Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit. inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius, etsi Helena minus. quidni? cum propter omnimodam diuinae et humanae disciplinae euersionem constituendam recorporari animas asseuerauerit? nulli enim uitam istam rato fieri nisi uniuersis quae arguunt eam expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione. itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque uitae huius commeatu omnibus inlicitis satisfiat. scilicet facinora tributa sunt uitae. ceterum totiens animam reuocari habere quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donee exsoluat nouissimum quadrantem detrusa identidem in carcerem corporis. huc enim temperat totam illam allegorian domini certis interpretationibus relucentem et primo quidem simpliciter intellegendam. nam et ethnicus homo aduersarius noster est incedens in eadem uia uitae communis. ceterum oportebat nos de mundo exire, si cum illis conuersari non liceret. huic ergo bonum animi praestes iubet — diligite enim inimicos uestros inquit et orate pro maledicentibus uos — ne aliquo commercio negotiorum iniuria prouocatus abstrahat te ad suum iudicem, et in custodiam delegatus ad exsolutionem totius debiti arteris. tum si in diabolum transfertur aduersarii mentio, ex obseruatione comitante cum illo quoque moneris eam inire concordiam, quae deputetur ex fidei conuentione; pactus es enim renuntiare ipsi et pompae et angelis eius. conuenit inter uos de isto. haec erit amicitia obseruatione sponsionis, ne quid eius postea 14] Matth. 5, 26. 20] cf. ibid. 5, 44. 21] Luc. 6, 27 et 12,58. 23] cf. Matth. 5, 25. 1 cauellabundus A 3 exaudentius A 4 AD (ADVERSVS Gel) CARPOCRATIS OPINIONEM AB, Gel 8 interrogationis signum posui 10 necessarie A 16 allegoriam B 17 intellegendum A 18 et om. A incaedens A uiam A 20 boni A 21 iubet om. A enim om. A et del. Gel 22 commertio A 23 in B, ad A 24 exsoluitionem A 27 renunciasse A 29 obseruatione AB, obseruatio Bmg, de obseruatione fort . sumas ex his quae eierasti, quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, ut pacti transgressorem iudici deo obiciat, sicut eum legimus alibi sanctorum criminatorem et de ipso etiam nomine diaboli delatorem, et iudex te tradat angelo executionis, et ille te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. quid his sensibus aptius? quid his interpretationibus uerius? ceterum apud Carpocraten si omnium facinorum debitrix anima est, quis erit inimicus et aduersarius eius intellegendus? credo, mens melior, quae illam in aliquid innocentiae inpegerit adigendam rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea depre-_ hendatur bonae uitae. hoc est ex malis fructibus bonam arborem intellegi, id est ex pessimis praeceptis doctrinam ueritatis agnosci. spero huiusmodi haereticos Heliae quoque inuadere exemplum, tamquam in Iohanne sic repraesentati, ut metempsychosi patrocinetur pronuntiatio domini: Helias iam uenit, et non cognouerunt eum, et alibi: et si uultis audire, hic est Helias, qui uenturus est. numquid ergo et Iudaei ex opinione Pythagorica consulebant Iohannen: tu es Helias? et non ex praedicatione diuina: et ecce mittam uobis Helian Thesbiten? sed enim metempsychosis illorum reuocatio est animae iam pridem morte functae et in aliud corpus iteratae. Helias autem non ex decessione uitae, sed ex translatione uenturus est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus, sed mundo reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio uitae, sed ex supplemento prophetiae, idem et ipse, et sui nominis et sui hominis. sed quomodo Helias Iohannes? habes angeli uocem: et ipse, inquit, praecedet coram populo in uirtute et in spiritu Heliae, non in anima eius nec in 2] cf. Apoc. 12, 10. 4] cf. Matth. 5, 25 sq. 16] Matth. 17, 12. 17] ibid. 11, 14. 19] Ioh. 1, 21. 20] Mal. 4, 5. 28] Luc. 1, 17. 1 ei eierasti B eie reddidisti (eie inductum) A 4 diaboli om. A exsecutionis A 8 apud B, ad A 10 mens A, meus B aliud quid nocentiae fort . 15 sic om. A 16 patrocinentur praenuntio A 18 nunquid A 19 phythagorica A 20 predicatione A Heliam B 29 et sup. uers. A alterum in om. A carne. hae enim substantiae sui cuiusque sunt hominis. spiritus uero et uirtus extrinsecus conferuntur ex dei gratia; ita et transferri in alterum possunt ex dei uoluntate, ut factum est retro de Mosei spiritu. In has quaestiones inde opinor excessimus, quo nunc reuertendum est. constitueramus animam in ipso et ex ipso seri homine et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum generis examen: propter aemulas scilicet opiniones philosophorum et haereticorum et illum sermonem Platonis ueternosum. nunc ordinem sequentium exinde tractatuum teximus. anima in utero seminata pariter cum carne pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita pariter, ut in causa sexus neutra substantia teneatur. si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum, ut aut caro animae aut anima carni insculperet sexum, quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas uiriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem ut posteriorem ab anima facit accipere sexum. et qui animam post partum carni superducunt utique ante formatae, marem aut feminam de carne sexum praeiudicant animae. utriusque autem substantiae indiscreta semina et unita suffusio eorum communem subeunt generis euentum, qua lineas duxerit quaecumque illa est ratio naturae. certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus temperius effingitur, prior enim Adam; femina aliquanto serius, 3] cf. Num. 12, 2 sq., 4 Mosis Rig 5 DE SEXV ANIMAE ET CARNIS (CARNIS ET ANIMAE A) PARITER ORIENTE AB, DE SEXV ANIMAE ET CARNIS QVOD SIMVL IN VTERO FORMENTVR Gel 13 in add. Gel 14 in aliquam AB; in del. Gel intercapidinem A sic etiam postea 15 aut B, ut A 18 quomodo fort . 19 mulieres A ab Rig: ad A, a B 20 Philomena B 21 carnis ducunt A 22 post formatae uirgulam posui feminam A 23 indiscreta Bmg, discreta AB 24 unitas effusio A 26 certe A posterior enim Eua. ita quamdiu caro informis est, qualis ex Adae latere decerpta est, animal tamen et ipsa iam, quia et illam tunc Adae portionem animatam agnoscam. ceterum et ipsam dei afflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae ex Adam tradux fuisset in femina. Omnem autem hominis in utero serendi struendi fingendi paraturam aliqua utique potestas diuinae uoluntatis ministra modulatur quamcumque illa rationem agitare sortita. haec aestimando etiam superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi in utero fetus et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus et Partulam, quae partum gubernet, et Lucinam, quae producat in lucem. nos officia diuina angelos credimus. ex eo igitur fetus in utero homo, a quo forma completa est. nam et Mosei lex tunc aborsus reum talionibus iudicat, cum iam hominis est causa, cum iam illi uitae et mortis status deputatur, cum et fato iam inscribitur, etsi adhuc in matre uiuendo cum matre plurimum communicat sortem. dicam aliquid et de temporibus animae nascentis, ut ordinem decurram. legitima natiuitas ferme decimi mensis ingressus est. qui numeros ratiocinantur, et decurialem numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique perfectorem natiuitatis humanae. ego ad deum potius argumentabor hunc modum temporis, ut decem menses decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur quanto disciplinae numero renascimur. sed et cum septimo mense natiuitas plena est facilius quam octauo, honorem sabbati agnoscam, ut quoto die dedicata est dei condicio, toto mense interdum producatur dei imago. concessum est properare 13] cf. Ex. 21, 22. 1 quamdiu scripsi: diu AB, dum Hartelius 3 Adae om. A animatam Urs: animam AB 5 faemina A 6 DE AETATE ANIMAE AB, DE AETATE CARNIS ET ANIMAE Gel figendi A 7 diuine A 8 illa Urs: illam AB hoc A estimando A 9 alendis-fetibus fort . 10 sollitioribus A 13 mosei A, Moysi B, Moysis Big 14 hominis - 15 illi om. A 15 alterum et om. A 18 ut om. A ordine A 22 de decalogo Hartelius 23 nascimur A 26 quoto Gel; quo AB est om. B toto B, eo A natiuitati et tamen idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia resurrectionis et requietis et regni. ideo ogdoas nos non creat; tunc enim nuptiae non erunt. societatem carnis atque animae iamdudum commendauimus a concretione seminum ipsorum usque ad figmenti perfectionem. perinde nunc et a natiuitate defendimus, inprimis quod simul crescunt, sed diuersa ratione pro generum condicione, caro modulo, anima ingenio, caro habitu, anima sensu. ceterum animam substantia crescere negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur atque ita et defectura credatur; sed uis eius, in qua naturalia peculia consita retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. constitue certum pondus auri uel argenti, rudem adhuc massam: collectus habitus est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri uel argenti. dehinc cum in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non * dum augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim habitu augeri, cum statu non licet. tunc et splendor ipse prouehitur auri uel argenti, qui fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus. tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui aget, nihil conferens modulo nisi effigiem. ita et animae crementa reputanda, non substantiua, sed prouectiua.