Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot ingenia, ergo non multiformis quia uniformis per tot ingenia, nec triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. quid enim spiritale in illo? si quia prophetauit magnum illud sacramentum in 1] Tit. 1,12. 1 alterum de om. A 2 exilitas expedit om. A 4 citra A, circa B et ualentiam om. A 5 alterum acunt A 6 et experientiae B, experimentiae A, experientia Gel ignauia B 7 aliquae Mercerus: alia quae AB 9 dominus deus B 10 primum et om. A et prouidentia et fatum Gel fortunae et B, fortunae 4, fortuna et Gel 11 distingunt A sic fere ubique 12 uouimus ex nouimus A, nouimus B, uouimus Bmg 16 ideo fort . 17 ut et Rig: id est AB, item Oehlerus moralis Bmg, mortalis AB 18 quanta AB, quum quanta UrR, quae quanta Oehlerus, quia quanta fort . 20 manasses; uariaas A 23 quia uniformis B, om. A, quia multiformis Hartelius 24 iam nec B triformis B, quadriformis ABmg, qua triformis Rig caedatur AB, credatur Bmg 26 profetauit A Christum et ecclesiam: hoc os ex ossibus meis et caro ex carne mea uocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem et agglutinabitur mulieri suae et erunt duo in carnem unam, hoc postea obuenit, cum in illum deus amentiam immisit, spiritalem uim, qua constat prophetia. si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus. quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit, et si ex materia, fuisset mali semen, superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme defendimus. de hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. idem enim conuertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uuas. ergo si ita est, neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit deus nec genimina uiperarum facere paenitentiae fructus. et errauit apostolus scribens: eratis et uos aliquando tenebrae, et: fuimus et nos aliquando natura filii irae et in his uos quoque fuistis, sed abluti estis. sed numquam discordabunt sententiae sanctae. non dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non colatur. et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur. et genimina uiperarum fructum paenitentiae facient, si uenena malignitatis expuerint. haec erit uis diuinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αὐτεξούσιον dicitur; quae cum 1] Gen. 2, 23 sqq. 16] cf. Luc. 6, 43 sq. 18] cf. Matth. 3, 7 sq. 20] Eph. 5, 8. 2, 3. 21] 1 Cor. 6, 11. 4 carne A unam om. A 5 profetia A 8 materiale quia et om. A 10 et AB, nam Urs 12 statu Gel: status AB uniforme Gel: uniformem AB 13 debeat credi quod naturale om. A 15 naturalem Bmg 19 gemina A corr. 25 fili A 26 fient formentur A corr . gemina A corr . 29 arbitrarii A autexusion (m. rec. in mg . auToe$ojatovj A quae cumque A corr . sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo uertitur, natura conuertitur. inesse autem nobis τὸ αὐτεξούσιον naturaliter iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. quid nunc, si naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci enim poterit et refici. innatum autem et infectum immobile stabit. quod cum soli deo conpetat, ut soli innato et infecto et idcirco immortali et inconuertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum atque factorum conuertibilem et demutabilem esse naturam, ut et, si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur. Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae propinqua cognoscitur. hic solummodo nominabuntur, ne praeterita uideantur. dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum et diuinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obuenit ex prophetia. itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam. definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, uarie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, diuinatricem, ex una redundantem. sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et quando et qua ratione sumatur. Quidam de caelis deuenisse se credunt tanta persuasione, quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans 1 natura conuertitur om. A 2 • rOATTGEOYCION A 9 et inconuertibili om. A 14 a sup. uers. A 19 interdum om. A gratia A 22 corporalem om. A, \'al. deest\' Bmg 23 sapientem AB, patientem Bmg uariae A 24 accidentiis Urs: accidentis AB 26 ut ex et A 28 VNDE ANIMA AB, VNDE ANIMA, ADVERSVS HAERETICOS QVI EAM DE COELIS DEFERVNT Gel 29 et om. B Saturnus B, Saturnius Big ab angelis factum primoque opus futtile et inualidum et instabile in terra uermis instar palpitasse, quod consistendi uires deessent, dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cuius effigiem nec tamen plene perspectam temere structus fuisset, scintillulam uitae consecutum, quae illud exsuscitarit et erexerit et constantius animarit et post decessum uitae ad matricem relatura sit. sed et Carpocrates tantundem sibi de superioribus uindicat, ut discipuli eius animas suas iam et Christo, nedum apostolis, et peraequent et cum uolunt praeferant, quas perinde de sublimi uirtute. conceperint despectrice mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas refert animas terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab igneo angelo, deo Israelis et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem. examen Valentini semen Sophiae infulcit animae, per quod historias atque Milesias Aeonum suorum ex imaginibus uisibilium recognoscunt. doleo bona fide Platonem omnium haereticorum condimentarium factum. illius est enim et in Phaedone quod animae hinc euntes sint illuc, et inde huc. item in Timaeo, quod genimina dei delegata sibi mortalium genitura accepto initio animae immortali mortale ei circumgelauerint corpus; tum quod mundus hic imago sit alterius alicuius. quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum deo egisse in eommercio idearum et inde huc transuenire et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, nouum elaborauit argumentum, nafofcets avajAvifaet ; id est discentias reminiscentias esse. uenientes enim inde huc animas obliuisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his uisibilibus edoctas recordari. cum igitur huiusmodi argumento illa insinuentur a Platone, quae haeretici mutuantur, satis haereticos repercutiam, si argumentum Platonis elidam. 18] cf. Plat. Phaed. p. 70. 19] cf. Plat. Tim. p. 43 sq. et 29 sq. 25] cf. Plat. Phaed. p. 73. 1 et inualidum om. A 5 scintullulam B illum B 10 proinde B de om. A 11 principatum A 13 circumfixerit A 15 millesias A eonum A 18 phedone A, phaedrone B 19 gemina B, germina Gel 20 immortalis fort . 23 hunc A 25 MAHHCCIC ANAMNHC61C A 26 huc inde Gel 28 et doctas recordari A, recordari edoctas B igitur om. A 29 eretici A Primo quidem obliuionis capacem animam non cedam, quia tantam illi concessit diuinitatem, ut deo adaequetur. innatam eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium plenae diuinitatis; adicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quia hoc et deum credidit, inuisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem, rationalem, intellectualem; quid amplius proscriberet animam, si eam deum nuncuparet? nos autem, qui nihil deo adpendimus, hoc ipso animam longe infra deum expendimus, quod natam eam agnoscimus ac per hoc dilutioris diuinitatis et exilioris felicitatis, ut flatum, non ut spiritum, et si immortalem, ut hoc sit diuinitatis, tamen passibilem, ut hoc sit natiuitatis, ideoque et a primordio exorbitationis capacem et inde etiam obliuionis affinem. satis de isto cum Hermogene. ceterum quae, ut haberi merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subiacebit, ita nec obliuioni, cum tanta sit iniuria obliuio quanta est gloria eius, cuius iniuria est, memoria scilicet, quam et ipse Plato sensuum et intellectuum salutem et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicauit. nec hoc iam in dubium deducetur, an tam diuina anima memoriam potuerit amittere, sed an quam amiserit recuperare denuo possit. quae enim non debuit obliuisci, si oblita sit, nescio an ualeat recordari. ita utrumque meae animae, non Platonicae congruet. secundo gradu opponam: natura compotem animam facis idearum illarum, an non? immo natura, inquis. nemo ergo concedet naturalem scientiam naturalium excidere artium. excidet studiorum, excidet doctrinarum, disciplinarum; excidet fortasse et 18] Plat. Phileb. p. 34 A. Cic. de or. I 5,18. 1 ADVERSVS PLATONIS fiaOaaei? xai avapifasis A (graeca m. rec. add.) B, ADVERSVS PLATONIS ARGVMENTVM QVOD DISOENTIAS REMINISCENTIAS DICAT Gel 2 congessit Bmg 4 addicit B 5 inuisibilem om. A 7 eum A corr . 8 appendimus B 10 et om. B 11 immortalem, ut hoc sit diuinitatis, tamen Gel: immortalem [tamen passibilem] ut hoc sit diuinitatis: Et cum immortalem, tamen B, immortalem tamen A 13 cum hermogene, Cum ermogene, A 16 ita] ea fort . iniuriae Bmg 18 intellectum A corr . 19 Nec ne hoc A 21 amisit A 22 ita om. A 27 excident fortasse B XX. Tert I. 22 ingeniorum et affectuum, quae naturae uidentur, non tamen sunt, quia, ut praemisimus, et pro locis et pro institutionibus et pro corpulentiis ac ualetudinibus et pro potestatibus dominatricibus et pro libertatibus arbitrii ex accidentibus constant. naturalium uero scientia ne in bestiis quidem deficit. plane obliuiscetur feritatis leo mansuetudinis eruditione praeuentus et cum toto suggestu iubarum delicium fiet Berenices alicuius reginae lingua genas eius emaculans. mores bestiam relinquent, scientia naturalium permanebit. non obliuiscetur idem naturalium pabulorum, naturalium remediorum, naturalium terrorum; et si de piscibus et si de placentis regina ei obtulerit, carnem desiderabit, et si languenti theriacam composuerit, simiam leo requiret, et si nullum illi uenabulum obfirmabit, gallum tamen formidabit. perinde et homini omnium forsitan obliuiosissimo inoblitterata perseuerabit sola scientia naturalium, ut sola scilicet naturalis, memor semper manducandi in esurie et bibendi in siti et oculis uidendum et auribus audiendum et naribus odorandum et ore gustandum et manu contrectandum. hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium praelatione. igitur si naturalis scientia sensualium permanet, quomodo intellectualium, quae potior habetur, intercidit? unde nunc ipsa uis obliuionis antecedentis recordationem? ex multitudine, ait, temporis. satis inprospecte. quantitas enim temporis non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur ac per hoc potissimum aeterna credatur. quod enim aeternum est, eo, quia et innatum est, neque initium neque finem temporis admittendo nullum modum temporis patitur. cui temporis modus nullus est, nec ulla demutatione tempori subest nec ei de multitudine temporis uis est. si tempus in causa est obliuionis, cur ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, 2 aut A corr . premisimus A 3 ueletudinibus A corr . 10 naturalium remediorum om. A 13 offirmabit A, obfirmabitur fort . 16 aesurie (a inductum) A 17 uidendi fort . audiendi fort . 18 odorandi fort . gustandi fort . contrectandi fort . 21 intercidet A 23 inprospecte Gel: in prospectis AB 26 et om. A 28 temporis B nec — 29 uis est om. A ei de scripsi: eadem B, eadem in Lat, ea de Rig - quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore non fuit utique sine tempore? ingressa uero corpus statimne obliuiscitur, an aliquanto post? si statim, ecquae erit temporis nondum subputandi multitudo? infantia scilicet. si aliquanto post, ergo illo in spatio ante tempora obliuionis memor adhuc aget anima? et quale est ut postea obliuiscatur et rursus postea recordetur? quoquo autem tempore illam obliuio inruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? tota, opinor, uitae decursio satis non erit ad euertendam memoriam tanti ante corpus aeui. sed rursus Plato causam demotat in corpus, quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia. innatae uim extinguat. magnae autem ac multae differentiae corporum pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine, pro aetate, pro ualetudine. num ergo et obliuionum differentiae aestimabuntur? sed uniformis obliuio est; ergo non erit corporalitas multiformis in causa exitus uniformis. multa item documenta teste ipso Platone diuinationem animae probauerunt, quae proposuimus iam Hermogeni. sed nec quisquam hominum non et ipse aliquando praesagam animam suam sentit aut ominis aut periculi aut gaudii augurem. si diuinationi non obstrepit corpus, nec memoriae opinor officiet. in eodem certe corpore et obliuiscuntur animae et recordantur. si qua corporis ratio incutit obliuionem, quomodo contrariam eius admittet recordationem ? quia et ipsa post obliuionem recordatio memoria recidiua est? quod primae memoriae aduersatur, cur non et secundae refragetur? postremo qui magis reminiscerentur quam pueruli, ut recentiores animae, ut nondum inmersae domesticis ac publicis curis, ut ipsis solis deditae studiis-. 10] cf. Plat. Phaed. p. 65 sq. 17] cf. Plat. Phaedr. p. 242 C. 3 ecquae erit Oehlerus: et quaerit A, et quae erit B 5 aliquando A 9 euertendam Lat: uertendam AB 10 demotat scripsi: demutat AB 12 ac AB, et Gel multe A 13 getilitate A 15 estimabuntur A 16 in causa exitus uniformis om. A 19 aut ominis Bmg, aut hominis AB, aut uigilans aut insomnis uel aut insomnis aut uigilans fort., ut, eminus Hartelius 22 prius et om. A 25 interrogationis signum posui 26 refragatur A 27 ut recentiores AB, uirentiores Bmg, ut recentioris Hartelius immerse A 28 deditae Gel: debitae A, debite B 22* diis, quorum discentiae reminiscentiae fiunt? immo cur non ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes obliuiscamur? sed tantummodo philosophi. ne hi quidem omnes. Plato scilicet solus in tanta gentium silua, in tanto sapientium prato, idearum et oblitus et recordatus est. igitur et si nullo modo consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter euersum est, cui accommodata est, ut animae et innatae et in caelestibus conuersatae et consciae diuinorum illic et inde delatae et hic recordatae crederentur, ad occasiones plane haereticis subministrandas. Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti reddam, quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et qua ratione sumantur. de qua specie nihil refert, a philosopho an ab haeretico an a uulgo quaestio occurrat. nulla interest professoribus ueritatis de aduersariis eius, maxime tam audacibus quam sunt primo isti, qui praesumunt non in utero concipi animam nec cum carnis figulatione compingi atque produci, sed effuso iam partu nondum uiuo infanti extrinsecus inprimi. ceterum semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum motuque naturali uegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam et de uteri fornace fumantem et calore solutam ut ferrum ignitum et ibidem frigidae immersum, ita aeris rigore percussam et uim animalem rapere et uocalem sonum reddere. hoc Stoici cum Aenesidemo et ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam alias et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis adduci, 1] cf. Plat. Phaed. p. 72 sq. 25] cf. Plat. Phaed. p. 76 sqq. 1 reminiscentiae om. A 3 nec ii Lat 4 gentium] sagientium Hartelius 5 alterum et om. A et postremum om. B 7 et prius sup. uers. A 8 conscie A 9 post delatae addiderim et oblitae occansiones A 11 ANIMAM ET CARNEM SIMVL CONCIPI AB, DE CONCEPTY ANIMAE ADVERSVS EOS QVI POST PAilTVM CORPORI EAM IN- DVCVNT Gel ut Pam 12 redundet A corr . et ex qua B 13 specie anihil A 18 sed Lat: sed et AB 20 compisguescere A solidam Pricaeus 22 idem fort . frigidae Gel: frigide AB 25 interdu A perinde ABmg, proinde B 26 adspiratione A sicut exspiratione nouissima educi. uidebimus an ex sententia sua finxerit. ne ex medicis quidem defuit Hicesius et naturae et artis suae praeuaricator. puduit, opinor, illos hoc statuere, quod feminae agnoscerent. at quanto ruboratior exitus, a feminis reuinci quam probari? in ista namque specie nemo tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius sensus. respondete matres uosque praegnantes uosque puerperae, steriles et masculi taceant, uestrae naturae ueritas quaeritur, uestrae passionis fides conuenitur, an aliquam in fetu sentiatis uiuacitatem alienam de uestro, de quo palpitent ilia, micent latera, tota uentris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi motus gaudia uestra sint et certa securitas, quod ita infantem et uiuere confidatis et ludere, an si desierit inquies eius, illi prius pertimescatis, an et audiat iam in uobis, cum ad nouum sonum excutitur, an et ciborum uanitates illi desideretis, illi etiam fastidiatis, an et ualetudinibus inuicem communicetis, ille quidem usque ex contusionibus uestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens sibi iniurias matris. si liuor ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si ualetudo animae accessio est, sine anima non erit ualetudo: si alimonia inedia crementa decrementa pauor motus tractatio est animae, his qui fungitur uiuet. denique desinit uiuere qui desinit fungi. denique et mortui eduntur, quomodo, nisi et uiui? qui autem et mortui, nisi qui prius uiui? atquin et in ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat partum matricida, ni moriturus. . 1 exspiratioue B, aspiratione ABmg nouissima educi Urs: nouissime (nouissime B) duci AB ex sententia sua Hartelius: ex sententias A, sententiam B, ex sententia Rig 2 fixerit A Hicesius Gel: hic eius A, hic Esius B 3 hoc B, id A 4 at B, et ABmg ruboratior Lat: roboratior AB 6 ipsus Scal sensus addidi 7 uosque pregnantes uosque A 10 uestra de qua fort., uestro (uel uestro ?) de quo Kellnerus 11 han A corr . 13 inquias A 14 et in uobis Gel 15 uarietates Ivm 17 ex Oehlerus: et AB, del. Gel, eo; de Urs 18 liuorum A 19 sanguis - 20 non erit om. A 20 animae Urs: omnis B 21 inaedia A 22 anime A is B, iis Urs desiit A 23 nisi B, si A 24 in om. A 26 inexit A obliquatus B, obligatus ABmg ni Gel: qui A, [qui] B itaque est inter arma medicorum et organon, ex quo prius patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum anulocultro, quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum hebete unco, quo totum facinus extrahitur uiolento puerperio. est etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio: ἐμβρυοσφάκτην appellant de infanticidii officio, utique uiuentis infantis peremptorium. hoc et Hippocrates habuit et Asclepiades et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum atque ita miserti infelicissimae huiusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne uiua lanietur. de qua sceleris necessitate nec dubitabat, credo, Hicesius, iam natis animam superducens ex aeris frigidi pulsu, quia et ipsum uocabulum animae penes Graecos de refrigeratione. respondeas: num ergo barbarae Romanaeque gentes aliter animantur, quia animam aliud quid quam ψυχὴν . cognominauerunt? quantae uero nationes sub feruentissimo axe censentur colorem quoque excoctae? unde illis anima, quibus aeris rigor nullus? taceo cubiculares aestus et omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas afflari uel maxime periculum est. in ipsis paene balneis fetus elabitur, et statim uagitus auditur. ceterum si aeris rigor thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et Alpes et Argaeos nemo debuit nasci. atquin et populi frequentiores apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora, omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. et animi enim de rigoribus scitiores prouenirent, si animae de frigusculis euenirent; cum substantia enim et uis. his ita praestructis 1 est A, et B organon Urs: organa B, cum organia; A ex] est Urs 2 anulo cultro A, anulo cultrato Gel 4 facinus AB, pecus Gel, pignus fort . attrahitur B 6 2{i.ppuoa