Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiua eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex quo ipsa censetur. sicut et Seneca saepe noster: insita sunt nobis omnium artium et aetatum S\'emina magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus. ex his enim producuntur ingenia. porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen uarii. alia integro statu euadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum euentu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem. nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colyttum pueri mense citius elocuntur praecoca lingua. siquidem et Plato in Timaeo Mineruam affirmat, cum urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse talia ingenia pollicitam, unde et ipse in Legibus Megillo et Cliniae praecipit condendae ciuitati locum procurare. sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. tamen uulgata iam res est gentilium proprietatum. comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius uanos Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam 7] Sen. de benef. IV 6. 20] cf. Plat. Tim. p. 24 C. 22] cf. Plat. Leg. IV p. 704. 27] cf. Sall. hist. I fr. 63 et fr. inc. 73 Dietsch. 1 lactentium B experiendo ABmg, expediendo B 2 hebetes Gel: hecbetes A, habentes B 4 utque A corr . eum scripsi: uim AB 5 DE NATVRALIBVS AB, DE CAETERIS NATVRALIBVS ANIMAE Gel omnia om. A 9 magiter quae A 11 et] ut Pam 14 conditione A 17 et brutos om. A 19 colytum B praecoca A, praecoce B 23 incliniae A locum B, loci uim A procurare A, praepararent B 24 argute A +25 disciplinaque Gel: disciplinamque B, disciplinam A 26 tam mulgata A apostolus inurit. fortasse an et de corpore et de ualetudine aliquid accedat. opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, phthisis seruat. quanto magis de accidentibus habebuntur quae citra corpulentiam et ualentiam uel acuunt uel optundunt. acuunt doctrinae disciplinae artes experientiae negotia studia, obtundunt inscitiae ignauiae desidiae libidines inexperientiae otia uitia; super haec si et aliquae praesunt potestates. enimuero praesunt; secundum nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem opinionem et prouidentiae fatum et necessitas et fortunae et arbitrii libertas. nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum fidem disserenda suo iam uouimus titulo. apparet quanta sint, quae unam animae naturam uarie collocarint, ut uulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et uarietas ista moralis, quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. debuerant enim fuisse haec omnia in illo ut in fonte naturae atque inde cum tota uarietate manasse, si uarietas naturae fuisset. Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot ingenia, ergo non multiformis quia uniformis per tot ingenia, nec triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. quid enim spiritale in illo? si quia prophetauit magnum illud sacramentum in 1] Tit. 1,12. 1 alterum de om. A 2 exilitas expedit om. A 4 citra A, circa B et ualentiam om. A 5 alterum acunt A 6 et experientiae B, experimentiae A, experientia Gel ignauia B 7 aliquae Mercerus: alia quae AB 9 dominus deus B 10 primum et om. A et prouidentia et fatum Gel fortunae et B, fortunae 4, fortuna et Gel 11 distingunt A sic fere ubique 12 uouimus ex nouimus A, nouimus B, uouimus Bmg 16 ideo fort . 17 ut et Rig: id est AB, item Oehlerus moralis Bmg, mortalis AB 18 quanta AB, quum quanta UrR, quae quanta Oehlerus, quia quanta fort . 20 manasses; uariaas A 23 quia uniformis B, om. A, quia multiformis Hartelius 24 iam nec B triformis B, quadriformis ABmg, qua triformis Rig caedatur AB, credatur Bmg 26 profetauit A Christum et ecclesiam: hoc os ex ossibus meis et caro ex carne mea uocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem et agglutinabitur mulieri suae et erunt duo in carnem unam, hoc postea obuenit, cum in illum deus amentiam immisit, spiritalem uim, qua constat prophetia. si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus. quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit, et si ex materia, fuisset mali semen, superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme defendimus. de hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. idem enim conuertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uuas. ergo si ita est, neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit deus nec genimina uiperarum facere paenitentiae fructus. et errauit apostolus scribens: eratis et uos aliquando tenebrae, et: fuimus et nos aliquando natura filii irae et in his uos quoque fuistis, sed abluti estis. sed numquam discordabunt sententiae sanctae. non dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non colatur. et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur. et genimina uiperarum fructum paenitentiae facient, si uenena malignitatis expuerint. haec erit uis diuinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αὐτεξούσιον dicitur; quae cum 1] Gen. 2, 23 sqq. 16] cf. Luc. 6, 43 sq. 18] cf. Matth. 3, 7 sq. 20] Eph. 5, 8. 2, 3. 21] 1 Cor. 6, 11. 4 carne A unam om. A 5 profetia A 8 materiale quia et om. A 10 et AB, nam Urs 12 statu Gel: status AB uniforme Gel: uniformem AB 13 debeat credi quod naturale om. A 15 naturalem Bmg 19 gemina A corr. 25 fili A 26 fient formentur A corr . gemina A corr . 29 arbitrarii A autexusion (m. rec. in mg . auToe$ojatovj A quae cumque A corr . sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo uertitur, natura conuertitur. inesse autem nobis τὸ αὐτεξούσιον naturaliter iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. quid nunc, si naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci enim poterit et refici. innatum autem et infectum immobile stabit. quod cum soli deo conpetat, ut soli innato et infecto et idcirco immortali et inconuertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum atque factorum conuertibilem et demutabilem esse naturam, ut et, si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur. Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae propinqua cognoscitur. hic solummodo nominabuntur, ne praeterita uideantur. dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum et diuinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obuenit ex prophetia. itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam. definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, uarie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, diuinatricem, ex una redundantem. sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et quando et qua ratione sumatur.