<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante <lb/>
            tot ingenia, ergo non multiformis quia uniformis per tot <lb/>
            ingenia, nec triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, <lb/>
            quae nec ipsa in Adam recognoscitur. quid enim spiritale in <lb n="25"/>
            illo? si quia prophetauit magnum illud sacramentum in

<note type="footnote">1] Tit. 1,12. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">alterum</hi> de <hi rend="italic">om. A</hi> 2 exilitas expedit <hi rend="italic">om. A</hi> 4 citra <hi rend="italic">A,</hi> circa <hi rend="italic">B</hi> et <lb/>
            ualentiam <hi rend="italic">om. A</hi> 5 <hi rend="italic">alterum</hi> acunt <hi rend="italic">A</hi> 6 et experientiae <hi rend="italic">B,</hi> experimentiae <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> experientia <hi rend="italic">Gel</hi> ignauia <hi rend="italic">B</hi> 7 aliquae <hi rend="italic">Mercerus:</hi> alia quae <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            9 dominus deus <hi rend="italic">B</hi> 10 <hi rend="italic">primum</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> et prouidentia et fatum <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            fortunae et <hi rend="italic">B,</hi> fortunae 4, fortuna et <hi rend="italic">Gel</hi> 11 distingunt <hi rend="italic">A sic fere ubique</hi> <lb/>
            12 uouimus <hi rend="italic">ex</hi> nouimus <hi rend="italic">A,</hi> nouimus <hi rend="italic">B,</hi> uouimus <hi rend="italic">Bmg</hi> 16 ideo <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            17 ut et <hi rend="italic">Rig:</hi> id est <hi rend="italic">AB,</hi> item <hi rend="italic">Oehlerus</hi> moralis <hi rend="italic">Bmg,</hi> mortalis <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            18 quanta <hi rend="italic">AB,</hi> quum quanta <hi rend="italic">UrR,</hi> quae quanta <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> quia quanta <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            20 manasses; uariaas <hi rend="italic">A</hi> 23 quia uniformis <hi rend="italic">B, om. A,</hi> quia multiformis <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> 24 iam nec <hi rend="italic">B</hi> triformis <hi rend="italic">B,</hi> quadriformis <hi rend="italic">ABmg,</hi> qua triformis <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi> caedatur <hi rend="italic">AB,</hi> credatur <hi rend="italic">Bmg</hi> 26 profetauit <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="334"/>

            Christum et ecclesiam: hoc os ex ossibus meis et caro ex <lb/>
            carne mea uocabitur mulier; propterea relinquet homo <lb/>
            patrem et matrem et agglutinabitur mulieri suae et <lb/>
            erunt duo in carnem unam, hoc postea obuenit, cum in <lb/>
            illum deus amentiam immisit, spiritalem uim, qua constat prophetia. <lb n="5"/>
            si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, <lb/>
            nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis <lb/>
            operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et <lb/>
            materiae fidem iam exclusimus. quodsi nec spiritale nec quod <lb/>
            dicitur materiale proprium in illo fuit, et si ex materia, fuisset <lb n="10"/>
            mali semen, superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale <lb/>
            quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme <lb/>
            defendimus. de hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat <lb/>
            credi, quod naturale dicatur. idem enim conuertibilem <lb/>
            negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus <lb n="15"/>
            figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala <lb/>
            bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uuas. ergo <lb/>
            si ita est, neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit <lb/>
            deus nec genimina uiperarum facere paenitentiae fructus. et <lb/>
            errauit apostolus scribens: eratis et uos aliquando tenebrae, <lb n="20"/>
            et: fuimus et nos aliquando natura filii irae et in his <lb/>
            uos quoque fuistis, sed abluti estis. sed numquam discordabunt <lb/>
            sententiae sanctae.  <milestone n="134" unit="altpage"/> non dabit enim arbor mala  <lb/>
            bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non <lb/>
            colatur. et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae <lb n="25"/>
            formentur. et genimina uiperarum fructum paenitentiae facient, <lb/>
            si uenena malignitatis expuerint. haec erit uis diuinae gratiae, <lb/>
            potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi <lb/>
            liberam arbitrii potestatem, quod <foreign xml:lang="grc">αὐτεξούσιον</foreign> dicitur; quae cum

<note type="footnote"> 1] Gen. 2, 23 sqq. 16] cf. Luc. 6, 43 sq. 18] cf. Matth. 3, 7 sq. <lb/>
            20] Eph. 5, 8. 2, 3. 21] 1 Cor. 6, 11. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 carne <hi rend="italic">A</hi> unam <hi rend="italic">om. A</hi> 5 <hi rend="italic">profetia A</hi> 8 materiale quia et <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            10 et <hi rend="italic">AB,</hi> nam <hi rend="italic">Urs</hi> 12 statu <hi rend="italic">Gel:</hi> status <hi rend="italic">AB</hi> uniforme <hi rend="italic">Gel:</hi> uniformem <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 13 debeat credi quod naturale <hi rend="italic">om. A</hi> 15 naturalem <hi rend="italic">Bmg</hi> <lb/>
            19 gemina <hi rend="italic">A corr. 25 fili <hi rend="italic">A</hi></hi> 26 fient formentur <hi rend="italic">A corr</hi>. gemina <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            29 arbitrarii <hi rend="italic">A</hi> autexusion <hi rend="italic">(m. rec. in mg</hi>. auToe$ojatovj <hi rend="italic">A</hi> quae cumque <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. </note> 
<pb n="335"/>
      
            sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo uertitur, natura <lb/>
            conuertitur. inesse autem nobis <foreign xml:lang="grc">τὸ αὐτεξούσιον</foreign> naturaliter iam <lb/>
            et Marcioni ostendimus et Hermogeni. quid nunc, si naturae <lb/>
            condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum <lb/>
            et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum <lb n="5"/>
            factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci <lb/>
            enim poterit et refici. innatum autem et infectum immobile <lb/>
            stabit. quod cum soli deo conpetat, ut soli innato et <lb/>
            infecto et idcirco immortali et inconuertibili, absolutum est <lb/>
            ceterorum omnium natorum atque factorum conuertibilem et <lb n="10"/>
            demutabilem esse naturam, ut et, si trinitas animae adscribenda <lb/>
            esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae <lb/>
            deputaretur. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes <lb/>
            cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius <lb n="15"/>
            quam materiae propinqua cognoscitur. hic solummodo nominabuntur, <lb/>
            ne praeterita uideantur. dedimus enim illi et libertatem <lb/>
            arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum <lb/>
            et diuinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obuenit <lb/>
            ex prophetia. itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, <lb n="20"/>
            ut ordinem eius expungam. <milestone n="134v" unit="altpage"/> definimus animam dei flatu <lb/>
            natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, <lb/>
            de suo sapientem, uarie procedentem, liberam arbitrii, <lb/>
            accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, <lb/>
            diuinatricem, ex una redundantem. sequitur nunc <lb n="25"/>
            ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et <lb/>
            quando et qua ratione sumatur. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quidam de caelis deuenisse se credunt tanta persuasione, <lb/>
            quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus <lb/>
            Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans

<note rend="script" type="footnote">1 natura conuertitur <hi rend="italic">om. A</hi> 2 • rOATTGEOYCION <hi rend="italic">A</hi> 9 et inconuertibili <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 14 a <hi rend="italic">sup. uers. A</hi> 19 interdum <hi rend="italic">om. A</hi> gratia <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            22 corporalem <hi rend="italic">om. A,</hi> \'al. deest\' <hi rend="italic">Bmg</hi> 23 sapientem <hi rend="italic">AB,</hi> patientem <hi rend="italic">Bmg</hi> <lb/>
            uariae <hi rend="italic">A</hi> 24 accidentiis <hi rend="italic">Urs:</hi> accidentis <hi rend="italic">AB</hi> 26 ut <hi rend="italic">ex</hi> et <hi rend="italic">A</hi> 28 VNDE <lb/>
            ANIMA <hi rend="italic">AB,</hi> VNDE ANIMA, ADVERSVS HAERETICOS QVI EAM <lb/>
            DE COELIS DEFERVNT <hi rend="italic">Gel</hi> 29 et <hi rend="italic">om. B</hi> Saturnus <hi rend="italic">B,</hi> Saturnius <lb/>
            <hi rend="italic">Big</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="336"/>
            ab angelis factum primoque opus futtile et inualidum et instabile <lb/>
            in terra uermis instar palpitasse, quod consistendi uires <lb/>
            deessent, dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cuius <lb/>
            effigiem nec tamen plene perspectam temere structus fuisset, <lb/>
            scintillulam uitae consecutum, quae illud exsuscitarit et erexerit <lb n="5"/>
            et constantius animarit et post decessum uitae ad matricem <lb/>
            relatura sit. sed et Carpocrates tantundem sibi de <lb/>
            superioribus uindicat, ut discipuli eius animas suas iam et <lb/>
            Christo, nedum apostolis, et peraequent et cum uolunt praeferant, <lb/>
            quas perinde de sublimi uirtute. conceperint despectrice <lb n="10"/>
            mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas refert animas <lb/>
            terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab igneo angelo, <lb/>
            deo Israelis et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit <lb/>
            carnem. examen Valentini semen Sophiae infulcit animae, <lb/>
            per quod historias atque Milesias Aeonum suorum ex imaginibus <lb n="15"/>
            uisibilium recognoscunt. doleo bona fide Platonem <lb/>
            omnium haereticorum condimentarium factum. illius est enim <lb/>
            et in Phaedone quod animae hinc euntes sint illuc, et inde <lb/>
            huc.  <milestone n="135" unit="altpage"/> item in Timaeo, quod genimina dei delegata sibi mortalium  <lb/>
            genitura accepto initio animae immortali mortale ei circumgelauerint <lb n="20"/>
            corpus; tum quod mundus hic imago sit alterius <lb/>
            alicuius. quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in <lb/>
            superioribus cum deo egisse in eommercio idearum et inde huc <lb/>
            transuenire et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, <lb/>
            nouum elaborauit argumentum, <sic>nafofcets</sic> <sic>avajAvifaet</sic>; id est discentias <lb n="25"/>
            reminiscentias esse. uenientes enim inde huc animas <lb/>
            obliuisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his uisibilibus <lb/>
            edoctas recordari. cum igitur huiusmodi argumento illa <lb/>
            insinuentur a Platone, quae haeretici mutuantur, satis haereticos <lb/>
            repercutiam, si argumentum Platonis elidam.

<note type="footnote"> 18] cf. Plat. Phaed. p. 70. 19] cf. Plat. Tim. p. 43 sq. et 29 sq. <lb/>
            25] cf. Plat. Phaed. p. 73. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 et inualidum <hi rend="italic">om. A</hi> 5 scintullulam <hi rend="italic">B</hi> illum <hi rend="italic">B</hi> 10 proinde <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            de <hi rend="italic">om. A</hi> 11 principatum <hi rend="italic">A</hi> 13 circumfixerit <hi rend="italic">A</hi> 15 millesias <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            eonum <hi rend="italic">A</hi> 18 phedone <hi rend="italic">A,</hi> phaedrone <hi rend="italic">B</hi> 19 gemina <hi rend="underline"><hi rend="italic">B,</hi> germina Gel</hi> <lb/>
            20 immortalis <hi rend="italic">fort</hi>. 23 hunc <hi rend="italic">A</hi> 25 MAHHCCIC ANAMNHC61C <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            26 huc inde <hi rend="italic">Gel</hi> 28 et doctas recordari <hi rend="italic">A,</hi> recordari edoctas <hi rend="italic">B</hi> igitur <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 29 eretici <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb n="30"/>
            
</p><pb n="337"/></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Primo quidem obliuionis capacem animam non cedam, <lb/>
            quia tantam illi concessit diuinitatem, ut deo adaequetur. innatam <lb/>
            eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium <lb/>
            plenae diuinitatis; adicit immortalem, incorruptibilem, <lb/>
            incorporalem, quia hoc et deum credidit, inuisibilem, ineffigiabilem,<lb n="5"/>
            uniformem, principalem, rationalem, intellectualem; quid <lb/>
            amplius proscriberet animam, si eam deum nuncuparet? nos <lb/>
            autem, qui nihil deo adpendimus, hoc ipso animam longe infra <lb/>
            deum expendimus, quod natam eam agnoscimus ac per hoc dilutioris <lb/>
            diuinitatis et exilioris felicitatis, ut flatum, non ut spiritum,<lb n="10"/>
            et si immortalem, ut hoc sit diuinitatis, tamen passibilem, <lb/>
            ut hoc sit natiuitatis, ideoque et a primordio exorbitationis <lb/>
            capacem et inde etiam obliuionis affinem. satis de isto cum <lb/>
            Hermogene. ceterum quae, ut haberi merito possit ex peraequatione <lb/>
            omnium proprietatum deus, nulli passioni subiacebit, <lb n="15"/>
            ita nec obliuioni, cum tanta sit iniuria <milestone n="135v" unit="altpage"/> obliuio quanta <lb/>
            est gloria eius, cuius iniuria est, memoria scilicet, quam et <lb/>
            ipse Plato sensuum et intellectuum salutem et Cicero thesaurum <lb/>
            omnium studiorum praedicauit. nec hoc iam in dubium deducetur, <lb/>
            an tam diuina anima memoriam potuerit amittere, sed <lb n="20"/>
            an quam amiserit recuperare denuo possit. quae enim non <lb/>
            debuit obliuisci, si oblita sit, nescio an ualeat recordari. ita <lb/>
            utrumque meae animae, non Platonicae congruet. secundo <lb/>
            gradu opponam: natura compotem animam facis idearum illarum, <lb/>
            an non? immo natura, inquis. nemo ergo concedet naturalem<lb n="25"/>
            scientiam naturalium excidere artium. excidet studiorum, <lb/>
            excidet doctrinarum, disciplinarum; excidet fortasse et

<note type="footnote"> 18] Plat. Phileb. p. 34 A. Cic. de or. I 5,18. </note>

<note type="footnote"> 1 ADVERSVS PLATONIS fiaOaaei? xai avapifasis <hi rend="italic">A (graeca m. rec. <lb/>
            add.) B,</hi> ADVERSVS PLATONIS ARGVMENTVM QVOD DISOENTIAS <lb/>
            REMINISCENTIAS DICAT <hi rend="italic">Gel</hi> 2 congessit <hi rend="italic">Bmg</hi> 4 addicit <hi rend="italic">B</hi> 5 inuisibilem <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 7 eum <hi rend="italic">A corr</hi>. 8 appendimus <hi rend="italic">B</hi> 10 et <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            11 immortalem, ut hoc sit diuinitatis, tamen <hi rend="italic">Gel:</hi> immortalem [tamen <lb/>
            passibilem] ut hoc sit diuinitatis: Et cum immortalem, tamen <hi rend="italic">B,</hi> immortalem <lb/>
            tamen <hi rend="italic">A</hi> 13 cum hermogene, Cum ermogene, <hi rend="italic">A</hi> 16 ita] ea <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. iniuriae <hi rend="italic">Bmg</hi> 18 intellectum <hi rend="italic">A corr</hi>. 19 Nec ne hoc <hi rend="italic">A</hi> 21 amisit <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 22 ita <hi rend="italic">om. A</hi> 27 excident fortasse <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert I. </note>

<note type="footnote"> 22 </note> <lb/>
             
<pb n="338"/>
            ingeniorum et affectuum, quae naturae uidentur, non tamen <lb/>
            sunt, quia, ut praemisimus, et pro locis et pro institutionibus <lb/>
            et pro corpulentiis ac ualetudinibus et pro potestatibus dominatricibus <lb/>
            et pro libertatibus arbitrii ex accidentibus constant. <lb/>
            naturalium uero scientia ne in bestiis quidem deficit. plane <lb n="5"/>
            obliuiscetur feritatis leo mansuetudinis eruditione praeuentus <lb/>
            et cum toto suggestu iubarum delicium fiet Berenices alicuius <lb/>
            reginae lingua genas eius emaculans. mores bestiam relinquent, <lb/>
            scientia naturalium permanebit. non obliuiscetur idem naturalium <lb/>
            pabulorum, naturalium remediorum, naturalium terrorum; <lb n="10"/>
            et si de piscibus et si de placentis regina ei obtulerit, <lb/>
            carnem desiderabit, et si languenti theriacam composuerit, simiam <lb/>
            leo requiret, et si nullum illi uenabulum obfirmabit, <lb/>
            gallum tamen formidabit. perinde et homini omnium forsitan <lb/>
            obliuiosissimo inoblitterata perseuerabit sola scientia naturalium, <lb n="15"/>
            ut sola scilicet naturalis, memor semper manducandi in esurie <lb/>
            et bibendi in siti et oculis uidendum et auribus audiendum et <lb/>
            naribus odorandum et ore gustandum  <milestone n="136" unit="altpage"/> et manu contrectandum.  <lb/>
            hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium <lb/>
            praelatione. igitur si naturalis scientia sensualium permanet, <lb n="20"/>
            quomodo intellectualium, quae potior habetur, intercidit? unde <lb/>
            nunc ipsa uis obliuionis antecedentis recordationem? ex multitudine, <lb/>
            ait, temporis. satis inprospecte. quantitas enim temporis <lb/>
            non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur ac per <lb/>
            hoc potissimum aeterna credatur. quod enim aeternum est, <lb n="25"/>
            eo, quia et innatum est, neque initium neque finem temporis <lb/>
            admittendo nullum modum temporis patitur. cui temporis <lb/>
            modus nullus est, nec ulla demutatione tempori subest nec ei <lb/>
            de multitudine temporis uis est. si tempus in causa est obliuionis, <lb/>
            cur ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur,

<note type="footnote"> 2 aut <hi rend="italic">A corr</hi>. premisimus <hi rend="italic">A</hi> 3 ueletudinibus <hi rend="italic">A corr</hi>. 10 naturalium <lb/>
            remediorum <hi rend="italic">om. A</hi> 13 offirmabit <hi rend="italic">A,</hi> obfirmabitur <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            16 aesurie (a <hi rend="italic">inductum) A</hi> 17 uidendi <hi rend="italic">fort</hi>. audiendi <hi rend="italic">fort</hi>. 18 odorandi <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. gustandi <hi rend="italic">fort</hi>. contrectandi <hi rend="italic">fort</hi>. 21 intercidet <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            23 inprospecte <hi rend="italic">Gel:</hi> in prospectis <hi rend="italic">AB</hi> 26 et <hi rend="italic">om. A</hi> 28 temporis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            nec — 29 uis est <hi rend="italic">om. A</hi> ei de <hi rend="italic">scripsi:</hi> eadem <hi rend="italic">B,</hi> eadem in <hi rend="italic">Lat,</hi> <lb/>
            ea de <hi rend="italic">Rig</hi>- </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="339"/>
            quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior <lb/>
            corpore non fuit utique sine tempore? ingressa uero corpus <lb/>
            statimne obliuiscitur, an aliquanto post? si statim, ecquae <lb/>
            erit temporis nondum subputandi multitudo? infantia scilicet. <lb/>
            si aliquanto post, ergo illo in spatio ante tempora obliuionis <lb n="5"/>
            memor adhuc aget anima? et quale est ut postea obliuiscatur <lb/>
            et rursus postea recordetur? quoquo autem tempore illam obliuio <lb/>
            inruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? <lb/>
                tota, opinor, uitae decursio satis non erit ad euertendam memoriam <lb/>
            tanti ante corpus aeui. sed rursus Plato causam demotat<lb n="10"/>
            in corpus, quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia. <lb/>
            innatae uim extinguat. magnae autem ac multae differentiae <lb/>
            corporum pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine, pro  <lb/>
            aetate, <milestone n="136v" unit="altpage"/> pro ualetudine. num ergo et obliuionum differentiae <lb/>
            aestimabuntur? sed uniformis obliuio est; ergo non erit corporalitas<lb n="15"/>
            multiformis in causa exitus uniformis. multa item <lb/>
            documenta teste ipso Platone diuinationem animae probauerunt, <lb/>
            quae proposuimus iam Hermogeni. sed nec quisquam hominum <lb/>
            non et ipse aliquando praesagam animam suam sentit aut <lb/>
            ominis aut periculi aut gaudii augurem. si diuinationi non <lb n="20"/>
            obstrepit corpus, nec memoriae opinor officiet. in eodem <lb/>
            certe corpore et obliuiscuntur animae et recordantur. si qua <lb/>
            corporis ratio incutit obliuionem, quomodo contrariam eius admittet <lb/>
            recordationem ? quia et ipsa post obliuionem recordatio <lb/>
            memoria recidiua est? quod primae memoriae aduersatur, cur <lb n="25"/>
            non et secundae refragetur? postremo qui magis reminiscerentur <lb/>
            quam pueruli, ut recentiores animae, ut nondum inmersae <lb/>
            domesticis ac publicis curis, ut ipsis solis deditae studiis-.

<note type="footnote"> 10] cf. Plat. Phaed. p. 65 sq. 17] cf. Plat. Phaedr. p. 242 C. </note>

<note type="footnote"> 3 ecquae erit <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> et <hi rend="italic">quaerit A,</hi> et quae erit <hi rend="italic">B</hi> 5 aliquando <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            9 euertendam <hi rend="italic">Lat:</hi> uertendam <hi rend="italic">AB</hi> 10 demotat <hi rend="italic">scripsi:</hi> demutat <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            12 ac <hi rend="italic">AB,</hi> et <hi rend="italic">Gel</hi> multe <hi rend="italic">A</hi> 13 getilitate <hi rend="italic">A</hi> 15 estimabuntur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            16 in causa exitus uniformis <hi rend="italic">om. A</hi> 19 aut ominis <hi rend="italic">Bmg,</hi> aut hominis <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> aut uigilans aut insomnis <hi rend="italic">uel</hi> aut insomnis aut uigilans <hi rend="italic">fort.,</hi> ut, <lb/>
            eminus <hi rend="italic">Hartelius</hi> 22 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> 25 <hi rend="italic">interrogationis signum posui</hi> <lb/>
            26 refragatur <hi rend="italic">A</hi> 27 ut recentiores <hi rend="italic">AB,</hi> uirentiores <hi rend="italic">Bmg,</hi> ut recentioris <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> immerse <hi rend="italic">A</hi> 28 deditae <hi rend="italic">Gel:</hi> debitae <hi rend="italic">A,</hi> debite <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 22* </note> <lb/>
             
<pb n="340"/>
            diis, quorum discentiae reminiscentiae fiunt? immo cur non <lb/>
            ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes obliuiscamur? <lb/>
            sed tantummodo philosophi. ne hi quidem omnes. Plato scilicet <lb/>
            solus in tanta gentium silua, in tanto sapientium prato, <lb/>
            idearum et oblitus et recordatus est. igitur et si nullo modo <lb n="5"/>
            consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter <lb/>
            euersum est, cui accommodata est, ut animae et innatae et <lb/>
            in caelestibus conuersatae et consciae diuinorum illic et inde <lb/>
            delatae et hic recordatae crederentur, ad occasiones plane haereticis <lb/>
            subministrandas. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="137" unit="altpage"/> Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti  <lb/>
            reddam, quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et <lb/>
            qua ratione sumantur. de qua specie nihil refert, a philosopho <lb/>
            an ab haeretico an a uulgo quaestio occurrat. nulla interest <lb/>
            professoribus ueritatis de aduersariis eius, maxime tam audacibus <lb n="15"/>
            quam sunt primo isti, qui praesumunt non in utero <lb/>
            concipi animam nec cum carnis figulatione compingi atque <lb/>
            produci, sed effuso iam partu nondum uiuo infanti extrinsecus <lb/>
            inprimi. ceterum semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum <lb/>
            motuque naturali uegetatum compinguescere in solam <lb n="20"/>
            substantiam carnis; eam editam et de uteri fornace fumantem <lb/>
            et calore solutam ut ferrum ignitum et ibidem frigidae immersum, <lb/>
            ita aeris rigore percussam et uim animalem rapere <lb/>
            et uocalem sonum reddere. hoc Stoici cum Aenesidemo et <lb/>
            ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam alias <lb n="25"/>
            et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis adduci,

<note type="footnote"> 1] cf. Plat. Phaed. p. 72 sq. 25] cf. Plat. Phaed. p. 76 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 reminiscentiae <hi rend="italic">om. A</hi> 3 nec ii <hi rend="italic">Lat</hi> 4 gentium] sagientium <hi rend="italic">Hartelius <lb/>
            </hi> 5 <hi rend="italic">alterum</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> et <hi rend="italic">postremum om. B</hi> 7 et <hi rend="italic">prius sup. uers. A</hi> <lb/>
            8 conscie <hi rend="italic">A</hi> 9 <hi rend="italic">post</hi> delatae <hi rend="italic">addiderim</hi> et oblitae occansiones <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 ANIMAM ET CARNEM SIMVL CONCIPI <hi rend="italic">AB,</hi> DE CONCEPTY <lb/>
            ANIMAE ADVERSVS EOS QVI POST PAilTVM CORPORI EAM IN- <lb/>
            DVCVNT <hi rend="italic">Gel</hi> ut <hi rend="italic">Pam</hi> 12 redundet <hi rend="italic">A corr</hi>. et ex qua <hi rend="italic">B</hi> 13 specie <lb/>
            anihil <hi rend="italic">A</hi> 18 sed <hi rend="italic">Lat:</hi> sed et <hi rend="italic">AB</hi> 20 compisguescere <hi rend="italic">A</hi> solidam <lb/>
            <hi rend="italic">Pricaeus</hi> 22 idem <hi rend="italic">fort</hi>. frigidae <hi rend="italic">Gel:</hi> frigide <hi rend="italic">AB</hi> 25 interdu <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            perinde <hi rend="italic">ABmg,</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> 26 adspiratione <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="341"/>

            sicut exspiratione nouissima educi. uidebimus an ex sententia <lb/>
            sua finxerit. ne ex medicis quidem defuit Hicesius et naturae et <lb/>
            artis suae praeuaricator. puduit, opinor, illos hoc statuere, <lb/>
            quod feminae agnoscerent. at quanto ruboratior exitus, a feminis <lb/>
            reuinci quam probari? in ista namque specie nemo <lb n="5"/>
            tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius sensus. <lb/>
            respondete matres uosque praegnantes uosque puerperae, steriles <lb/>
            et masculi taceant, uestrae naturae ueritas quaeritur, uestrae passionis <lb/>
            fides conuenitur, an aliquam in fetu sentiatis uiuacitatem  <lb/>
            alienam de uestro, <milestone n="137v" unit="altpage"/> de quo palpitent ilia, micent latera, tota <lb n="10"/>
            uentris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi <lb/>
            motus gaudia uestra sint et certa securitas, quod ita infantem et <lb/>
            uiuere confidatis et ludere, an si desierit inquies eius, illi prius <lb/>
            pertimescatis, an et audiat iam in uobis, cum ad nouum sonum <lb/>
            excutitur, an et ciborum uanitates illi desideretis, illi etiam <lb n="15"/>
            fastidiatis, an et ualetudinibus inuicem communicetis, ille quidem <lb/>
            usque ex contusionibus uestris, quibus et ipse intus per <lb/>
            eadem membra signatur, rapiens sibi iniurias matris. si liuor <lb/>
            ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si <lb/>
            ualetudo animae accessio est, sine anima non erit ualetudo: si <lb n="20"/>
            alimonia inedia crementa decrementa pauor motus tractatio <lb/>
            est animae, his qui fungitur uiuet. denique desinit uiuere qui <lb/>
            desinit fungi. denique et mortui eduntur, quomodo, nisi et <lb/>
            uiui? qui autem et mortui, nisi qui prius uiui? atquin et in <lb/>
            ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria crudelitate, cum <lb n="25"/>
            in exitu obliquatus denegat partum matricida, ni moriturus.

<note type="footnote"> . 1 exspiratioue <hi rend="italic">B,</hi> aspiratione <hi rend="italic">ABmg</hi> nouissima educi <hi rend="italic">Urs:</hi> nouissime <lb/>
            (nouissime <hi rend="italic">B)</hi> duci <hi rend="italic">AB</hi> ex sententia sua <hi rend="italic">Hartelius:</hi> ex sententias <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            sententiam <hi rend="italic">B,</hi> ex sententia <hi rend="italic">Rig</hi> 2 fixerit <hi rend="italic">A</hi> Hicesius <hi rend="italic">Gel:</hi> hic eius <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            hic Esius <hi rend="italic">B</hi> 3 hoc <hi rend="italic">B,</hi> id <hi rend="italic">A</hi> 4 at <hi rend="italic">B, et ABmg ruboratior Lat:</hi> roboratior <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 6 ipsus <hi rend="italic">Scal</hi> sensus <hi rend="italic">addidi</hi> 7 uosque pregnantes <lb/>
            uosque <hi rend="italic">A</hi> 10 uestra de qua <hi rend="italic">fort.,</hi> uestro <hi rend="italic">(uel</hi> uestro ?) de quo <hi rend="italic">Kellnerus</hi> <lb/>
            11 han <hi rend="italic">A corr</hi>. 13 inquias <hi rend="italic">A</hi> 14 et in uobis <hi rend="italic">Gel</hi> 15 uarietates <hi rend="italic">Ivm</hi> <lb/>
            17 ex <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> et <hi rend="italic">AB, del. Gel,</hi> eo; de <hi rend="italic">Urs</hi> 18 liuorum <hi rend="italic">A</hi> 19 sanguis <lb/>
            - 20 non erit <hi rend="italic">om. A</hi> 20 animae <hi rend="italic">Urs:</hi> omnis <hi rend="italic">B</hi> 21 inaedia <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            22 anime <hi rend="italic">A</hi> is <hi rend="italic">B,</hi> iis <hi rend="italic">Urs</hi> desiit <hi rend="italic">A</hi> 23 nisi <hi rend="italic">B,</hi> si <hi rend="italic">A</hi> 24 in <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            26 inexit <hi rend="italic">A</hi> obliquatus <hi rend="italic">B,</hi> obligatus <hi rend="italic">ABmg</hi> ni <hi rend="italic">Gel:</hi> qui <hi rend="italic">A,</hi> [qui] <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="342"/>
            itaque est inter arma medicorum et organon, ex quo prius <lb/>
            patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum anulocultro, <lb/>
            quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum hebete <lb/>
            unco, quo totum facinus extrahitur uiolento puerperio. est <lb/>
            etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio: <lb n="5"/>
            <foreign xml:lang="grc">ἐμβρυοσφάκτην</foreign> appellant de infanticidii officio, utique <lb/>
            uiuentis infantis peremptorium. hoc et Hippocrates habuit et <lb/>
            Asclepiades et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus <lb/>
            et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum <lb/>
            atque ita miserti infelicissimae huiusmodi  <milestone n="138" unit="altpage"/> infantiae, ut prius  <lb n="10"/>
            occidatur, ne uiua lanietur. de qua sceleris necessitate nec <lb/>
            dubitabat, credo, Hicesius, iam natis animam superducens ex <lb/>
            aeris frigidi pulsu, quia et ipsum uocabulum animae penes <lb/>
            Graecos de refrigeratione. respondeas: num ergo barbarae Romanaeque <lb/>
            gentes aliter animantur, quia animam aliud quid <lb n="15"/>
            quam <foreign xml:lang="grc">ψυχὴν</foreign>. cognominauerunt? quantae uero nationes sub feruentissimo <lb/>
            axe censentur colorem quoque excoctae? unde illis <lb/>
            anima, quibus aeris rigor nullus? taceo cubiculares aestus et <lb/>
            omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas <lb/>
            afflari uel maxime periculum est. in ipsis paene balneis fetus <lb n="20"/>
            elabitur, et statim uagitus auditur. ceterum si aeris rigor <lb/>
            thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et Alpes <lb/>
            et Argaeos nemo debuit nasci. atquin et populi frequentiores <lb/>
            apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora, <lb/>
            omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. et animi <lb n="25"/>
            enim de rigoribus scitiores prouenirent, si animae de frigusculis <lb/>
            euenirent; cum substantia enim et uis. his ita praestructis

<note rend="script" type="footnote">1 est <hi rend="italic">A,</hi> et <hi rend="italic">B</hi> organon <hi rend="italic">Urs:</hi> organa <hi rend="italic">B,</hi> cum organia; <hi rend="italic">A</hi> ex] est <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 2 anulo cultro <hi rend="italic">A,</hi> anulo cultrato <hi rend="italic">Gel</hi> 4 <hi rend="underline">facinus <hi rend="italic">AB,</hi> pecus Gel,</hi> <lb/>
            pignus <hi rend="italic">fort</hi>. attrahitur <hi rend="italic">B</hi> 6 2{i.ppuoa&lt;p&lt;xxtr]v <hi rend="italic">Urs:</hi> EMBPTOPCEHTHN. <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            2fij3puop&lt;j £ xTr]v <hi rend="italic">Bmg, ijj.PpuoracxTTjv B,</hi> IfiPpuopactTjv <hi rend="italic">Gel,</hi> ijxPpuovsx-njv <hi rend="italic">Lat, <lb/>
            <add>Ppuoppirf-n</add>v alii 10 miserati B infelicissime B 11 uiua lanietur B,</hi> <lb/>
            uiuat <hi rend="italic">A</hi> 12 hic Esius <hi rend="italic">B</hi> 13 et <hi rend="italic">Gel:</hi> it <hi rend="italic">A,</hi> ut <hi rend="italic">B</hi> paenes <hi rend="italic">A</hi> 14 refrigeratione. <lb/>
            respondeat (respondeas: <hi rend="italic">ego)</hi> num <hi rend="italic">Urs: refrigeratione. respon-</hi> <lb/>
            dens. num <hi rend="italic">AB</hi> 15 qui <hi rend="italic">A</hi> quic quam <hi rend="italic">ex</hi> quic quid <hi rend="italic">A</hi> 16 •TYXHN- <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            17 quaeque <hi rend="italic">Hartelius</hi> 18 animam <hi rend="italic">B</hi> 22 Scythias <hi rend="italic">Rig:</hi> Scythas <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            cythias <hi rend="italic">A</hi> 23 algeos <hi rend="italic">A</hi> 25 Sarmatis <hi rend="italic">Gel:</hi> armatis <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb/>
            S 
<pb n="343"/>

            possumus illos quoque recogitare qui exsecto matris utero uiui <lb/>
            aerem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. quodsi qui, ut <lb/>
            Plato, perinde non putat duas animas in unum conuenire sicut <lb/>
            nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas <lb/>
            ostendissem, sicut et corpora, in fetibus, uerum et alia multa <lb n="5"/>
            cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate <lb/>
            ipso, uerum et septenarii spiritus, ut in Magdalena, et <lb/>
            legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum <lb/>
            anima conseretur ex societate substantiae quam spiritus nequam  <lb/>
            ex diuersitate naturae. at idem in sexto Legum <milestone n="13sv" unit="altpage"/> monens cauere<lb n="10"/>
            ne uitiatio seminis ex aliqua uilitate concubitus labem <lb/>
            corpori et animae supparet, nescio de pristina magis an de <lb/>
            ista sententia sibi exciderit. ostendit enim animam de semine <lb/>
            induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. <lb/>
            unde, oro te, similitudine animae quoque parentibus de ingeniis <lb n="15"/>
            respondemus secundum Cleanthis testimonium, si non et ex <lb/>
            animae semine educimur? cur autem et ueteres astrologi genituram <lb/>
            hominis ab initio conceptus dirigebant, si non exinde <lb/>
            et anima est? ad quam aeque pertinet, siquid est, flatus. 
</p></div></div></body></text></TEI>