<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Mortuos quidem ex uiuis effici constat, non ideo tamen <lb n="15"/>
            et ex mortuis uiuos. ab initio enim uiui priores, unde ab <lb/>
            initio aeque mortui posteriores. non aliunde quam ex uiuis. <lb/>
            illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. isti <lb/>
            non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex uiuis. igitur <lb/>
            si ab initio uiui non ex mortuis, cur postea ex mortuis? defecerat <lb n="20"/>
            ille, quicumque est, originis fons? an formae paenituit? <lb/>
            et quomodo in mortuis salua est? non quia ab initio mortui <lb/>
            ex uiuis, idcirco semper ex uiuis?  <milestone n="141v" unit="altpage"/> aut enim in utraque parte  <lb/>
            forma initii perseuerasset, aut in utraque mutasset, ut si uiuos <lb/>
            ex mortuis postea fieri oportuerat, perinde oporteret etiam non <lb n="25"/>
            ex uiuis effici mortuos. si non peraequare deberet fides institutionis, <lb/>
            non usquequaque contraria ex contrariis reformari <lb/>
            alternant. et nos enim opponemus contrarietates nati et innati, <lb/>
            uisualitatis et caecitatis, iuuentae et senectae, sapientiae

<note type="footnote"> 3 tentauit <hi rend="italic">B</hi> 6 aedetuo <hi rend="italic">A</hi> 7 magiam <hi rend="italic">scripsi:</hi> magiae <hi rend="italic">AB,</hi> magos <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> licere <hi rend="italic">A</hi> 8 pericatabolicos <hi rend="italic">scripsi:</hi> per catabolicos <hi rend="italic">AB,</hi> procatabolicos <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> parhedros <hi rend="italic">A</hi> 9 pirecydes. <hi rend="italic">A</hi> forsan <hi rend="italic">B</hi> 11 gessit <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            cessit <hi rend="italic">AB</hi> 12 in euphorbbum (b <hi rend="italic">prius eras.) A</hi> 16 et <hi rend="italic">B,</hi> sed A <lb/>
            18 habuerant <hi rend="italic">B</hi> potius orrentur (errelltur <hi rend="italic">B) AB,</hi> proficiscerentur <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            19 habuerint <hi rend="italic">B</hi> nisi ex uiuis <hi rend="italic">del. Gel</hi> 21 origini <hi rend="italic">A</hi> 24 in aut in <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. ut si <hi rend="italic">B,</hi> si <hi rend="italic">A</hi> 26 uisuis <hi rend="italic">A corr</hi>. mortuos, si non, peraequare <lb/>
            deberet <hi rend="italic">disting. Hartelius</hi> 29 uis ualitatis <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="349"/>
            et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato prouenire, <lb/>
            quia contrarium ex contrario fiat, nec uisualitatem iterum ex <lb/>
            caecitate, quia de uisualitate caecitas accidat, nec iuuentam <lb/>
            rursus de senecta reuiuescere, quia ex iuuenta senecta marcescat, <lb/>
            nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de <lb n="5"/>
            insipientia sapientia acuatur. hic et Albinus Platoni suo ueritus <lb/>
            subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere. quasi <lb/>
            non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint quam <lb/>
            et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, uitam <lb/>
            dico et mortem. nec tamen ex morte uita reddatur quia ex <lb n="10"/>
            uita mors deferatur. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid autem ad cetera respondebimus primo enim si <lb/>
            ex mortuis uiui, sicut mortui ex uiuis, unus omnino et idem <lb/>
            numerus semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus <lb/>
            qui primus uitam introisset. priores enim mortuis uiui, <lb n="15"/>
            dehinc mortui ex uiuis et rursus ex mortuis uiui. et dum <lb/>
            hoc semper ex isdem, ita totidem semper, qui ex isdem. nam <lb/>
            neque plures aut pauciores exissent quam redissent. inuenimus <lb/>
            autem apud commentarios etiam humanarum antiquitatum paulatim  <lb/>
            humanum genus exuberasse, dum Aborigines <milestone n="142" unit="altpage"/> uel uagi <lb n="20"/>
            uel extorres uel gloriosi quique occupant terras ut Scythae <lb/>
            Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum, ut Athenienses Asiam, <lb/>
            ut Phryges Italiam, ut Phoenices Africam, dum sollemnes <lb/>
            etiam migrationes, quas <sic>axotxta</sic>; uocant, consilio exonerandae <lb/>
            popularitatis in alios fines examina gentis eructant. nam et <lb n="25"/>
            Aborigines nunc in suis sedibus permanent et alibi amplius

<note type="footnote">1 insapientiae <hi rend="italic">A corr</hi>. idoneo <hi rend="italic">A</hi> 2 cuiusualitatem <hi rend="italic">A</hi> 3 quia de <lb/>
            uisualitate <hi rend="italic">om. A</hi> 4 reuiuiscere <hi rend="italic">B</hi> 5 in sapientiam <hi rend="italic">A</hi> obtendi <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            de <hi rend="italic">AB,</hi> ex <hi rend="italic">Gel</hi> 6 hic <hi rend="italic">scripsi:</hi> haec <hi rend="italic">AB</hi> 9 ad sententiam <hi rend="italic">Bmg,</hi> absentiam <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> interpretatur <hi rend="italic">Rig:</hi> interpretantur <hi rend="italic">AB</hi> 14 hesisset <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            hominum <hi rend="italic">om. A</hi> 15 ex mortuis <hi rend="italic">B</hi> 16 et rursus ex mortuis uiui <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            17 hisdem <hi rend="italic">A,</hi> iisdem <hi rend="italic">B</hi> iisdem <hi rend="italic">B</hi> nam <hi rend="italic">om. A</hi> 18 pautiores <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            redissent <hi rend="italic">Rig:</hi> redirent <hi rend="italic">AB</hi> 19 autem <hi rend="italic">Gel:</hi> etiam <hi rend="italic">AB</hi> 20 humamanum <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> ab origine <hi rend="italic">ABmg</hi> 21 aut <hi rend="italic">A corr</hi>. scytae <hi rend="italic">A corr</hi>. 22 particas <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> Parthicam <hi rend="italic">Urs</hi> ut Temenidae Peloponnesum <hi rend="italic">om. A</hi> Temenidae <lb/>
            <hi rend="italic">Seal:</hi> menidae <hi rend="italic">B,</hi> Amyclae <hi rend="italic">Urs</hi> 23 Phyges <hi rend="italic">B</hi> ut <hi rend="italic">Gel:</hi> et <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            24 amigrationes <hi rend="italic">A - AIIOIKIAC\' A, aicoixia? Bmg,</hi> [i.exoi*(as <hi rend="italic">B</hi> uocant <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> appellant <hi rend="italic">B</hi> 26 Aborigines <hi rend="italic">Urs:</hi> origines <hi rend="italic">AB ,</hi> </note> 
<pb n="350"/>

            gentilitatem fenerauerunt. certe quidem ipse orbis in promptu <lb/>
            est cultior de die et instructior pristino. omnia iam peruia, <lb/>
            omnia nota, omnia negotiosa, solitudines famosas retro fundi <lb/>
            amoenissimi oblitterauerunt, siluas arua domuerunt, feras pecora <lb/>
            fugauerunt, harenae seruntur, saxa panduntur, paludes <lb n="5"/>
            eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam. iam nec <lb/>
            insulae horrent nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus, <lb/>
            ubique respublica, ubique uita. summum testimonium <lb/>
            frequentiae humanae. onerosi sumus mundo, uix nobis elementa <lb/>
            sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud <lb n="10"/>
            omnes, dum iam nos natura non sustinet. reuera lues et <lb/>
            fames et bella et uoragines ciuitatum pro remedio deputanda, <lb/>
            tamquam tonsura insolescentis generis humani; et tamen, cum <lb/>
            eiusmodi secures maximam mortalium uim semel caedant, <lb/>
            numquam restitutionem eius uiuos ex mortuis reducentem post <lb n="15"/>
            mille annos semel orbis expauit. et hoc enim sensibile fecisset <lb/>
            aequa uis amissionis et restitutionis, si uiui ex mortuis <lb/>
            fierent. cur autem mille annis post et non statim ex mortuis <lb/>
            uiui, cum, si non statim supparetur quod erogatum, in totum <lb/>
            absumi periclitetur praeueniente restitutionem defectione, quia <lb n="20"/>
            nec pariasset commeatus hic uitae miliario tempori longe scilicet <lb/>
            <milestone n="142v" unit="altpage"/> breuior et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi?  <lb/>
            igitur quae hoc modo intercidisset ***, si uiui ex mortuis <lb/>
            fierent, quando non intercidit, non erit credendum uiuos ex <lb/>
            mortuis fieri. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iam uero si ex mortuis uiui, utique singuli ex singulis. <lb/>
            singulorum ergo corporum animas ut singulas in singula corpora <lb/>
            reuerti oportuerat. porro si et binae et trinae et quinae usque <lb/>
            uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis uiui, quia non <lb/>
            singuli ex singulis. et hoc autem modo primordii forma signatur,

<note type="footnote">1 faenerauerunt <hi rend="italic">A</hi> 5 panduntur <hi rend="italic">Wissowa (coll. Liu. XXI, 37, 3):</hi> <lb/>
            panguntur <hi rend="italic">AIT</hi> 6 urbes iam quantae <hi rend="italic">Rig,</hi> iam urbes quantae <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            7 scopoli <hi rend="italic">A</hi> 9 onerosi* <hi rend="italic">A</hi> 10 quaerellae <hi rend="italic">A</hi> 11 <hi rend="italic">sustineret A</hi> <lb/>
            13 inolescentis <hi rend="italic">Rig</hi> 18 et non <hi rend="italic">om. A</hi> 19 erogatur <hi rend="italic">Urs</hi> 21 pariasset <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> parias set <hi rend="italic">A, parias</hi> sed <hi rend="italic">B</hi> milliario <hi rend="italic">A</hi> 23 <hi rend="italic">lacunam signaui: talia <lb/>
             fere perierunt</hi> humani generis aetas 27 et <hi rend="italic">fort</hi>. 30 signatur <hi rend="italic">Bmg,</hi> <lb/>
            singulatur <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="351"/>
            cum et nunc plures animae de una proferuntur. item cum <lb/>
            uaria aetate discedant animae, cur una reuertuntur? omnes <lb/>
            enim ab infantia imbuuntur. quale est autem ut senex defunctus <lb/>
            infans reuertatur? si decrescit foris anima retrograda <lb/>
            aetate, quanto magis erat ut progressior reuerteretur <lb n="5"/>
            mille post annis? certe uel coaetanea suae mortis, ut aeuum <lb/>
            quod reliquisset iterum recepisset. sed et si eaedem semper <lb/>
            reuoluerentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen <lb/>
            uel ingeniorum et studiorum et affectionum pristinas proprietates <lb/>
            secum referre deberent, quoniam temere eaedem haberentur<lb n="10"/>
            carentes his per quae eaedem probarentur. unde scias, <lb/>
            inquis, an ita quidem fiat occulte, sed condicio miliarii aeui <lb/>
            interimat facultatem recensendi, quia ignotae ibi reuertuntur? <lb/>
            atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi <lb/>
            opponis. ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam<lb n="15"/>
            satis constat uel de ipsa gloria clipeorum consecratorum, <lb/>
            Pythagoran uero tam residem et inbellem, ut proelia tunc <lb/>
            Graeciae uitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae <lb/>
            et musicae deuotus, alienus studio et affectu Euphorbi.  <lb/>
            sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat, <milestone n="143" unit="altpage"/> Pythagoras contra <lb n="20"/>
            nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et <lb/>
            Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus inruerat, <lb/>
            Pythagoras uero ne per fabalia quidem transeundum discipulis <lb/>
            suis tradidit. quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae

<note type="footnote"> 2 uariaetate <hi rend="italic">A</hi> decedant <hi rend="italic">Gel</hi> 3 imbuuntur, qua infans reuertatur <lb/>
            (reuertitur <hi rend="italic">Iun)</hi>. Quale <hi rend="italic">B</hi> 4 retrogradua <hi rend="italic">A</hi> 7 eaedem <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            aedem <hi rend="italic">A,</hi> eadem <hi rend="italic">Bmg</hi> 8 easdem, licet non flatorum: tamen quoque <lb/>
            fortes casam uel ingeniorum <hi rend="italic">B</hi> 9 adiectionum <hi rend="italic">B</hi> 10 aedem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            12 occulte <hi rend="italic">A</hi> 13 reminiscendi <hi rend="italic">fort</hi>. quia ignotae ibi <hi rend="italic">scripsi:</hi> qua <lb/>
            ignota et ibi <hi rend="italic">A,</hi> quia ignorata et ibi <hi rend="italic">B,</hi> quia ignota et sibi <hi rend="italic">Mercerus,</hi> <lb/>
            quia ignotae tibi <hi rend="italic">Rig</hi> 14 pythagoram <hi rend="italic">B</hi> **euporbum <hi rend="italic">A</hi> 15 ecce <lb/>
            enim Euphorbum <hi rend="italic">Rig:</hi> ecce enim Euphorbum mihi opponis, ecce enim <lb/>
            Euphorbum <hi rend="italic">B,</hi> ecce enim <hi rend="italic">A</hi> 16 consecrator <hi rend="italic">A</hi> 17 pythagoram <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            prelia <hi rend="italic">A</hi> 18 graetiae <hi rend="italic">A</hi> in italiae <hi rend="italic">A</hi> quiete <hi rend="italic">A</hi> 20 fallendi <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. 21 nec edendis <hi rend="italic">B,</hi> recedendis <hi rend="italic">A</hi> Aethalides <hi rend="italic">Rig:</hi> aephalides <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 22 Hermotimus <hi rend="italic">Paulus Leopardus:</hi> Hermippus <hi rend="italic">B,</hi> ermippus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> inuenerat <hi rend="italic">fort.,</hi> insuerat (— insueuerat <hi rend="italic">cf. de spect. c. 1) Hartelius<lb/>
             </hi> 24 aedem <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="352"/>

            nec ingeniis nec institutis iam nec uictibus eaedem probabuntur? <lb/>
            iam nunc de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur. <lb/>
            sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non <lb/>
            ex omni gente et ex omni aetate ac dignitate ex omni denique <lb/>
            sexu et <sic>lASTsix</sic><add><sic>uxwcei</sic>; et <sic>ixsxevcwpiaTw</sic></add>et? cotidie existant, cur <lb n="5"/>
            solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et <lb/>
            ego? aut si priuilegium philosophorum est, et utique Graecorum, <lb/>
            quasi non et Scythae et Indi philosophentur, cur neminem <lb/>
            et retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem <lb/>
            Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem <lb n="10"/>
            credidissemus ob mella facundiae? 
</p></div></div></body></text></TEI>