Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles quique emicarent. nihil omnino cum philosophis : super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum. siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia concussio ueritatis prouidebatur; Athenis enim expertus linguatam ciuitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae 20] cf. Diog. Laert. IX 7 (fr. 61 Byw.). 24] cf. 1 Tim. 1, 4. 27] cf. 1 Cor. 11, 19. 30] cf. Col. 2, 8. 11 quippe ad quam scripsi: quidem ad quam B, ut ad quam Gel, ad quam quidem Hartelim 14 praestantiae] scientiae fort . 20 inuenies scripsi: inueniens B, inuenisse Gel 21 ingrediendo Gel caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum. perinde enim et animae ratio per philosophatas doctrinas. hominum miscentes aquas uino. alii immortalem negant animam, alii plus quam immortalem adfirmant, alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant, hi statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor aut Zenonis uigor aut Aristotelis tenor aut Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt. deliquit, opinor, diuina doctrina ex Iudaea potius quam ex Graecia oriens. errauit et Christus piscatores citius quam sophistam ad praeconium emittens. si qua igitur in hunc modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aerem ueritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda et percutientibus argumentationes originales id est philosophicas et opponentibus definitiones caelestes id est dominicas, ut et illa, quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec, quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. una iam congressione decisa aduersus Hermogenem, ut praefati sumus, quia animam ex dei flatu, non ex materia uindicauimus, muniti et illic diuinae determinationis inobscurabili regula — et flauit, inquit, deus flatum uitae in faciem hominis, et factus est homo in animam uiuam, utique ex dei flatu de isto nihil amplius reuoluendum. habet suum titulum et suum haereticum. ceteris hinc exordium inducam.