Ceterum de Hermotimo. anima, ut aiunt, in somno carebat, quasi per occasionem uacaturi hominis proficiscente de corpore. uxor hoc prodidit. inimici dormientem nacti pro defuncto cremauerunt. regressa anima tardius credo homicidium sibi imputauit. ciues Clazomenii Hermotimum templo consolantur. mulier non adit ob notam uxoris. quorsum istud? utne, quia facile est uulgo existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur? genus fuerat grauioris aliquanto soporis, ut de incubone praesumptio est uel de ea ualetudinis labe, quam Soranus opponit excludens incubonem, aut tale quid uitii, quod etiam Epimeniden in fabulam impegit, quinquaginta paene annos somniculosum. sed et Neronem Suetonius et Thrasymedem Theopompus negant\' umquam somniasse, nisi uix Neronem in ultimo exitu post pauores suos. quid, si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae nihil operantis in somnis diuortium crederetur? omnia magis coniectes quam istam licentiam animae sine morte fugitiuae, et quidem ex forma continuam. si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae, sane persuaderer diuinitus factum; congruere enim hominem seu moneri seu terreri a deo, uelut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu: si non magis in proximo esset somnium credi quod uigilanti potius accidere deberet, si non somnium magis credi oporteret. Tenemur hic de somniis quoque Christianam sententiam expromere, ut de accidentibus somni, et non modicis 13] cf. Suet. Nero 46. +1 DE HERMOTIMO AB, DE HERMOTIMI ANIMA Gel 2 uagaturi Gel hominis Rig: nominis AB, luminis Gel, somnis Hartelius 5 clazomeni A Hermotimum Bmg, Gel, hermippum AB consolatur A corr. m. ree . 6 qursum A 7 utne scripsi: ut ne B, ne A ne quia] quia non Gel 8 somnum Pam: somnium AB 9 interrogationis signum posui 10 de ea om. A labe om. A 11 Epimenidem B 13 scutonius A Thrasimedem Gel: Thasimedem B, tharis medem A 15 animae — 16 diuortium om. A 16 crederet, ut Lat 18 continuae Lat, continua fort . 19 solis A persuadere A 21 terreri; adeo uult ut A 22 si — 23 oporteret om. Rig 23 nisi non Hartelius 24 DE SOMNIIS AB, DE SOMNIIS QVOMODO EA PATIATVR ANIMA ET VNDE EVENIANT Gel 25 somni et non Rig: somnii et non AB, somnii sed non Bmg, somnis et fort . iactationibus animae, quam ediximus negotiosam et exercitam semper ei perpetuitate motationis, quod diuinitatis et immortalitatis est ratio. igitur cum quies corporibus euenit, quorum solacium proprium est, uacans illa a solacio alieno non quiescit et, si caret opera membrorum corporalium, suis utitur. concipe gladiatorem sine armis uel aurigam sine curriculis, gesticulantes omnem habitum artis suae atque conatum: pugnatur certatur, sed uacua iactatio est. nihilominus tamen fieri uidentur quae fieri tamen non uidentur; actu enim fiunt, effectu uero non fiunt. hanc uim ecstasin dicimus, excessum sensus et amentiae instar. sic et in primordio somnus cum ecstasi dedicatus: et misit deus ecstasin in Adam et dormiit. somnus enim corpori prouenit in quietem, ecstasis animae accessit aduersus quietem, et inde iam forma somnum ecstasi miscens et natura de forma. denique et oblectamur et contristamur et conterremur in somniis quam affecte et anxie et passibiliter, cum in nullo permoueremur, a uacuis scilicet imaginibus, si conpotes somniaremus. denique et bona facta gratuita sunt in somnis et delicta secura; non magis enim ob stupri uisionem damnabimur quam ob martyrii coronabimur. et quomodo, inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non licet? hoc erit proprietas amentiae huius, quia non fit ex corruptela bonae ualetudinis, sed ex ratione naturae; nec enim exterminat, sed auocat mentem. aliud est concutere, aliud mouere, aliud euertere, aliud agitare. igitur quod memoria suppetit, sanitas mentis est, quod sanitas mentis salua memoria ** stupet, amentiae genus est. ideoque non dicimur furere, sed somniare; ideo et prudentes, si quando, sumus. sapere enim nostrum licet obumbretur, non tamen extinguitur; nisi quod et ipsum potest uideri uacare tunc, ecstasin autem 11] Gen. 2, 21. 2 ex A, et B 4 proprium om. A 7 artis suae atque conatum om. A 8 iactio A 10 extasin AB sic semper 12 dormiit A, obdormiuit B 16 et posterius om. A 18 ei B 19 ob tupri A 22 ametiae A 27 lacunam signaui: interciderunt talia indicatur, si memoria ideoque A, ideo B dicimus A corr . 30 ecstasi Hartelius hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris. Ecce rursus urgemur sententiam de ipsorum somniorum retractatu, quibus anima iactatur, exprimere. et quando perueniemus ad mortem? et hic dixerim: cum deus dederit, nullae longae morae eius quod eueniet. uana in totum somnia Epicurus iudicauit liberans a negotiis diuinitatem et dissoluens ordinem rerum et in passiuitate omnia spargens ut euentui exposita et fortuita. porro si ita est, ergo erit aliquis et ueritatis euentus, quia non capit solam eam euentui omnibus debito eximi. Homerus duas portas diuisit somniis, corneam ueritatis, fallaciae eburneam. perspicere est enim, inquiunt, per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiore sententiam mendacio recitans agnoscit et uerum. Telmessenses nulla somnia euacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. quis autem tam extraneus humanitatis, ut non aliquam aliquando uisionem fidelem senserit? pauca de insignioribus perstringens Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator quod filiae Mandanae adhuc uirginis uesicam in diluuionem Asiae fluxisse somnio uiderit, Herodotus refert; item anno post nuptias eius ex isdem locis uitem exortam toti Asiae incubasse. hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto prior tradit. qui filium eius tanto operi ** interpretati sunt, non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam obsignatam esse uiderat anulo, leo erat signum. crediderat praeclusam genituram, (opinor, quia leo semel pater est): ** Aristodemus uel Aristophon coniectans immo nihil uacuum 7] cf. Epicur. fr. 328 Usen. 12] cf. Hom. Od. XIX 562 sqq. 20] cf. Herod. I 107. 108. 3 sententiam scripsi: etiam A, et iam B 4 retractatu] ueritate aut euentu fort . expromere susp. Oehlerus 8 ut] et A 12 eburnam A perspicere scripsi: respicere AB 13 autem om. A maiorem partem mendaciorum citans fort . sententiam om. A 14 mendatio A ei recitans B ueram Rig, uera fort . 21 hisdem B, eiusdem Scal 23 tanti operis Bmg lacmarn signaui: talia fere fore parem omissa sunt interpretati A 24 pressit A 26 obsignatam esse scripsi: obsignasse AB uisus erat Scal 27 lacunam signaui: aduersatus est uel simile quid intercidit obsignari filium et quidem maximi impetus portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem anuli recognoscunt. Ephorus scribit. sed et Dionysii Siciliae tyrannidem Himeraea quaedam somniauit. Heraclides prodidit. et Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praeuidit. Euphorion prouulgauit. Mithridaten quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco, et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene disco. nouerunt et Romani ueritatis huiusmodi somnia. reformatorem imperii, puerulum adhuc et priuatum loci, et Iulium Octauium tantum et sibi ignotum M. Tullius iam et Augustum et ciuilium turbinum sepultorem de somnio norat. in Vitellii commentariis conditum est. nec haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum: ut cum Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassi Philippis aeger alias, maius tamen discrimen ab hostibus relaturus, de Artori uisione destituto tabernaculo euadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit de solis unguine et lauacro Iouis. reuelantur et honores et ingenia per quietem, praestantur et medellae, produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem paruuli etiamnunc gerula iam sua inspexerat. cycnus de sinu Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus pyctes ab Achille curatur in somniis. coronam auream cum ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinuenit. Neoptolemus tragoedus apud Roeteum Troiae et 3 dionisius A sicilię ex silicię A hemerea quaedam B, hemere. aquaedam A 4 seleucho B 5 praenixa A promulgauit A mitridaten A, Mithridatem B 6 quoquo A 7 Balaridem B illyricum. mallosis A 8 Callisthene disco. Nouerunt B, gallis tenendis cognouerunt A 10 alterum et om. A Octauianum fort . 12 norant Gel Yitellii Rig: uitelliis AB 13 speties A 14 praelio Rig: praelium AB 15 Philippis Gel: philippus AB alias, maius tamen discrimen ab hostibus relaturus, de Artori Hartelius: alias maius tamen alias crimen ab hostibus relaturum se artori AB, alias maiestatem, alias crimen (discrimen Pam) ab hostibus relaturus, Artorii Gel, Pam, maius tamen alias discrimen Artorii Rig, alias, maius tamen ratus discrimen ab hostibus relaturum se, Artori Oehlerus 18 soli sanguine A 21 suam Gel 22 Cleonymus Gel 24 prodidissent B tragigus A 25 Rheteum Pam: ritreum A, Erithreum B et addidi sepulchrum Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberatur, et cum lapidum senia deponit, diues inde auro redit. quanti autem commentatores et affirmatores in hanc rem? Artemon Antiphon Strato Philochorus Epicharmus Serapion Cratippus Dionysius Rodius Hermippus, tota saeculi litteratura. solum, si forte, ridebo, qui se existimauit persuasurum, quod prior omnibus Saturnus somniarit; nisi si et prior omnibus uixit Aristoteles. ignosce ridenti. ceterum Epicharmus etiam summum apicem inter diuinationes somniis extulit cum Philochoro Atheniensi. nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Trophoni in Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae in Macedonia, Pasiphaae in Laconica. cetera cum suis et originibus et ritibus et relatoribus, cum omni deinceps historia somniorum Hermippus Berytensis quinione uoluminum satiatissime exhibebit. sed et Stoici deum malunt prouidentissimum humanae institutioni inter cetera praesidia diuinatricum artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse, peculiare solacium naturalis oraculi. haec quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam et aliter interpretandam. nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus habitauerint uel memorias eorum affectauerint ad omnem malitiae suae scaenam in ista aeque specie diuinitatem mentientes eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum et admonitionum et praenuntiationum, quo magis laedant iuuando, dum per ea quae iuuant ab inquisitione uerae diuinitatis abducunt ex insinuatione falsae? et utique non clausa 1 ab ipsa B liberat A 3 et affirmatores om. A arthemon A 5 dyoni*sius ex dioni*sius A, et Dionysius B 11 apud Horopum Amphiloci B, apudor optumam philoci A 12 throphonii B boetia A calicia A 13 pasiphae B, pasiphe A 14 relationibus Semlerus 15 berytensis A, Berithensis B 18 nobis B, magis ABmg 20 taliter Rig interpretandam Gel: interpretandum AB 22 pronunciabimus A daemoniacam Rig 24 uel A, uel ad B 25 specie A 27 alterum et om. A prenuntiatione A quae Gel 29 insinuationem A uis est nec sacrariorum circumscribitur terminis; uaga et peruolatica et interim libera est. quo nemo dubitauerit domus quoque daemoniis patere nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginibus circumuenire.