<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco, <lb/>
            opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari, thamnus et <lb/>
            piscis fui, inquit. cur non magis et pepo, tam insulsus, et <lb/>
            chamaeleon, tam inflatus? plane ut piscis, ne aliqua sepultura <lb n="15"/>
            conditiore putesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando. <lb/>
            atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiua <lb/>
            cena post assum. proinde igitur et hic dimicemus necesse est <lb/>
            aduersus portentosiorem praesumptionem bestias ex hominibus <lb/>
            et homines ex bestiis reuoluentem. uiderint thamni. licebit <lb n="20"/>
            et raptim; ne plus ridere quam docere cogamur. dicimus animam <lb/>
            humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi <lb/>
            secundum philosophos ex elementiciis substantiis  <milestone n="143v" unit="altpage"/> censeretur.

<note type="footnote"> 12] cf. Diog. L. VIII 77 (Emped. fr. 384 Stein). </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 uitibus <hi rend="italic">A corr</hi>. 2 gregie <hi rend="italic">A</hi> quatuor - 8 censu <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            3 ut <hi rend="italic">del. TJrs</hi> 4 et <hi rend="italic">om. B</hi> ae*tate <hi rend="italic">A</hi> 5 <foreign xml:lang="grc">μειεμΨυχώσεις</foreign> et <foreign xml:lang="grc">μετενσω</foreign> 3 ut del <lb/>
            b <lb/>
            <hi rend="italic">[laxaKiEi; JRig: (X £ t £ | i({«jaii&gt;ai5</hi> et JU\'tEVGb&gt;JLatb&gt;GtÇ <hi rend="italic">B,</hi> metempsycosis. etmetem <lb/>
            somatosis <hi rend="italic">A</hi> quotidie <hi rend="italic">A</hi> 9 et <hi rend="italic">A,</hi> se <hi rend="italic">B</hi> 10 Zenone (e <hi rend="italic">in ras. m. <lb/>
             rec.) A</hi> 11 facundiae (facun <hi rend="italic">ex</hi> factum) <hi rend="italic">A</hi> 12 ANIMAE METEM- <lb/>
            «nrXQEE ET METrENSQMATQSE <hi rend="italic">B,</hi> AD METEMPSYCHOSIS ET ME- <lb/>
            TENSOMATOSIS <hi rend="italic">A,</hi> ADVERSVS PYTHAGORAE ET EMPEDOCLIS <lb/>
            OPINIONES DE METEMPSYCHOSI ET METENSOMATOSI <hi rend="italic">Gel</hi> empodocles <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> quia <hi rend="italic">A</hi> 13 tamnus <hi rend="italic">A</hi> 15 <hi rend="italic">plang A</hi> sepultura conditiore <lb/>
            putesceret <hi rend="italic">Uts:</hi> sepultura conditio reputesceret <hi rend="italic">AB,</hi> sepulturae <lb/>
            conditio reputesceret <hi rend="italic">Gel,</hi> sepulturae condicione putesceret <hi rend="italic">Mercerus</hi> <lb/>
            16 aethnam <hi rend="italic">AB</hi> 17 sit <hi rend="italic">B,</hi> est <hi rend="italic">A</hi> 18 perinde <hi rend="italic">ABmg</hi> demicemus A <lb/>
            19 porterisiorem <hi rend="italic">A</hi> 20 licet <hi rend="italic">Lat</hi> 21 et raptim <hi rend="italic">Rig:</hi> et lapti <hi rend="italic">AB,</hi> et <lb/>
            lapathi <hi rend="italic">aut</hi> bis elati <hi rend="italic">Lat,</hi> et lupati <hi rend="italic">Urs,</hi> et lapidi <hi rend="italic">Hartelius</hi> 23 substanciis <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> censetur <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="353"/>
            siue enim ignis anima siue aqua siue sanguis siue spiritus <lb/>
            siue aer siue lumen, recogitare debemus contraria quaeque. <lb/>
            singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros <lb/>
            stelliones salamandras, etiam quaecunque de aemulo <lb/>
            producentur elemento, de aqua scilicet: perinde contraria aquae <lb n="5"/>
            illa quae arida et exucida; denique siccitatibus gaudent lucustae <lb/>
            papiliunculi chamaeleontes: item contraria sanguini <lb/>
            quae carent purpura eius, cochleas uermiculos et maiorem <lb/>
            piscium censum: spiritui uero contraria quae spirare non uidentur, <lb/>
            carentia pulmonibus et arteriis, culices formicas tineas <lb n="10"/>
            et hoc genus minutalia; item aeri contraria, quae semper subterraneum <lb/>
            et subaquaneum uiuentia carent haustu eius; res <lb/>
            magis quam nomina noueris: item contraria lumini quae caeca <lb/>
            in totum uel solis tenebris habent oculos, talpas uesperugines <lb/>
            noctuas. haec ut ex apparentibus et manifestis substantiis <lb n="15"/>
            doceam. ceterum si et atomos Epicuri tenerem et numeros <lb/>
            Pythagorae uiderem et ideas Platonis offenderem et entelechias <lb/>
            Aristotelis occuparem, inuenirem fors his quoque speciebus <lb/>
            animalia quae nomine contrarietatis opponerem. contendo enim, <lb/>
            ex quacunque substantia supra dicta constitisset humana anima, <lb n="20"/>
            non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia <lb/>
            reformari et censum eis de sua translatione conferre, <lb/>
            a quibus excludi ac respui magis haberet quam admitti et <lb/>
            capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantiui status <lb/>
            diuersitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem <lb n="25"/>
            <milestone n="144" unit="altpage"/> cuiusque naturae. nam et sedes alias humana anima <lb/>
            sortita est et uictus et instructus et sensus et affectus et concubitus <lb/>
            et fetus; item ingenia, tum opera gaudia taedia uitia <lb/>
            cupidines uoluptates ualetudines medicinas, suos postremo et <lb/>
            uitae modos et exitus mortis. quomodo igitur illa anima quae <lb n="30"/>
            terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, <lb/>
            ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam

<note type="footnote">3 quidem <hi rend="italic">om. A</hi> 4 daemulo <hi rend="italic">A</hi> 5 aquae <hi rend="italic">Iun:</hi> atque <hi rend="italic">AB, Gel,</hi> <lb/>
            utique <hi rend="italic">Hig</hi> 6 arida* <hi rend="italic">A</hi> exucida <hi rend="italic">B,</hi> exsucina <hi rend="italic">A</hi> denique (quae) <hi rend="italic">Hartelius <lb/>
            </hi> 8 cocleas <hi rend="italic">A</hi> 11 semper (per) <hi rend="italic">Hartelius</hi> 13 nouerim <hi rend="italic">Bmg</hi> itae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            contraa <hi rend="italic">A corr</hi>. 15 substanciis <hi rend="italic">A</hi> 17 pytagorae <hi rend="italic">A corr</hi>. 21 eam <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            iam <hi rend="italic">ABmg</hi> 24 prime <hi rend="italic">A</hi> 32 scalarum-etiam <hi rend="italic">om. A</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 28 </note> <lb/>
             
<pb n="354"/>
            piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila aut <lb/>
            mari postea desultabit in anguilla? quomodo item pabulis liberalibus <lb/>
            et delicatis atque curatis educata non dico paleas, <lb/>
            sed spinas et agrestes amaritudines frondium et bestias sterquiliniorum, <lb/>
            uermium etiam uenena ruminabit, si in capram <lb n="5"/>
            transierit uel in coturnicem, immo et cadauerinam, immo et <lb/>
            humanam, sui utique memor in urso et leone? sic et cetera <lb/>
            ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur. <lb/>
            ipsius animae humanae quisquis modus, quaecumque mensura, <lb/>
            quid faciet in amplioribus longe uel minutioribus animalibus? <lb n="10"/>
            necesse est enim et corpus omne anima compleri et animam <lb/>
            omnem corpore obduci. quomodo ergo anima hominis complebit <lb/>
            elephantum? quomodo item obducetur in culice? si tantum <lb/>
            extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur. et ideo <lb/>
            adicio: si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in <lb n="15"/>
            animalia nec modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus <lb/>
            adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum qualitates <lb/>
            generum et uitam eorum contrariam  <milestone n="144v" unit="altpage"/> humanae uitae,  <lb/>
            facta et ipsa contraria humanae per demutationem? enimuero <lb/>
            si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit, <lb n="20"/>
            et si quae fuit non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda <lb/>
            scilicet ei animae quae si demutabitur non erit quae <lb/>
            fuit. illius enim metensomatosis dicetur quaecumque eam in <lb/>
            suo statu permanendo pateretur. igitur si nec mutari potest, <lb/>
            ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non <lb n="25"/>
            capit, quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi <lb/>
            translationis. nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro <lb/>
            qualitatibus morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus,

<note type="footnote"> 2 anguilla <hi rend="italic">A</hi> 4 sterquilinorum <hi rend="italic">ex</hi> sterquiliniorum <hi rend="italic">A</hi> 5 uenenarum <lb/>
            inabit <hi rend="italic">B</hi> 6 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> cadauerinam carnem <hi rend="italic">fort. <lb/>
            7 sic et B, si A 8 redige B 9 ipse A 11 et prius om. A</hi> <lb/>
            12 corpori <hi rend="italic">ABmg</hi> 13 obducetur <hi rend="italic">Urs:</hi> obduceretur <hi rend="italic">AB, Gel</hi> 14 extenderetur <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> contrahetur <hi rend="italic">Urs:</hi> contraheretur <hi rend="italic">AB, Gel</hi> 15 si <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> quod <hi rend="italic">Gel</hi> 17 demuta**bitur <hi rend="italic">A</hi> 18 contrarium I contrarium <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 19 enimuero si demutationem <hi rend="italic">om. A</hi> 20 non erit quae <lb/>
            fuit <hi rend="italic">om. A</hi> 21. 23 f<add>etevaw</add>l&amp;\'twalÇ <hi rend="italic">B</hi> 22 quae fuit <hi rend="italic">addidi</hi> 25 qui <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="355"/>
            assimilatus est, inquit, homo inrationalibus iumentis, <lb/>
            non ideo milui ex rapacibus fient et canes ex spurcis et pantherae <lb/>
            ex acerbis aut oues ex probis et hirundines ex garrulis <lb/>
            et columbae ex pudicis, quasi eadem substantia animae ubique <lb/>
            naturam suam in animalium proprietatibus repetat. aliud est <lb n="5"/>
            autem substantia, aliud natura substantiae; siquidem substantia <lb/>
            propria est rei cuiusque, natura uero potest esse communis. <lb/>
            suscipe exemplum. substantia est lapis, ferrum: duritia lapidis <lb/>
            et ferri natura substantiae est. duritia communicat, substantia <lb/>
            discordat. mollitia lanae, mollitia plumae: pariant naturalia <lb n="10"/>
            earum, substantiua non pariant. sic et, si saeua bestia uel <lb/>
            proba uocetur homo, sed non eadem anima. nam et tunc naturae <lb/>
            similitudo notatur, cum substantiae dissimilitudo conspicitur. <lb/>
            ipsum enim quod hominem similem bestiae iudicas, <lb/>
            confiteris animam non eandem similem dicendo, non ipsam. <lb n="15"/>
            sic et diuina pronuntiatio sapit pecudibus adaequans hominem <milestone n="145" unit="altpage"/>  <lb/>
            natura, non substantia. ceterum nec deus hominem hoc modo <lb/>
            notasset, si pecudem de substantia nosset. 
</p></div><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><p>Etiam cum iudicii nomine uindicatur hoc dogma, quod <lb/>
            animae humanae pro uita et meritis genera animalium sortiantur,<lb n="20"/>
            iugulandae quaeque in occisoriis et subigendae quaeque <lb/>
            in famulatoriis et fatigandae in operariis et foedandae in immundis, <lb/>
            perinde honorandae et diligendae et curandae et appetendae <lb/>
            in speciosissimis et probissimis et utilissimis et delicatissimis; <lb/>
            et hic dicam: si demutantur, non ipsae dispungentur <lb n="25"/>
            quae merebuntur, et euacuabitur ratio iudicii, si meritorum <lb/>
            deerit sensus. deerit autem sensus meritorum, si status uerterit <lb/>
            animarum; uertit autem status animarum, si non eaedem

<note type="footnote"> 1] Ps. 49, 21. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 adsimulatus <hi rend="italic">Gel</hi> in rationalibus <hi rend="italic">B</hi> 3 aut ones ex probis <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            r <lb/>
            garullis (r <hi rend="italic">detersum) A</hi> 8 suscipe <hi rend="italic">A,</hi> suspice <hi rend="italic">B</hi> 11 uel proba <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            12 ut homo <hi rend="italic">fort</hi>. 14 ipsud <hi rend="italic">A</hi> 15 eandem similem; similem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 pronunciatio <hi rend="italic">A</hi> adhaequans <hi rend="italic">A</hi> 18 si <hi rend="italic">B,</hi> et ipsi <hi rend="italic">A</hi> pecudem <lb/>
            eadem de substantia <hi rend="italic">fort</hi>. nosse <hi rend="italic">A</hi> 23 proinde <hi rend="italic">B</hi> et diligendae <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 24 delicatissimis <hi rend="italic">ABmg,</hi> delectatissimis <hi rend="italic">B</hi> 25 non ipsae <lb/>
            dispungentur <hi rend="italic">om. A</hi> 26 et <hi rend="italic">om. A</hi> si <hi rend="italic">om. B</hi> meritum <hi rend="italic">A</hi> 27 deerit <lb/>
            sensus-meritorum <hi rend="italic">om. A</hi> 28 uertit-animarum <hi rend="italic">om. A</hi> aedem <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            eaedam A </note>

<note type="footnote"> 23* </note> 
<pb n="356"/>

            perseuerauerint in iudicium. quod et Mercurius Aegyptius nouit, <lb/>
            dicens animam digressam a corpore non refundi in animam <lb/>
            uniuersi, sed manere determinatam, uti rationem, inquit, patri <lb/>
            reddat eorum quae in corpore gesserit. uolo iudicii utique <lb/>
            diuini iustitiam grauitatem maiestatem dignitatem recensere, <lb n="5"/>
            si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior <lb/>
            utriusque sententiae honore poenarum et gratiarum, seuerior in <lb/>
            ulciscendo et liberalior in largiendo. quid putas futuram animam <lb/>
            homicidae? aliquod, credo, pecus lanienae et macello destinatum, <lb/>
            ut perinde iuguletur., quia et ipsa iugulauerit, perinde decorietur, <lb n="10"/>
            quia et ipsa despoliauerit, perinde in pabulum proponatur, quia <lb/>
            et ipsa bestiis fecerit eos quos in siluis et auiis trucidauerit. <lb/>
            si ita iudicabitur, nonne illa anima plus solacii quam supplicii <lb/>
            relatura est quod funus inter cocos pretiosissimos inuenit, quod <lb/>
            condimentis Apicianis et Lurconianis humatur, quod mensis Ciceronianis <lb n="15"/>
            infertur, quod lancibus splendidissimis Sullanis effertur, <lb/>
            quod exsequias  <milestone n="145v" unit="altpage"/> conuiuium patitur, quod a coaequalibus deuoratur  <lb/>
            potius quam a miluis et lupis, ut in hominis corpore <lb/>
            tumulata et in suum genus regressa resurrexisse uideatur, exsultans <lb/>
            aduersus humana iudicia, si ea experta est? namque <lb n="20"/>
            illa sicarium uariis et exquisitis et iam praeter naturam eruditis <lb/>
            feris dissipant et quidem uiuentem, immo nec facile morientem <lb/>
            curata mora finis ad plenitudinem poenae. sed et si <lb/>
            anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque euaserit <lb/>
            ferrum; nihilominus iugulo latereque confossis costisque transfixis <lb n="25"/>
            compensatio proprii facinoris exigitur. inde in ignem

<note type="footnote"> 2] cf. Herm. Trismeg. Poem. 10. </note>

<note type="footnote"> 1 perseuerauerint (perseuerint <hi rend="italic">A)</hi> aeque si perseuerauerint in iudicium <lb/>
            <hi rend="italic">AB;</hi> aeque si perseuerauerint <hi rend="italic">deleuit Wissowa mutata simul eorum quae <lb/>
            sequuntur distinctione; pro</hi> aeque si <hi rend="italic">proponebat Beifferscheidius</hi> atque si, <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> aeque si non 2 in animam uniuersi <hi rend="italic">om. A</hi> 6 pleno <hi rend="italic">Bmg</hi> 7 poena- <lb/>
            <hi rend="italic">rum et sententiarum et gratiarum B si uerior A</hi> 10 iuguletur-ll perinde <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 12 fecerit <hi rend="italic">AB,</hi> obiecerit <hi rend="italic">Gel,</hi> iecerit <hi rend="italic">fort</hi>. os quas <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            auiis <hi rend="italic">A,</hi> aruis <hi rend="italic">B</hi> 13 quam supplicii <hi rend="italic">om. A</hi> 14 coccos <hi rend="italic">B</hi> preciosissimos <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 15 luchronianis <hi rend="italic">A</hi> 16 quod-effertur <hi rend="italic">om. A</hi> syllanis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 expar tast <hi rend="italic">A</hi> 21 preter <hi rend="italic">A</hi> 22 facile nec <hi rend="italic">A</hi> 23 penae <hi rend="italic">A</hi> 25 nihilminus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> latereque <hi rend="italic">scripsi:</hi> utroque <hi rend="italic">AB, Urs,</hi> uentreque <hi rend="italic">Lat,</hi> uteroque <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> confosso <hi rend="italic">Urs</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="357"/>
            datur, ut et sepultura puniatur. aliter denique non licet. <lb/>
            nec tamen tanta est rogi cura, ut reliquias aliae bestiae inueniant; <lb/>
            certe nec ossibus parcitur nec cineribus indulgetur <lb/>
            nuditate plectendis. tanta est apud homines homicidii uindicta, <lb/>
            quanta ipsa quae uindicatur natura. quis non praeferat<lb n="5"/>
            saeculi iustitiam, quam et apostolus non frustra gladio <lb/>
            armatam contestatur, quae pro homine saeuiendo religiosa est? <lb/>
            si ceterorum quoque scelerum mercedem cogitemus, patibula <lb/>
            et uiuicomburia et culleos et uncos et scopulos, cui non expediat <lb/>
            apud Pythagoran et Empedoclen sententiam pati? nam <lb n="10"/>
            et qui laboribus atque seruitiis puniendi in asinos utique et <lb/>
            mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis et aquilegis <lb/>
            rotis gratulabuntur, si metallorum et ergastulorum et operum. <lb/>
            publicorum ipsorumque carcerum licet otiosorum recordentur! <lb/>
            perinde qui integre morati commendauerint iudici uitam, quaero <lb n="15"/>
            praemia, sed potius inuenio supplicia. nimirum magna merces  <lb/>
            bonis in animalia quaecumque restitui. <milestone n="146" unit="altpage"/> pauum se meminit <lb/>
            Homerus Ennio somniante: sed poetis nec uigilantibus credam. <lb/>
            et si pulcherrimus pauus et quo uelit colore cultissimus? sed <lb/>
            tacent pennae, sed displicet uox, et poetae nihil aliud quam <lb n="20"/>
            cantare malunt. damnatus est igitur Homerus in pauum, non <lb/>
            honoratus. plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus <lb/>
            liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta <lb/>
            quam caudae. age nunc, ut poetae in pauos uel in cycnos <lb/>
            transeant, si uel cycnis decora uox est, quod animal indues <lb n="25"/>
            uiro iusto Aeaco? quam bestiam integrae feminae Didoni? <lb/>
            quam uolucrem patientia, quam pecudem sanctimonia, quem <lb/>
            piscem innocentia sortientur? omnia famula sunt hominis, <lb/>
            omnia subiecta, omnia mancipata. si quid horum futurus est, <lb/>
            deminoratur illic ille cui ob merita uitae imagines, statuae et

<note type="footnote"> 6] cf. Rom. 13, 4. </note>

<note type="footnote"> 2 ut ne <hi rend="italic">fort</hi>. 3 pascitur <hi rend="italic">A</hi> 9 et <hi rend="italic">duo priora del. Pam</hi> 10 phytagoran <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            empedoclem <hi rend="italic">B</hi> 12 pristiuis <hi rend="italic">A</hi> 13 et ergastulorum <hi rend="italic">om. A</hi> 14 publicorumque <lb/>
            carcerum <hi rend="italic">A</hi> 15 perinde <hi rend="italic">Gel:</hi> prinde <hi rend="italic">A,</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> 16 mertes <hi rend="italic">A</hi> 19 <hi rend="italic">interrogationis <lb/>
            signum posui</hi> 21 non honoratus <hi rend="italic">Bmg,</hi> honoratus <hi rend="italic">AB</hi> 24 caudae. <lb/>
            age <hi rend="italic">Lat:</hi> gaude. age <hi rend="italic">A,</hi> gaudeat. Age <hi rend="italic">B,</hi> caudae. at age <hi rend="italic">Scal</hi> 26 Aeaco <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            deloco <hi rend="italic">AB,</hi> Deioci <hi rend="italic">Lat,</hi> Deiocae <hi rend="italic">Paulus Leopardus</hi> integre femine <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            27 pacientia <hi rend="italic">A</hi> 30 deminoratur <hi rend="italic">Rig:</hi> diminoratur <hi rend="italic">AB</hi> et <hi rend="italic">om. A ,</hi> </note> 
<pb n="358"/>

            tituli, honores publici, priuilegia rependuntur, cui curia, cui <lb/>
            populus suffragiis immolat. o iudicia diuina post mortem humanis <lb/>
            mendaciora, contemptibilia de poenis, fastidibilia de <lb/>
            gratiis, quae nec pessimi metuant nec optimi cupiant, ad quae <lb/>
            magis scelesti quam sancti quique properabunt, illi, ut iustitiam <lb n="5"/>
            saeculi citius euadant, isti, ut tardius eam capiant. bene philosophi <lb/>
            docetis, utiliter suadetis, leuiora post mortem supplicia <lb/>
            uel praemia, cum, si quod iudicium animas manet, grauius <lb/>
            debeat credi in dispunctione uitae quam in administratione, <lb/>
            quia nihil plenius quam quod extremius, nihil autem plenius <lb n="10"/>
            quam quod diuinius. deus itaque iudicabit plenius, quia extremius <lb/>
            per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii  <milestone n="146v" unit="altpage"/>   <lb/>
            nec in bestias, sed in sua corpora reuertentibus animabus et <lb/>
            hoc semel et in eum diem, quem solus pater nouit, ut pendula <lb/>
            expectatione sollicitudo fidei probetur semper diem obseruans, <lb n="15"/>
            dum semper ignorat, cotidie timens, quod cotidie <lb/>
            sperat. 
</p></div><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nulla quidem ad hodiernum dementiae huiusmodi sententia <lb/>
            erupit sub nomine haeretico, quae humanas animas refingat <lb/>
            in bestias. sed necessarie hanc quoque speciem intulimus <lb n="20"/>
            et exclusimus ut superioribus cohaerentem, quo perinde <lb/>
            in pauo retunderetur Homerus sicut in Pythagora Euphorbus <lb/>
            atque ita hac etiam metempsychosi siue metensomatosi repercussa <lb/>
            illa rursus caederetur quae aliquid haereticis subministrauit. <lb/>
            nam et Simon Samarites in actis Apostolorum redemptor <lb n="25"/>
            spiritus sancti, postea quam damnatus ab apostolo cum <lb/>
            pecunia sua interitum frustra fleuit, conuersus ad ueritatis expugnationem <lb/>
            quasi pro solacio ultionis, fultus etiam artis suae <lb/>
            uiribus, ad praestigias uirtutis alicuius Helenen quandam

<note type="footnote">25] cf. Act. 8, 18 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 mendiciora <hi rend="italic">Pam</hi> contemptebilia <hi rend="italic">A</hi> 4 ad quae <hi rend="italic">Urs:</hi> at quae <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            atque <hi rend="italic">B</hi> 9 debet <hi rend="italic">A</hi> 10 *extremius <hi rend="italic">A</hi> 14 et <hi rend="italic">om. A</hi> 16 <hi rend="italic">quotidie AB</hi> <lb/>
            quotidie <hi rend="italic">B</hi> 18 ADVERSVS OPINIONEM SIMONIS HERETICI <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            ad <hi rend="italic">B,</hi> in <hi rend="italic">A</hi> sententierupit <hi rend="italic">A</hi> 19 suo <hi rend="italic">A</hi> reuincat <hi rend="italic">Btng</hi> 20 necessarie <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> spetiem <hi rend="italic">A</hi> 22 pauo retunderetur <hi rend="italic">A,</hi> pauone tunderetur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            cuphorbus <hi rend="italic">A</hi> 24 sumministrauit <hi rend="italic">A</hi> 25 hactis <hi rend="italic">A</hi> 26 apostolo <hi rend="italic">(aut</hi> <lb/>
            Petro) <hi rend="italic">Mercerus:</hi> ipso <hi rend="italic">AB</hi> 27 in interitum <hi rend="italic">A</hi> 29 praestrigias <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            Helenem <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="359"/>
            Tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia redemit dignam . <lb/>
            sibi mercedem pro spiritu sancto. et se quidem fingit summum <lb/>
            patrem, illam uero iniectionem suam primam, quam iniecerat <lb/>
            angelos et archangelos condere: huius eam propositi <lb/>
            compotem exilisse de patre et in inferiora desultasse atque illic <lb n="5"/>
            praeuento patris proposito angelicas potestates genuisse, ignaras <lb/>
            patris artificis mundi huius; ab his t non perinde animo retentam, <lb/>
            ne digressa ea alterius genimina uiderentur, et idcirco  <lb/>
            omni contumeliae addictam, <milestone n="147" unit="altpage"/> ut nusquam discedere depretiatam <lb/>
            liberet, humanae quoque formae succidisse uelut uinculis carnis <lb n="10"/>
            coercendam; ita multis aeuis per alios atque alios habitus femininos <lb/>
            uolutatam etiam illam Helenam fuisse exitiosissimam <lb/>
            Priamo et Stesichori postea oculis, quem excaecasset ob conuicium <lb/>
            carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; <lb/>
            proinde migrantem eam de corporibus in corpora postrema dedecoratione<lb n="15"/>
            sub titulo prostitisse Helenam uiliorem. hanc igitur <lb/>
            esse ouem perditam, ad quam descenderit pater summus, <lb/>
            Simon scilicet, et primum recuperata ea et reuecta nescio <lb/>
            umeris an feminibus exinde ad hominum respexerit salutem <lb/>
            quasi per uindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus, <lb n="20"/>
            quibus fallendis et ipse configuratus aeque hominibus et hominem-. <lb/>
            minem ementitus in Iudaea quidem filium, in Samaria uero <lb/>
            patrem se gesserit.s o Helenam inter poetas et haereticos laborantem, <lb/>
            tunc adulterio, nunc stupro infamem! nisi quod de <lb/>
            Troia gloriosius eruitur quam de lupanari; mille nauibus de <lb n="25"/>
            Troia nec mille denariis forsitan de lupanari. erubesce, Simon, <lb/>
            tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. at Menelaus <lb/>
            statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni

<note type="footnote"> 1 locis <hi rend="italic">A</hi> 2 finxit <hi rend="italic">Lat</hi> 8. quam <hi rend="italic">scripsi:</hi> qua <hi rend="italic">AB</hi> 4 et archangelos <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 7 non perinde animo (animo <hi rend="italic">ex</hi> animam <hi rend="italic">A) AB,</hi> perinde <lb/>
            animo <hi rend="italic">Pam,</hi> uero per inuidiam <hi rend="italic">Lat ex Irenaeo 1, 20,</hi> compari inde animo, <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> non pio quidem animo <hi rend="italic">fort.,</hi> non pio perinde animo <hi rend="italic">Hartelius</hi> <lb/>
            8 ea alterius <hi rend="italic">Gel:</hi> ex alterius <hi rend="italic">AB,</hi> ea alter <hi rend="italic">Bmg</hi> 9 nunquam <hi rend="italic">Bmg</hi> <lb/>
            10 succedisse <hi rend="italic">A</hi> 13 et excaecasset <hi rend="italic">A</hi> 16 Helenam Helena <hi rend="italic">fort</hi>. 17 patrem <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 19 humeris <hi rend="italic">A corr</hi>. 21 hominibus et <hi rend="italic">Gel:</hi> et hominibus <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            22 amentitus <hi rend="italic">A corr</hi>. 23 se <hi rend="italic">addidi</hi> het <hi rend="italic">A corr.,</hi> sed <hi rend="italic">B</hi> 25 mille- <lb/>
            26 lupanari <hi rend="italic">om. A</hi> 27 trahendo <hi rend="italic">A</hi> 28 statim insequitur amissam <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> perpetit <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="360"/>
            proelio extorquet, non latens, non fallens, non cauillabundus. <lb/>
            uereor ne ille magis pater fuerit qui circa Helenae recuperationem <lb/>
            et uigilantius et audentius et diutius laborauerit. 
</p></div></div></body></text></TEI>