
            temptator alias ualetudinum sucis pomorum uinosissimis diluat. <lb n="5"/>
            item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero <lb/>
            latere decumbat neque conresupinatis internis quasi refusis loculis <lb/>
            statio sensuum fluitet aut compressu iecoris angina sit <lb/>
            mentis. sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter <lb/>
            probari putem, etsi Plato est, qui ea aestimauit; et fortasse <lb n="10"/>
            an casu procedant. alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi <lb/>
            poterunt. nam quod et de cibis distinguendis uel derogandis <lb/>
            nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis <lb/>
            praescribit, examinandum est. superstitio, ut cum apud oracula <lb/>
            incubaturis ieiunium indicitur uel castimonia inducitur, praesumptio,<lb n="15"/>
            ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam <lb/>
            respuunt onerosum et inflatui pabulum. atquin trina illa cum  <lb/>
            Daniele fraternitas <milestone n="157v" unit="altpage"/>   legumine solo contenti, ne regiis ferculis <lb/>
            contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue <lb/>
            gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum.<lb n="20"/>
            ieiunus autem nescio an ego solus plurimum ita <lb/>
            somniem, ut me somniasse non sentiam. nihil ergo sobrietas, inquis, <lb/>
            ad hanc partem? immo tanto magis ad hanc, quantum <lb/>
            et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. <lb/>
            sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus<lb n="25"/>
            ad lenocinium scilicet diuinitatis, quia familiarem dei

<note type="footnote"> 10] cf. Plat. Tim. p. 71. 18] cf. Dan. 2,16 sq.. </note>

<note type="footnote"> 1 collatiora <hi rend="italic">A corr</hi>. 2 producto <hi rend="italic">Semlerus</hi> 3 autem <hi rend="italic">om. A</hi> aestas <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 4 hyems <hi rend="italic">B</hi> 5 sucis <hi rend="italic">Gel:</hi> sucus <hi rend="italic">A,</hi> succus <hi rend="italic">B</hi> 6 neque. neq: <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            7 refusis <hi rend="italic">B,</hi> repulsis <hi rend="italic">ABmg</hi> loculis <hi rend="italic">Gel:</hi> localis <hi rend="italic">AB</hi> 8 fluitet aut <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> fluit et aut <hi rend="italic">AB</hi> compressu <hi rend="italic">Gel:</hi> compressa <hi rend="italic">AB</hi> angina <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            sagina <hi rend="italic">ABmg</hi> 12 decorandis <hi rend="italic">A,</hi> decurandis <hi rend="italic">Rig</hi> 15 uel <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut <hi rend="italic">B, <lb/>
            om. A</hi> castimonia inducitur <hi rend="italic">om. A</hi> castimonia <hi rend="italic">scripsi:</hi> castimoniam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            inducitur <hi rend="italic">scripsi:</hi> inducit <hi rend="italic">B,</hi> inducat <hi rend="italic">Gel</hi> 16 spetiem <hi rend="italic">A</hi> 17 et in- ■ <lb/>
            flatum <hi rend="italic">Gel,</hi> ex inflatu <hi rend="italic">fort</hi>. 20 a <hi rend="italic">sup. uers. A</hi> imperandorum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            21 ieiuniis <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="380"/>
            norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione <lb/>
            caruit uictu, sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non <lb/>
            ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi <lb/>
            non in ecstasi acturae. ita non ad ecstasin summouendam sobrietas <lb/>
            proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in <lb n="5"/>
            deo fiat. 
</p></div><div n="49" subtype="chapter" type="textpart"><p>Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae <lb/>
            pro modo aetatis expungantur in uita, animaduertant succussus <lb/>
            et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant <lb/>
            motus animae somniantis facile per carnis teneritatem <lb n="10"/>
            erumpere in superficiem. sed et quod Libyca gens Atlantes <lb/>
            caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura <lb/>
            non taxatur. porro aut Herodoto fama mentita est nonnumquam <lb/>
            in barbaros calumniosa aut magna uis eiusmodi daemonum <lb/>
            in illo climate dominatur. si enim et Aristoteles <lb n="15"/>
            heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui uisionibus <lb/>
            priuantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam <lb/>
            auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris <lb/>
            et Thrasymedis insigne inde processerit.  <milestone n="158" unit="altpage"/> sed et a deo  <lb/>
            deducimus somnia. quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, <lb n="20"/>
            uel quia nulla iam gens dei extranea est in omnem terram <lb/>
            et in terminos orbis euangelio coruscante? num ergo aut <lb/>
            fama mentita est Aristoteli aut daemonum ad hoc ratio est, <lb/>
            dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum? 
</p></div><div n="50" subtype="chapter" type="textpart"><p>Satis de speculo mortis id est de somno, tum etiam de <lb n="25"/>
            negotiis somni id est de somniis. nunc ad originem huius

<note type="footnote">1] cf. Dan. 10,1 sq. 13] cf. Herod. IV 184. </note>

<note type="footnote"> 1 danihel <hi rend="italic">A</hi> 2 caruit <hi rend="italic">Mercerus:</hi> aruit <hi rend="italic">AB</hi> 4 non in] non aliter <lb/>
            <hi rend="italic">(uel</hi> alias) in <hi rend="italic">fort.,</hi> non sine <hi rend="italic">Hartelius</hi> in <hi rend="italic">om. A</hi> 5 commodandam <hi rend="italic">fort</hi>.- <lb/>
            7 omni <hi rend="italic">A</hi> 11 Atlantes <hi rend="italic">Gel:</hi> atlantico <hi rend="italic">A,</hi> athlantico <hi rend="italic">B</hi> 12 noctem <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> non <hi rend="italic">B, om. A,</hi> \'al. deest non\' <hi rend="italic">Bmg</hi> itaque <hi rend="italic">A</hi> 13 non taxatur <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> taxantur <hi rend="italic">AB,</hi> taxatur <hi rend="italic">Gel</hi> 15 et <hi rend="italic">om. A</hi> 16 heroen <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 auferes omnia <hi rend="italic">A</hi> 19 tharsi medis <hi rend="italic">A</hi> 20 somnia <hi rend="italic">Bmg,</hi> omnia <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            Athlantes <hi rend="italic">B</hi> 22 nunc <hi rend="italic">Kellnerus,</hi> unum <hi rend="italic">(cf. 391, 7) Hartelius</hi> 23 ad <lb/>
            hoc <hi rend="italic">scripsi:</hi> adhuc <hi rend="italic">AB</hi> 24 animae <hi rend="italic">om. B</hi> 25 DE MORTIS VI <lb/>
            (VI <hi rend="italic">om. A)</hi> ET DE MENANDRO HAERETICO (HERETICO <hi rend="italic">A) AB, <lb/>
            Gel</hi> tum <hi rend="italic">Urs:</hi> cum <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="381"/>
            excessus, id est ad ordinem mortis, quia nec ipsa sine quaestionibus, <lb/>
            licet finis omnium quaestionum. publica totius generis <lb/>
            humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. <lb/>
            hoc stipulata est dei uox, hoc spopondit omne quod nascitur; <lb/>
            ut iam hinc non Epicuri stupor suffundatur negantis debitum <lb n="5"/>
            istud ad nos pertinere, sed haeretici magi Menandri Samaritani <lb/>
            furor conspuatur dicentis mortem ad suos non modo non <lb/>
            pertinere, uerum nec peruenire. in hoc scilicet se a superna <lb/>
            et arcana potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles <lb/>
            et statim resurrectionis compotes fiant, qui baptisma eius induerint.<lb n="10"/>
            legimus quidem pleraque aquarum genera miranda, <lb/>
            sed aut ebriosos reddit Lyncestarum uena uinosa aut lymphaticos <lb/>
            efficit Colophonis scaturrigo daemonica, aut (Alexandro <lb/>
            accidit) Nonacris Arcadiae uenenata. fuit et Iudaeae lacus <lb/>
            medicus ante Christum. plane Stygias paludes poeta tradidit <lb n="15"/>
            mortem diluentes. sed et Thetis filium planxit. quamquam  <lb/>
            si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit <milestone n="15sv" unit="altpage"/> nihilominus, <lb/>
            ut ad Stygem uenias; apud inferos enim dicitur. quaenam et <lb/>
            ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Iohannes baptizator <lb/>
            praeministrauit nec Christus ipse discipulis demonstrauit? quod <lb n="20"/>
            hoc Menandri balneum? comicum credo. sed cur tam infrequens, <lb/>
            tam occultum, quo paucissimi lauant? suspectam enim faciam <lb/>
            tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud <lb/>
            quod nec pro deo ipso mori lex est, cum contra omnes iam <lb/>
            nationes ascendant in montem domini et in aedem dei Iacob <lb n="25"/>
            mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo <lb/>
            etiam suo exegit? nec magiae tantum dabit quisquam, ut <lb/>
            eximat mortem aut repastinet uitis modo uitam aetate renouata. <lb/>
            hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi <lb/>
            licuit in ueruecem. translatus est Enoch et Helias nec mors

<note type="footnote"> 80] cf. Gen. 5, 24 et 2 Reg. 2,11. </note>

<note type="footnote"> 1 ordinem <hi rend="italic">ABmg,</hi> originem <hi rend="italic">B</hi> ipsa <hi rend="italic">scripsi:</hi> ipsam <hi rend="italic">AB</hi> 2 finis <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> finem <hi rend="italic">AB</hi> 6 magis <hi rend="italic">Urs</hi> 12 sed aut] scilicet ut <hi rend="italic">Oehlerus</hi> aut] <lb/>
            ut <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 13 aut] ut <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 14 iudeae <hi rend="italic">A</hi> 15 amne Christi <hi rend="italic">Bmg</hi> <lb/>
            16 quanquam <hi rend="italic">A</hi> Stygen <hi rend="italic">B</hi> 21 comicum <hi rend="italic">AB,</hi> magicum <hi rend="italic">Urs</hi> quur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 quod paucis simulabant <hi rend="italic">Bmg</hi> 26 de Christo <hi rend="italic">B,</hi> dextro <hi rend="italic">A</hi> 29 ne <lb/>
            Medeae <hi rend="italic">Gel:</hi> ne medie <hi rend="italic">A,</hi> Nemediae <hi rend="italic">B</hi> in hominem, etsi licuit <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            30 uerbecem <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="382"/>
            eorum reperta est, dilata scilicet. ceterum morituri reseruantur, <lb/>
            ut antichristum sanguine suo extinguant. obiit et Iohannes, <lb/>
            quem in aduentum domini remansurum frustra fuerat spes. <lb/>
            fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt inde sumentes <lb/>
            praesidia, quo pugnant. postremo compendium est: ubi sunt <lb n="5"/>
            illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit? <lb/>
            apostoli perennes ueniant assistant. uideat illos meus Thomas, <lb/>
            audiat contrectet et crediderit. 
</p></div></div></body></text></TEI>