<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="41" subtype="chapter" type="textpart"><p>Malum igitur animae, praeter quod ex obuentu spiritus <lb/>
            nequam superstruitur, ex originis uitio antecedit, naturale quodammodo. <lb n="15"/>
            nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura <lb/>
            est, habens suum dominum et patrem, ipsum scilicet corruptionis <lb/>
            auctorem, ut tamen insit et bonum animae illud principale, <lb/>
            illud diuinum atque germanum et proprie naturale. <lb/>
            quod enim a deo est, non tam extinguitur quam obumbratur. <lb n="20"/>
            potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest, <lb/>
            quia a deo est. itaque sicut lumen aliquo obstaculo impeditum <lb/>
            manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit, <lb/>
            ita et bonum in anima a malo oppressum pro qualitate eius <lb/>
            aut in totum uacat occultata luce aut, qua datur, radiat inuenta <lb n="25"/>
            libertate. sic pessimi et optimi quidam et nihilominus <lb/>
            unum omnes animae genus. sic et in pessimis aliquid boni <lb/>
            et in optimis nonnihil pessimi. solus enim deus sine peccato <lb/>
            et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus. <lb/>
            sic et diuinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore

<note type="footnote"> 6] Matth. 5, 28. </note>

<note type="footnote"> 1 is in (Is <hi rend="italic">inductwn) A</hi> 4 idolatriae <hi rend="italic">A</hi> 6 mulierem <hi rend="italic">add. Pam</hi> <lb/>
            10 appugnas <hi rend="italic">A</hi> 11 in <hi rend="italic">om. A</hi> 12 presidem <hi rend="italic">A</hi> 17 dominum <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            deum <hi rend="italic">AB</hi> 19 illud <hi rend="italic">ex</hi> illum <hi rend="italic">A</hi> propriae <hi rend="italic">A</hi> 21 non est deus <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            22 aliquod <hi rend="italic">A</hi> 24 ita <hi rend="italic">Gel:</hi> uia. ita <hi rend="italic">AB,</hi> (ob)uia, ita <hi rend="italic">Hartelius</hi> 25 occultata <lb/>
            luce <hi rend="italic">Rig:</hi> occulta salute <hi rend="italic">AB</hi> 30 presagia <hi rend="italic">ex</hi> pressagia <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            proprio <hi rend="italic">Bmg</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="369"/>
            et conscientia dei in testimonium prodit \'deus bonus\' et \'deus <lb/>
            uidet\' et \'deo commendo\'. propterea nulla anima sine crimine,  <lb/>
            quia nulla sine boni semine. <milestone n="152" unit="altpage"/> proinde, cum ad finem peruenit, <lb/>
            reformata per secundam natiuitatem ex aqua et superna uirtute <lb/>
            detracto corruptionis pristinae aulaeo totam lucem suam <lb n="5"/>
            conspicit. excipitur etiam a spiritu sancto, sicut in pristina <lb/>
            natiuitate a spiritu profano. sequitur animam nubentem spiritui <lb/>
            caro, ut dotale mancipium, et iam non animae famula, <lb/>
            sed spiritus.s o beatum conubium, si non admiserit adulterium! 
</p></div><div n="42" subtype="chapter" type="textpart"><p>De morte iam superest, ut illic materia ponatur, ubi <lb n="10"/>
            ipsa anima consummatur. quamquam Epicurus uulgari satis <lb/>
            opinione negarit mortem ad nos pertinere. quod enim dissoluitur, <lb/>
            inquit, sensu caret et quod sensu caret, nihil <lb/>
            ad nos. dissoluitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed <lb/>
            homo qui eam patitur. at ille ei dedit passionem, cuius est <lb n="15"/>
            actio. quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis <lb/>
            et peremptricem sensus, quam ineptum ut tanta uis ad hominem <lb/>
            non pertinere dicatur. multo coactius Seneca, post <lb/>
            mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. hoc si ita <lb/>
            est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur;<lb n="20"/>
            eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa <lb/>
            finitur. mors nihil ad nos, ergo et uita nihil ad nos. si enim <lb/>
            quo dissoluimur praeter nos, etiam quo compingimur extra <lb/>
            nos. si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus <lb/>
            quicquam ad nos. sed mortem quoque interimat qui et animam.<lb n="25"/>
            a nobis ut de postuma uita et de alia prouincia animae, <lb/>
            ita de morte tractabitur, ad quam uel ipsi pertinemus, si ad <lb/>
            nos illa non pertinet. denique . nec speculum eius somnus <lb/>
            aliena materia est.

<note type="footnote"> 12] Epic. sent. nr. n p. 71 Usen. 18] Sen. Troad. 395. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">alterum</hi> et <hi rend="italic">A,</hi> est <hi rend="italic">B</hi> 6 a <hi rend="italic">om. A</hi> 8 et iam non <hi rend="italic">om. A</hi> 10 DE <lb/>
            MORTE. De <hi rend="italic">AB, Gel</hi> materiam <hi rend="italic">Oehlerus</hi> ponatur <hi rend="italic">scripsi:</hi> ponat <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            11 consummatur <hi rend="italic">scripsi:</hi> consummat <hi rend="italic">AJB</hi> quanquam <hi rend="italic">A</hi> 13 et <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            16 quid si <hi rend="italic">A</hi> corporis et peremptricem <hi rend="italic">bis A</hi> 20 sic <hi rend="italic">A</hi> 21 omnib; <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            23 quo <hi rend="italic">Gel:</hi> quod <hi rend="italic">AB</hi> quod <hi rend="italic">A corr</hi>. 25 quia <hi rend="italic">B</hi> 26 a <hi rend="italic">AB,</hi> in <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            de postuma uita et <hi rend="italic">Rig:</hi> depositum a uita et <hi rend="italic">AB,</hi> depositum habitat et <lb/>
            ut <hi rend="italic">Gel</hi> 27 ista <hi rend="italic">quidam</hi> 28 non pertinet <hi rend="italic">om. A</hi> denique nec <hi rend="italic">om. A</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 24 </note>
</p><pb n="370"/></div><div n="43" subtype="chapter" type="textpart"><p>De somno  <milestone n="152v" unit="altpage"/> prius disputemus, post, mortem qualiter  <lb/>
            anima decurrat. non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam <lb/>
            philosophis placet, cum ex his eum deputant causis <lb/>
            quae praeter naturam haberi uidentur. Stoici somnum resolutionem <lb/>
            sensualis uigoris affirmant, Epicurei deminutionem <lb n="5"/>
            spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam, <lb/>
            Empedocles et Parmenides refrigerationem, Strato segregationem <lb/>
            consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles <lb/>
            marcorem circumcordialis caloris. ego me numquam ita dormisse <lb/>
            praesumo ut ex his aliquid agnoscam. neque enim credendum <lb n="10"/>
            est defetiscentiam esse somnum, contrarium potius <lb/>
            defetiscentiae, quam scilicet tollit, siquidem homo somno magis <lb/>
            reficitur quam fatigatur. porro nec semper ex fatigatione concipitur <lb/>
            somnus, et tamen cum ex illa est, illa iam non est. <lb/>
            sed nec refrigescentiam admittam aut marcorem aliquem caloris, <lb n="15"/>
            cum adeo corpora somno concalescant, et dispensatio ciborum <lb/>
            per somnum non facile procederet calore properabili et <lb/>
            rigore tardabili, si somno refrigeraremur. plus est quod etiam <lb/>
            sudor digestionis aestuantis est index. denique concoquere dicimur, <lb/>
            quod caloris, non frigoris operatio est. perinde deminutionem <lb n="20"/>
            animalis spiritus aut indigentiam spiritus aut segregationem <lb/>
            consati spiritus immortalitas animae non sinit credi. <lb/>
            perit anima, si minoratur. superest, si forte, cum Stoicis resolutionem <lb/>
            sensualis uigoris somnum determinemus, quia corporis <lb/>
            solius quietem procuret, non et animae. animam enim <lb n="25"/>
            ut semper mobilem et semper exercitam numquam succidere <lb/>
            quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis; nihil enim immortale <lb/>
            finem operis sui admittit, somnus autem finis est <lb/>
            operis. denique corpori, cui mortalitas competit, ei soli quies

<note rend="script" type="footnote"> 1 DE SOMNO. Prius <hi rend="italic">AB,</hi> DE SOMNO PERTINENTE AD TRACTA- <lb/>
            TVM MORTIS. De somno prius <hi rend="italic">Gel</hi> disputem <hi rend="italic">A</hi> 4 preter <hi rend="italic">A</hi> 5 epicuręi <lb/>
            A 6 cum cum <hi rend="italic">A</hi> 7 Strato segregationem <hi rend="italic">om. A</hi> 8 indigentiam <lb/>
            spiritus <hi rend="italic">om. A</hi> 12 si quid <hi rend="italic">A</hi> 15 refrigerescentiam A coloris A 16 et <lb/>
            con <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> ut <hi rend="italic">AB</hi> 17 et rigore tardabili <hi rend="italic">om. A</hi> 18 quod <hi rend="italic">om. A</hi> 19 quoque <lb/>
            recedimur <hi rend="italic">A</hi> 20 perinde <hi rend="italic">A,</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> diminutionem <hi rend="italic">A</hi> 22 immortalis <lb/>
            anima <hi rend="italic">B</hi> 23 supest est <hi rend="italic">A</hi> ut cum <hi rend="italic">fort</hi>. 26 succidere <hi rend="italic">Lat:</hi> <lb/>
            succedere <hi rend="italic">AB</hi> , </note> 
<pb n="371"/>
                        finem operis adlatura. <milestone n="153" unit="altpage"/>   qui ergo de somni naturalitate dubitabit, <lb/>
            habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam <lb/>
            naturalium et extranaturalium discretionem, ut et quae putauerit <lb/>
            citra naturam esse naturae uindicari sciat posse, a qua <lb/>
            ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi uideantur, et utique <lb n="5"/>
            aut natura omnia aut nulla natura. apud nos autem id poterit <lb/>
            audiri quod dei contemplatio suggerit, auctoris omnium, <lb/>
            de quibus quaeritur. credimus enim, si quid est natura, rationale <lb/>
            aliquod opus dei esse. porro somnum ratio praeit, tam <lb/>
            aptum, tam utilem, tam necessarium, ut absque illo nulla <lb n="10"/>
            anima sufficiat, recreatorem corporum, redintegratorem uirium, <lb/>
            probatorem ualetudinum, pacatorem operum, medicum laborum, <lb/>
            cui legitime fruendo dies cedit, nox legem facit, auferens rerum <lb/>
            etiam colorem. quodsi uitale salutare auxiliare somnus, nihil <lb/>
            eiusmodi non rationale, nihil non naturale. sic et medici <lb n="15"/>
            omne contrarium uitali salutari auxiliari extra naturales cardines <lb/>
            relegant. nam et aemulas somno ualetudines, phreneticam <lb/>
            atque cardiacam, praeter naturam iudicando naturalem <lb/>
            somnum praeiudicauerunt; etiam in lethargo non naturalem notantes <lb/>
            testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento<lb n="20"/>
            est. omnis enim natura aut defraudatione aut enormitate <lb/>
            rescinditur, proprietate mensurae conseruatur. ita naturale <lb/>
            erit statu, quod non naturale effici potest decessu uel excessu. <lb/>
            quid, si et esum et potum de naturae sortibus eximas? nam <lb/>
            et in his plurima somni praeparatura est. certe his a primordio<lb n="25"/>
            naturae suae homo inbutus est. si apud deum discas, <lb/>
            ille fons generis, Adam, ante ebibit soporem quam sitiit <lb/>
            quietem, ante dormiit quam laborauit, immo quam et edit, <milestone n="153v" unit="altpage"/>  <lb/>
            immo quam et profatus est, ut uideant naturalem indicem

<note type="footnote"> 27] cf. Gen. 2, 21 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 adlatura <hi rend="italic">Mereerus:</hi> adlatur <hi rend="italic">A,</hi> adulatur <hi rend="italic">B</hi> 3 et extranaturalium <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> 5 sunt <hi rend="italic">Gel:</hi> est <hi rend="italic">AB</hi> 12 peractorem <hi rend="italic">Hartelius</hi> <lb/>
            15 nihil non naturale <hi rend="italic">Pam:</hi> [nihil non naturale rationale quod rationale] <lb/>
            <hi rend="italic">B, om. A, Gel,</hi> \'al. desunt\' <hi rend="italic">Bmg</hi> 16 naturales <hi rend="italic">AB,</hi> naturae <hi rend="italic">Bmg, Gel</hi> <lb/>
            18 atque cardiacam <hi rend="italic">om. A</hi> 20 somnum naturalem spondent <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            in] sine <hi rend="italic">Hartelius</hi> 24 et <hi rend="italic">prius del. Gel</hi> 25 somni <hi rend="italic">AB,</hi> homini <hi rend="italic">Hartelim <lb/>
            </hi> paratura <hi rend="italic">Pam</hi> 29 uideamus <hi rend="italic">fort</hi>. indigentiam somni <hi rend="italic">fort.,</hi> <lb/>
            indici somnum <hi rend="italic">Hartelius</hi>-</note>

<note type="footnote"> 24* </note> <lb/>
             
<pb n="372"/>
            somnum omnibus naturalibus principaliorem. inde deducimur <lb/>
            etiam imaginem mortis iam tunc eum recensere. si enim <lb/>
            Adam de Christo figuram dabat, somnus Adae mors erat <lb/>
            Christi dormituri in mortem, ut de iniuria perinde lateris eius <lb/>
            uera mater uiuentium figuraretur ecclesia. ideo et somnus tam <lb n="5"/>
            salutaris, tam rationalis etiam in publicae et communis iam <lb/>
            mortis effingitur exemplar. uoluit enim deus et alias nihil <lb/>
            sine exemplaribus in sua dispositione molitus paradigmate Platonico <lb/>
            plenius humani uel maxime initii ac finis lineas cotidie <lb/>
            agere nobiscum, manum porrigens fidei facilius adiuuandae per <lb n="10"/>
            imagines et parabolas sicut sermonum ita et rerum. proponit <lb/>
            igitur tibi corpus amica ui soporis elisum, blanda quietis necessitate <lb/>
            prostratum, immobile situ, quale ante uitam iacuit, <lb/>
            et quale post uitam iacebit, ut testationem plasticae et sepulturae, <lb/>
            expectans animam quasi nondum conlatam et quasi iam <lb n="15"/>
            ereptam. sed et illa sic patitur, ut alibi agere uideatur, dissimulatione <lb/>
            praesentiae futuram absentiam ediscens. de Hermotimo <lb/>
            sciemus. et tamen interim somniat: unde tunc somnia? <lb/>
            nec quiescit nec ignauescit omnino nec naturam immortalitatis <lb/>
            seruam sopori addicit. probat se mobilem semper: terra mari <lb n="20"/>
            peregrinatur nogotiatur agitatur laborat ludit dolet gaudet, licita <lb/>
            atque inlicita persequitur, ostendit quod sine corpore etiam <lb/>
            plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed nihilominus <lb/>
            necessitatem habeat rursus corporis agitandi. ita cum <lb/>
            euigilauerit corpus, redditum officiis eius resurrectionem mortuorum <lb n="25"/>
            <milestone n="154" unit="altpage"/> tibi affirmat. haec erit somni et ratio naturalis et  <lb/>
            natura rationalis. etiam per imaginem mortis fidem initiaris, <lb/>
            spem meditaris, discis mori et uiuere, discis uigilare, dum <lb/>
            dormis.

<note type="footnote"> 3] cf. 1 Cor. 15, 45. 4] cf. Ioh. 19, 34. -8] cf. Plat. Phaed. p. 103. </note>

<note type="footnote"> 2 censere <hi rend="italic">fort</hi>. 3 figuram dabat <hi rend="italic">AB,</hi> figurabat <hi rend="italic">Bmg, Gel</hi> 6 salutares <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. 9 quotidie <hi rend="italic">A</hi> 13 prostratrum A 14 sculpturae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 spectans <hi rend="italic">A</hi> et] aut <hi rend="italic">Hartelius</hi> 16 ereptam <hi rend="italic">ABmg,</hi> erectam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 absentiae <hi rend="italic">A</hi> edisce <hi rend="italic">A</hi> de Hermotimo sciemus <hi rend="italic">del. Gel</hi> 18 unde <lb/>
            tunc somnia <hi rend="italic">del. Gel</hi> tunc <hi rend="italic">A,</hi> sunt <hi rend="italic">B</hi> 20 seruam sopori <hi rend="italic">Urs:</hi> serii <lb/>
            (seru <hi rend="italic">A)</hi> soporis <hi rend="italic">AB,</hi> seruam soporis <hi rend="italic">Gel,</hi> feriis soporis <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> seruitio <lb/>
            soporis <hi rend="italic">Hartclius</hi> 21 peregrinantur <hi rend="italic">A corr</hi>. negotiatur agitatur <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            26 at haec <hi rend="italic">A</hi> </note>
</p><pb n="373"/></div><div n="44" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ceterum de Hermotimo. anima, ut aiunt, in somno carebat, <lb/>
            quasi per occasionem uacaturi hominis proficiscente de <lb/>
            corpore. uxor hoc prodidit. inimici dormientem nacti pro defuncto <lb/>
            cremauerunt. regressa anima tardius credo homicidium <lb/>
            sibi imputauit. ciues Clazomenii Hermotimum templo consolantur.<lb n="5"/>
            mulier non adit ob notam uxoris. quorsum istud? <lb/>
            utne, quia facile est uulgo existimare secessionem animae esse <lb/>
            somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur? <lb/>
            genus fuerat grauioris aliquanto soporis, ut de incubone <lb/>
            praesumptio est uel de ea ualetudinis labe, quam Soranus opponit <lb n="10"/>
            excludens incubonem, aut tale quid uitii, quod etiam Epimeniden <lb/>
            in fabulam impegit, quinquaginta paene annos somniculosum. <lb/>
            sed et Neronem Suetonius et Thrasymedem Theopompus negant\' <lb/>
            umquam somniasse, nisi uix Neronem in ultimo exitu post pauores <lb/>
            suos. quid, si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae <lb n="15"/>
            nihil operantis in somnis diuortium crederetur? omnia magis coniectes <lb/>
            quam istam licentiam animae sine morte fugitiuae, et quidem <lb/>
            ex forma continuam. si enim tale quid semel accidere dicatur, <lb/>
            ut deliquium solis aut lunae, ita et animae, sane persuaderer <lb/>
            diuinitus factum; congruere enim hominem seu moneri seu <lb n="20"/>
            terreri a deo, uelut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu:  <lb/>
            si non magis <milestone n="154v" unit="altpage"/> in proximo esset somnium credi quod uigilanti <lb/>
            potius accidere deberet, si non somnium magis credi oporteret. 
</p></div><div n="45" subtype="chapter" type="textpart"><p>Tenemur hic de somniis quoque Christianam sententiam <lb/>
            expromere, ut de accidentibus somni, et non modicis

<note type="footnote"> 13] cf. Suet. Nero 46. </note>

<note type="footnote"> +1 DE HERMOTIMO <hi rend="italic">AB,</hi> DE HERMOTIMI ANIMA <hi rend="italic">Gel</hi> 2 uagaturi <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> hominis <hi rend="italic">Rig:</hi> nominis <hi rend="italic">AB,</hi> luminis <hi rend="italic">Gel,</hi> somnis <hi rend="italic">Hartelius</hi> <lb/>
            5 clazomeni <hi rend="italic">A</hi> Hermotimum <hi rend="italic">Bmg, Gel,</hi> hermippum <hi rend="italic">AB</hi> consolatur <lb/>
            <hi rend="italic">A corr. m. ree</hi>. 6 qursum <hi rend="italic">A</hi> 7 utne <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut ne <hi rend="italic">B,</hi> ne <hi rend="italic">A</hi> ne <lb/>
            quia] quia non <hi rend="italic">Gel</hi> 8 somnum <hi rend="italic">Pam:</hi> somnium <hi rend="italic">AB</hi> 9 <hi rend="italic">interrogationis <lb/>
            signum posui</hi> 10 de ea <hi rend="italic">om. A</hi> labe <hi rend="italic">om. A</hi> 11 Epimenidem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            13 scutonius <hi rend="italic">A</hi> Thrasimedem <hi rend="italic">Gel:</hi> Thasimedem <hi rend="italic">B,</hi> tharis medem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 animae — 16 diuortium <hi rend="italic">om. A</hi> 16 crederet, ut <hi rend="italic">Lat</hi> 18 continuae <hi rend="italic">Lat,</hi> <lb/>
            continua <hi rend="italic">fort</hi>. 19 solis <hi rend="italic">A</hi> persuadere <hi rend="italic">A</hi> 21 terreri; adeo uult <lb/>
            ut <hi rend="italic">A</hi> 22 si — 23 oporteret <hi rend="italic">om. Rig</hi> 23 nisi non <hi rend="italic">Hartelius</hi> 24 DE <lb/>
            SOMNIIS <hi rend="italic">AB,</hi> DE SOMNIIS QVOMODO EA PATIATVR ANIMA ET <lb/>
            VNDE EVENIANT <hi rend="italic">Gel</hi> 25 somni et non <hi rend="italic">Rig:</hi> somnii et non <hi rend="italic">AB,</hi> <lb/>
            somnii sed non <hi rend="italic">Bmg,</hi> somnis et <hi rend="italic">fort</hi>. </note> 
<pb n="374"/>

            iactationibus animae, quam ediximus negotiosam et exercitam semper <lb/>
            ei perpetuitate motationis, quod diuinitatis et immortalitatis <lb/>
            est ratio. igitur cum quies corporibus euenit, quorum solacium <lb/>
            proprium est, uacans illa a solacio alieno non quiescit et, si <lb/>
            caret opera membrorum corporalium, suis utitur. concipe gladiatorem <lb n="5"/>
            sine armis uel aurigam sine curriculis, gesticulantes <lb/>
            omnem habitum artis suae atque conatum: pugnatur certatur, <lb/>
            sed uacua iactatio est. nihilominus tamen fieri uidentur quae <lb/>
            fieri tamen non uidentur; actu enim fiunt, effectu uero non <lb/>
            fiunt. hanc uim ecstasin dicimus, excessum sensus et amentiae <lb n="10"/>
            instar. sic et in primordio somnus cum ecstasi dedicatus: et <lb/>
            misit deus ecstasin in Adam et dormiit. somnus enim <lb/>
            corpori prouenit in quietem, ecstasis animae accessit aduersus <lb/>
            quietem, et inde iam forma somnum ecstasi miscens et natura <lb/>
            de forma. denique et oblectamur et contristamur et conterremur <lb n="15"/>
            in somniis quam affecte et anxie et passibiliter, cum <lb/>
            in nullo permoueremur, a uacuis scilicet imaginibus, si conpotes <lb/>
            somniaremus. denique et bona facta gratuita sunt in <lb/>
            somnis et delicta secura; non magis enim ob stupri uisionem <lb/>
            damnabimur quam ob martyrii coronabimur. et quomodo, <lb n="20"/>
            inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem <lb/>
            esse non licet? hoc erit proprietas amentiae huius, quia non <lb/>
            fit ex corruptela bonae  <milestone n="155" unit="altpage"/> ualetudinis, sed ex ratione naturae;  <lb/>
            nec enim exterminat, sed auocat mentem. aliud est concutere, <lb/>
            aliud mouere, aliud euertere, aliud agitare. igitur quod memoria <lb n="25"/>
            suppetit, sanitas mentis est, quod sanitas mentis salua <lb/>
            memoria ** stupet, amentiae genus est. ideoque non dicimur <lb/>
            furere, sed somniare; ideo et prudentes, si quando, sumus. <lb/>
            sapere enim nostrum licet obumbretur, non tamen extinguitur; <lb/>
            nisi quod et ipsum potest uideri uacare tunc, ecstasin autem

<note type="footnote"> 11] Gen. 2, 21. </note>

<note type="footnote"> 2 ex <hi rend="italic">A,</hi> et <hi rend="italic">B</hi> 4 proprium <hi rend="italic">om. A</hi> 7 artis suae atque conatum <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 8 iactio <hi rend="italic">A</hi> 10 extasin <hi rend="italic">AB sic semper</hi> 12 dormiit <hi rend="italic">A,</hi> obdormiuit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 16 et <hi rend="italic">posterius om. A</hi> 18 ei <hi rend="italic">B</hi> 19 ob tupri <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            22 ametiae <hi rend="italic">A</hi> 27 <hi rend="italic">lacunam signaui: interciderunt talia</hi> indicatur, si memoria <lb/>
            <hi rend="italic">ideoque A,</hi> ideo <hi rend="italic">B</hi> dicimus <hi rend="italic">A corr</hi>. 30 ecstasi <hi rend="italic">Hartelius</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="375"/>
            hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis sapientiae <lb/>
            imagines inferat, quemadmodum et erroris. 
</p></div></div></body></text></TEI>