<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut <lb/>
            probabiles quique emicarent. nihil omnino cum philosophis <lb/>
            : super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, <lb/>
            haereticorum. siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia <lb n="30"/>
            concussio ueritatis prouidebatur; Athenis enim expertus linguatam <lb/>
            ciuitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae

<note type="footnote"> 20] cf. Diog. Laert. IX 7 (fr. 61 Byw.). 24] cf. 1 Tim. 1, 4. 27] <lb/>
            cf. 1 Cor. 11, 19. 30] cf. Col. 2, 8. </note>

<note type="footnote"> 11 quippe ad quam <hi rend="italic">scripsi:</hi> quidem ad quam <hi rend="italic">B,</hi> ut ad quam <hi rend="italic">Gel,</hi> ad <lb/>
            quam quidem <hi rend="italic">Hartelim</hi> 14 praestantiae] scientiae <hi rend="italic">fort</hi>. 20 inuenies <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> inueniens <hi rend="italic">B,</hi> inuenisse <hi rend="italic">Gel</hi> 21 ingrediendo <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="303"/>
            caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum. <lb/>
            perinde enim et animae ratio per philosophatas doctrinas. <lb/>
            hominum miscentes aquas uino. alii immortalem negant animam, <lb/>
            alii plus quam immortalem adfirmant, alii de substantia, <lb/>
            alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant, hi <lb n="5"/>
            statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout <lb/>
            aut Platonis honor aut Zenonis uigor aut Aristotelis tenor aut <lb/>
            Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt. <lb/>
            deliquit, opinor, diuina doctrina ex Iudaea potius <lb/>
            quam ex Graecia oriens. errauit et Christus piscatores citius <lb n="10"/>
            quam sophistam ad praeconium emittens. si qua igitur in hunc <lb/>
            modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aerem <lb/>
            ueritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda et percutientibus <lb/>
            argumentationes originales id est philosophicas et <lb/>
            opponentibus definitiones caelestes id est dominicas, ut et illa, <lb n="15"/>
            quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec, <lb/>
            quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. una iam <lb/>
            congressione decisa aduersus Hermogenem, ut praefati sumus, <lb/>
            quia animam ex dei flatu, non ex materia uindicauimus, muniti <lb/>
            et illic diuinae determinationis inobscurabili regula — et <lb n="20"/>
            flauit, inquit, deus flatum uitae in faciem hominis, et <lb/>
            factus est homo in animam uiuam, utique ex dei flatu de <lb/>
            isto nihil amplius reuoluendum. habet suum titulum et <lb/>
            suum haereticum. ceteris hinc exordium inducam. 
</p></div></div></body></text></TEI>