Ecce rursus urgemur sententiam de ipsorum somniorum retractatu, quibus anima iactatur, exprimere. et quando perueniemus ad mortem? et hic dixerim: cum deus dederit, nullae longae morae eius quod eueniet. uana in totum somnia Epicurus iudicauit liberans a negotiis diuinitatem et dissoluens ordinem rerum et in passiuitate omnia spargens ut euentui exposita et fortuita. porro si ita est, ergo erit aliquis et ueritatis euentus, quia non capit solam eam euentui omnibus debito eximi. Homerus duas portas diuisit somniis, corneam ueritatis, fallaciae eburneam. perspicere est enim, inquiunt, per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiore sententiam mendacio recitans agnoscit et uerum. Telmessenses nulla somnia euacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. quis autem tam extraneus humanitatis, ut non aliquam aliquando uisionem fidelem senserit? pauca de insignioribus perstringens Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator quod filiae Mandanae adhuc uirginis uesicam in diluuionem Asiae fluxisse somnio uiderit, Herodotus refert; item anno post nuptias eius ex isdem locis uitem exortam toti Asiae incubasse. hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto prior tradit. qui filium eius tanto operi ** interpretati sunt, non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam obsignatam esse uiderat anulo, leo erat signum. crediderat praeclusam genituram, (opinor, quia leo semel pater est): ** Aristodemus uel Aristophon coniectans immo nihil uacuum 7] cf. Epicur. fr. 328 Usen. 12] cf. Hom. Od. XIX 562 sqq. 20] cf. Herod. I 107. 108. 3 sententiam scripsi: etiam A, et iam B 4 retractatu] ueritate aut euentu fort . expromere susp. Oehlerus 8 ut] et A 12 eburnam A perspicere scripsi: respicere AB 13 autem om. A maiorem partem mendaciorum citans fort . sententiam om. A 14 mendatio A ei recitans B ueram Rig, uera fort . 21 hisdem B, eiusdem Scal 23 tanti operis Bmg lacmarn signaui: talia fere fore parem omissa sunt interpretati A 24 pressit A 26 obsignatam esse scripsi: obsignasse AB uisus erat Scal 27 lacunam signaui: aduersatus est uel simile quid intercidit obsignari filium et quidem maximi impetus portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem anuli recognoscunt. Ephorus scribit. sed et Dionysii Siciliae tyrannidem Himeraea quaedam somniauit. Heraclides prodidit. et Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praeuidit. Euphorion prouulgauit. Mithridaten quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco, et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene disco. nouerunt et Romani ueritatis huiusmodi somnia. reformatorem imperii, puerulum adhuc et priuatum loci, et Iulium Octauium tantum et sibi ignotum M. Tullius iam et Augustum et ciuilium turbinum sepultorem de somnio norat. in Vitellii commentariis conditum est. nec haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum: ut cum Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassi Philippis aeger alias, maius tamen discrimen ab hostibus relaturus, de Artori uisione destituto tabernaculo euadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit de solis unguine et lauacro Iouis. reuelantur et honores et ingenia per quietem, praestantur et medellae, produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem paruuli etiamnunc gerula iam sua inspexerat. cycnus de sinu Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus pyctes ab Achille curatur in somniis. coronam auream cum ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinuenit. Neoptolemus tragoedus apud Roeteum Troiae et 3 dionisius A sicilię ex silicię A hemerea quaedam B, hemere. aquaedam A 4 seleucho B 5 praenixa A promulgauit A mitridaten A, Mithridatem B 6 quoquo A 7 Balaridem B illyricum. mallosis A 8 Callisthene disco. Nouerunt B, gallis tenendis cognouerunt A 10 alterum et om. A Octauianum fort . 12 norant Gel Yitellii Rig: uitelliis AB 13 speties A 14 praelio Rig: praelium AB 15 Philippis Gel: philippus AB alias, maius tamen discrimen ab hostibus relaturus, de Artori Hartelius: alias maius tamen alias crimen ab hostibus relaturum se artori AB, alias maiestatem, alias crimen (discrimen Pam) ab hostibus relaturus, Artorii Gel, Pam, maius tamen alias discrimen Artorii Rig, alias, maius tamen ratus discrimen ab hostibus relaturum se, Artori Oehlerus 18 soli sanguine A 21 suam Gel 22 Cleonymus Gel 24 prodidissent B tragigus A 25 Rheteum Pam: ritreum A, Erithreum B et addidi sepulchrum Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberatur, et cum lapidum senia deponit, diues inde auro redit. quanti autem commentatores et affirmatores in hanc rem? Artemon Antiphon Strato Philochorus Epicharmus Serapion Cratippus Dionysius Rodius Hermippus, tota saeculi litteratura. solum, si forte, ridebo, qui se existimauit persuasurum, quod prior omnibus Saturnus somniarit; nisi si et prior omnibus uixit Aristoteles. ignosce ridenti. ceterum Epicharmus etiam summum apicem inter diuinationes somniis extulit cum Philochoro Atheniensi. nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Trophoni in Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae in Macedonia, Pasiphaae in Laconica. cetera cum suis et originibus et ritibus et relatoribus, cum omni deinceps historia somniorum Hermippus Berytensis quinione uoluminum satiatissime exhibebit. sed et Stoici deum malunt prouidentissimum humanae institutioni inter cetera praesidia diuinatricum artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse, peculiare solacium naturalis oraculi. haec quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam et aliter interpretandam. nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus habitauerint uel memorias eorum affectauerint ad omnem malitiae suae scaenam in ista aeque specie diuinitatem mentientes eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum et admonitionum et praenuntiationum, quo magis laedant iuuando, dum per ea quae iuuant ab inquisitione uerae diuinitatis abducunt ex insinuatione falsae? et utique non clausa 1 ab ipsa B liberat A 3 et affirmatores om. A arthemon A 5 dyoni*sius ex dioni*sius A, et Dionysius B 11 apud Horopum Amphiloci B, apudor optumam philoci A 12 throphonii B boetia A calicia A 13 pasiphae B, pasiphe A 14 relationibus Semlerus 15 berytensis A, Berithensis B 18 nobis B, magis ABmg 20 taliter Rig interpretandam Gel: interpretandum AB 22 pronunciabimus A daemoniacam Rig 24 uel A, uel ad B 25 specie A 27 alterum et om. A prenuntiatione A quae Gel 29 insinuationem A uis est nec sacrariorum circumscribitur terminis; uaga et peruolatica et interim libera est. quo nemo dubitauerit domus quoque daemoniis patere nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginibus circumuenire. Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum uera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia atque captantia, quanto magis uana et frustratoria et turbida et ludibriosa et immunda. nec mirum, si eorum sunt imagines, quorum et res. deo autem pollicito scilicet et gratiam spiritus sancti in omnem carnem et sicut prophetaturos, ita et somniaturos seruos suos et ancillas suas, ea deputabuntur, quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta sancta prophetica reuelatoria aedificatoria uocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peraequante deo iustis et iniustis, siquidem et Nabuchodonosor diuinitus somniat et maior paene uis hominum ex uisionibus deum discunt. sicut ergo dignatio dei et in ethnicos, ita et temptatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, ut uel dormientibus obrepat qua potest, si uigilantibus non potest. tertia species erunt somnia, quae sibimet ipsa anima uidetur inducer e e ex intentione circumstantiarum. porro quia non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), quomodo ipsa erit sibi causa alicuius uisionis? num ergo haec species naturali formae relinquenda est seruans animae etiam in ecstasi res suas perpeti? ea autem, quae neque a deo neque a daemonio neque ab anima uidebuntur accidere, et praeter opinionem et praeter interpretationem et praeter enarrationem facultatis ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur. 9] cf. Ioel 3,1. 14] cf. Matth. 5, 45. 15] cf. Dan. 2, 1 sq. 6 de del. [un 8 et alterum del. Rig 9 deo scripsi: a deo AB et induetum A 13 uocatoria om. A 17 et in om. A 18 in] et in A absistit A 21 quia scripsi: quam AB, qua Urs, quoniam Lat 22 picharmus A 24 speties A forma A 26 alnima A corr . 27 interpretationem A 28 narrationem A propvig A Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus quasi iam emergente animarum uigore prodacto sopore. ex temporibus autem anni uerno magis quieta, quod aestas dissoluat animas et hiemps quodammodo obduret et autumnus temptator alias ualetudinum sucis pomorum uinosissimis diluat. item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero latere decumbat neque conresupinatis internis quasi refusis loculis statio sensuum fluitet aut compressu iecoris angina sit mentis. sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter probari putem, etsi Plato est, qui ea aestimauit; et fortasse an casu procedant. alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. nam quod et de cibis distinguendis uel derogandis nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis praescribit, examinandum est. superstitio, ut cum apud oracula incubaturis ieiunium indicitur uel castimonia inducitur, praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt onerosum et inflatui pabulum. atquin trina illa cum Daniele fraternitas legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum. ieiunus autem nescio an ego solus plurimum ita somniem, ut me somniasse non sentiam. nihil ergo sobrietas, inquis, ad hanc partem? immo tanto magis ad hanc, quantum et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus ad lenocinium scilicet diuinitatis, quia familiarem dei 10] cf. Plat. Tim. p. 71. 18] cf. Dan. 2,16 sq.. 1 collatiora A corr . 2 producto Semlerus 3 autem om. A aestas om. A 4 hyems B 5 sucis Gel: sucus A, succus B 6 neque. neq: A 7 refusis B, repulsis ABmg loculis Gel: localis AB 8 fluitet aut Gel: fluit et aut AB compressu Gel: compressa AB angina B, sagina ABmg 12 decorandis A, decurandis Rig 15 uel scripsi: ut B, om. A castimonia inducitur om. A castimonia scripsi: castimoniam B inducitur scripsi: inducit B, inducat Gel 16 spetiem A 17 et in- ■ flatum Gel, ex inflatu fort . 20 a sup. uers. A imperandorum A 21 ieiuniis B norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione caruit uictu, sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi non in ecstasi acturae. ita non ad ecstasin summouendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in deo fiat. Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in uita, animaduertant succussus et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura non taxatur. porro aut Herodoto fama mentita est nonnumquam in barbaros calumniosa aut magna uis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. si enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui uisionibus priuantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit. sed et a deo deducimus somnia. quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, uel quia nulla iam gens dei extranea est in omnem terram et in terminos orbis euangelio coruscante? num ergo aut fama mentita est Aristoteli aut daemonum ad hoc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum? Satis de speculo mortis id est de somno, tum etiam de negotiis somni id est de somniis. nunc ad originem huius 1] cf. Dan. 10,1 sq. 13] cf. Herod. IV 184. 1 danihel A 2 caruit Mercerus: aruit AB 4 non in] non aliter (uel alias) in fort., non sine Hartelius in om. A 5 commodandam fort .- 7 omni A 11 Atlantes Gel: atlantico A, athlantico B 12 noctem Gel: non B, om. A, \'al. deest non\' Bmg itaque A 13 non taxatur scripsi: taxantur AB, taxatur Gel 15 et om. A 16 heroen B 18 auferes omnia A 19 tharsi medis A 20 somnia Bmg, omnia AB Athlantes B 22 nunc Kellnerus, unum (cf. 391, 7) Hartelius 23 ad hoc scripsi: adhuc AB 24 animae om. B 25 DE MORTIS VI (VI om. A) ET DE MENANDRO HAERETICO (HERETICO A) AB, Gel tum Urs: cum AB excessus, id est ad ordinem mortis, quia nec ipsa sine quaestionibus, licet finis omnium quaestionum. publica totius generis humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. hoc stipulata est dei uox, hoc spopondit omne quod nascitur; ut iam hinc non Epicuri stupor suffundatur negantis debitum istud ad nos pertinere, sed haeretici magi Menandri Samaritani furor conspuatur dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, uerum nec peruenire. in hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles et statim resurrectionis compotes fiant, qui baptisma eius induerint. legimus quidem pleraque aquarum genera miranda, sed aut ebriosos reddit Lyncestarum uena uinosa aut lymphaticos efficit Colophonis scaturrigo daemonica, aut (Alexandro accidit) Nonacris Arcadiae uenenata. fuit et Iudaeae lacus medicus ante Christum. plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes. sed et Thetis filium planxit. quamquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem uenias; apud inferos enim dicitur. quaenam et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Iohannes baptizator praeministrauit nec Christus ipse discipulis demonstrauit? quod hoc Menandri balneum? comicum credo. sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lauant? suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro deo ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in montem domini et in aedem dei Iacob mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exegit? nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat mortem aut repastinet uitis modo uitam aetate renouata. hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi licuit in ueruecem. translatus est Enoch et Helias nec mors 80] cf. Gen. 5, 24 et 2 Reg. 2,11. 1 ordinem ABmg, originem B ipsa scripsi: ipsam AB 2 finis scripsi: finem AB 6 magis Urs 12 sed aut] scilicet ut Oehlerus aut] ut Oehlerus 13 aut] ut Oehlerus 14 iudeae A 15 amne Christi Bmg 16 quanquam A Stygen B 21 comicum AB, magicum Urs quur B 22 quod paucis simulabant Bmg 26 de Christo B, dextro A 29 ne Medeae Gel: ne medie A, Nemediae B in hominem, etsi licuit om. A 30 uerbecem AB eorum reperta est, dilata scilicet. ceterum morituri reseruantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. obiit et Iohannes, quem in aduentum domini remansurum frustra fuerat spes. fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt inde sumentes praesidia, quo pugnant. postremo compendium est: ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit? apostoli perennes ueniant assistant. uideat illos meus Thomas, audiat contrectet et crediderit.