<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut <lb n="5"/>
            substantiua eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, <lb/>
            ex quo ipsa censetur. sicut et Seneca saepe noster: <lb/>
            insita sunt nobis omnium artium et aetatum S\'emina <lb/>
            magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus <lb/>
            scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et <lb n="10"/>
            intellectus. ex his enim producuntur ingenia. porro et frugum <lb/>
            seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen <lb/>
            uarii. alia integro statu euadunt, alia etiam meliora respondent, <lb/>
            alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione <lb/>
            operis et curae, pro temporum euentu, pro licentia casuum: <lb n="15"/>
            ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem. <lb/>
            nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos <lb/>
            nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos; <lb/>
            ubi penes Colyttum pueri mense citius elocuntur praecoca <lb/>
            lingua. siquidem et Plato in Timaeo Mineruam affirmat, cum <lb n="20"/>
            urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse <lb/>
            talia ingenia pollicitam, unde et ipse  <milestone n="133" unit="altpage"/> in Legibus  <lb/>
            Megillo et Cliniae praecipit condendae ciuitati locum procurare. <lb/>
            sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis <lb/>
            qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque <lb n="25"/>
            deducit. tamen uulgata iam res est gentilium proprietatum. <lb/>
            comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius uanos <lb/>
            Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam

<note type="footnote"> 7] Sen. de benef. IV 6. 20] cf. Plat. Tim. p. 24 C. 22] cf. Plat. <lb/>
            Leg. IV p. 704. 27] cf. Sall. hist. I fr. 63 et fr. inc. 73 Dietsch. </note>

<note type="footnote"> 1 lactentium <hi rend="italic">B</hi> experiendo <hi rend="italic">ABmg,</hi> expediendo <hi rend="italic">B</hi> 2 hebetes <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            hecbetes <hi rend="italic">A,</hi> habentes <hi rend="italic">B</hi> 4 utque <hi rend="italic">A corr</hi>. eum <hi rend="italic">scripsi:</hi> uim <hi rend="italic">AB</hi> 5 DE <lb/>
            NATVRALIBVS <hi rend="italic">AB,</hi> DE CAETERIS NATVRALIBVS ANIMAE <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            omnia <hi rend="italic">om. A</hi> 9 magiter quae <hi rend="italic">A</hi> 11 et] ut <hi rend="italic">Pam</hi> 14 conditione <hi rend="italic">A</hi> 17 et <lb/>
            brutos <hi rend="italic">om. A</hi> 19 colytum <hi rend="italic">B</hi> praecoca <hi rend="italic">A,</hi> praecoce <hi rend="italic">B</hi> 23 incliniae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            locum <hi rend="italic">B,</hi> loci uim <hi rend="italic">A</hi> procurare <hi rend="italic">A,</hi> praepararent <hi rend="italic">B</hi> 24 argute <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            +25 disciplinaque <hi rend="italic">Gel:</hi> disciplinamque <hi rend="italic">B,</hi> disciplinam <hi rend="italic">A</hi> 26 tam mulgata <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="333"/>
            apostolus inurit. fortasse an et de corpore et de ualetudine <lb/>
            aliquid accedat. opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit, <lb/>
            paralysis mentem prodigit, phthisis seruat. quanto magis de <lb/>
            accidentibus habebuntur quae citra corpulentiam et ualentiam <lb/>
            uel acuunt uel optundunt. acuunt doctrinae disciplinae artes <lb n="5"/>
            experientiae negotia studia, obtundunt inscitiae ignauiae desidiae <lb/>
            libidines inexperientiae otia uitia; super haec si et aliquae <lb/>
            praesunt potestates. enimuero praesunt; secundum nos quidem <lb/>
            deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem <lb/>
            opinionem et prouidentiae fatum et necessitas et fortunae et <lb n="10"/>
            arbitrii libertas. nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum <lb/>
            fidem disserenda suo iam uouimus titulo. apparet <lb/>
            quanta sint, quae unam animae naturam uarie collocarint, ut <lb/>
            uulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes <lb/>
            naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam <lb n="15"/>
            contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, <lb/>
            non species substantiae unius, ut et uarietas ista moralis, <lb/>
            quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis <lb/>
            Adam. debuerant enim fuisse haec omnia in illo ut in fonte <lb/>
            naturae atque inde cum tota uarietate manasse, si uarietas <lb n="20"/>
            naturae <milestone n="133v" unit="altpage"/> fuisset. 
</p></div><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante <lb/>
            tot ingenia, ergo non multiformis quia uniformis per tot <lb/>
            ingenia, nec triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, <lb/>
            quae nec ipsa in Adam recognoscitur. quid enim spiritale in <lb n="25"/>
            illo? si quia prophetauit magnum illud sacramentum in

<note type="footnote">1] Tit. 1,12. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">alterum</hi> de <hi rend="italic">om. A</hi> 2 exilitas expedit <hi rend="italic">om. A</hi> 4 citra <hi rend="italic">A,</hi> circa <hi rend="italic">B</hi> et <lb/>
            ualentiam <hi rend="italic">om. A</hi> 5 <hi rend="italic">alterum</hi> acunt <hi rend="italic">A</hi> 6 et experientiae <hi rend="italic">B,</hi> experimentiae <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> experientia <hi rend="italic">Gel</hi> ignauia <hi rend="italic">B</hi> 7 aliquae <hi rend="italic">Mercerus:</hi> alia quae <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            9 dominus deus <hi rend="italic">B</hi> 10 <hi rend="italic">primum</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> et prouidentia et fatum <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            fortunae et <hi rend="italic">B,</hi> fortunae 4, fortuna et <hi rend="italic">Gel</hi> 11 distingunt <hi rend="italic">A sic fere ubique</hi> <lb/>
            12 uouimus <hi rend="italic">ex</hi> nouimus <hi rend="italic">A,</hi> nouimus <hi rend="italic">B,</hi> uouimus <hi rend="italic">Bmg</hi> 16 ideo <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            17 ut et <hi rend="italic">Rig:</hi> id est <hi rend="italic">AB,</hi> item <hi rend="italic">Oehlerus</hi> moralis <hi rend="italic">Bmg,</hi> mortalis <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            18 quanta <hi rend="italic">AB,</hi> quum quanta <hi rend="italic">UrR,</hi> quae quanta <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> quia quanta <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            20 manasses; uariaas <hi rend="italic">A</hi> 23 quia uniformis <hi rend="italic">B, om. A,</hi> quia multiformis <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> 24 iam nec <hi rend="italic">B</hi> triformis <hi rend="italic">B,</hi> quadriformis <hi rend="italic">ABmg,</hi> qua triformis <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi> caedatur <hi rend="italic">AB,</hi> credatur <hi rend="italic">Bmg</hi> 26 profetauit <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="334"/>

            Christum et ecclesiam: hoc os ex ossibus meis et caro ex <lb/>
            carne mea uocabitur mulier; propterea relinquet homo <lb/>
            patrem et matrem et agglutinabitur mulieri suae et <lb/>
            erunt duo in carnem unam, hoc postea obuenit, cum in <lb/>
            illum deus amentiam immisit, spiritalem uim, qua constat prophetia. <lb n="5"/>
            si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, <lb/>
            nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis <lb/>
            operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et <lb/>
            materiae fidem iam exclusimus. quodsi nec spiritale nec quod <lb/>
            dicitur materiale proprium in illo fuit, et si ex materia, fuisset <lb n="10"/>
            mali semen, superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale <lb/>
            quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme <lb/>
            defendimus. de hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat <lb/>
            credi, quod naturale dicatur. idem enim conuertibilem <lb/>
            negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus <lb n="15"/>
            figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala <lb/>
            bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uuas. ergo <lb/>
            si ita est, neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit <lb/>
            deus nec genimina uiperarum facere paenitentiae fructus. et <lb/>
            errauit apostolus scribens: eratis et uos aliquando tenebrae, <lb n="20"/>
            et: fuimus et nos aliquando natura filii irae et in his <lb/>
            uos quoque fuistis, sed abluti estis. sed numquam discordabunt <lb/>
            sententiae sanctae.  <milestone n="134" unit="altpage"/> non dabit enim arbor mala  <lb/>
            bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non <lb/>
            colatur. et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae <lb n="25"/>
            formentur. et genimina uiperarum fructum paenitentiae facient, <lb/>
            si uenena malignitatis expuerint. haec erit uis diuinae gratiae, <lb/>
            potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi <lb/>
            liberam arbitrii potestatem, quod <foreign xml:lang="grc">αὐτεξούσιον</foreign> dicitur; quae cum

<note type="footnote"> 1] Gen. 2, 23 sqq. 16] cf. Luc. 6, 43 sq. 18] cf. Matth. 3, 7 sq. <lb/>
            20] Eph. 5, 8. 2, 3. 21] 1 Cor. 6, 11. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 carne <hi rend="italic">A</hi> unam <hi rend="italic">om. A</hi> 5 <hi rend="italic">profetia A</hi> 8 materiale quia et <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            10 et <hi rend="italic">AB,</hi> nam <hi rend="italic">Urs</hi> 12 statu <hi rend="italic">Gel:</hi> status <hi rend="italic">AB</hi> uniforme <hi rend="italic">Gel:</hi> uniformem <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 13 debeat credi quod naturale <hi rend="italic">om. A</hi> 15 naturalem <hi rend="italic">Bmg</hi> <lb/>
            19 gemina <hi rend="italic">A corr. 25 fili <hi rend="italic">A</hi></hi> 26 fient formentur <hi rend="italic">A corr</hi>. gemina <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            29 arbitrarii <hi rend="italic">A</hi> autexusion <hi rend="italic">(m. rec. in mg</hi>. auToe$ojatovj <hi rend="italic">A</hi> quae cumque <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. </note> 
<pb n="335"/>
      
            sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo uertitur, natura <lb/>
            conuertitur. inesse autem nobis <foreign xml:lang="grc">τὸ αὐτεξούσιον</foreign> naturaliter iam <lb/>
            et Marcioni ostendimus et Hermogeni. quid nunc, si naturae <lb/>
            condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum <lb/>
            et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum <lb n="5"/>
            factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci <lb/>
            enim poterit et refici. innatum autem et infectum immobile <lb/>
            stabit. quod cum soli deo conpetat, ut soli innato et <lb/>
            infecto et idcirco immortali et inconuertibili, absolutum est <lb/>
            ceterorum omnium natorum atque factorum conuertibilem et <lb n="10"/>
            demutabilem esse naturam, ut et, si trinitas animae adscribenda <lb/>
            esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae <lb/>
            deputaretur. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes <lb/>
            cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius <lb n="15"/>
            quam materiae propinqua cognoscitur. hic solummodo nominabuntur, <lb/>
            ne praeterita uideantur. dedimus enim illi et libertatem <lb/>
            arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum <lb/>
            et diuinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obuenit <lb/>
            ex prophetia. itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, <lb n="20"/>
            ut ordinem eius expungam. <milestone n="134v" unit="altpage"/> definimus animam dei flatu <lb/>
            natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, <lb/>
            de suo sapientem, uarie procedentem, liberam arbitrii, <lb/>
            accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, <lb/>
            diuinatricem, ex una redundantem. sequitur nunc <lb n="25"/>
            ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et <lb/>
            quando et qua ratione sumatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>