<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="131v" unit="altpage"/> Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis  <lb/>
            uiduant animam intellectu. perinde enim uiam sternunt <lb/>
            postea inducendi eius sicut et animi, a quo scilicet proueniat <lb n="5"/>
            intellectus. uolunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo <lb/>
            uiuat, non ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant <lb/>
            quae uiuant. denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum <lb/>
            Aristotelen, et si quis alius substantiam animalem in uniuersa <lb/>
            communicat. quae apud nos in homine priuata res est, <lb n="10"/>
            non modo ut dei opus, quod et cetera, sed ut dei flatus, quod <lb/>
            haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci. et si <lb/>
            ad arbores prouocamur, amplectemur exemplum, siquidem et <lb/>
            illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc, <lb/>
            simul de scrobibus oriuntur, inest propria uis animae. <lb n="15"/>
            uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens <lb/>
            robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo natura <lb/>
            fungatur. aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia <lb/>
            formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci <lb/>
            condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et <lb n="20"/>
            partibus promota grandescit? inde igitur et sapiunt unde uiuunt, <lb/>
            tam uiuendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia <lb/>
            et ipsae sua. uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem <lb/>
            intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui <lb/>
            adhaerere, cui innixa et innexa proficiat. denique non expectata <lb n="25"/>
            rustica disciplina, sine arundine, sine ceruo, si quid attigerit, <lb/>
            ultro ambibit,  <milestone n="132" unit="altpage"/> et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio  <lb/>
            quam de tuo arbitrio. properat esse secura. uideo et <lb/>
            ederas, quantum uelis premas, statim ad superna conari et <lb/>
            nullo praeeunte suspendi, quod malint parietibus inuehi textili

<note type="footnote">9] cf. Aristot. de anima II 2. </note>

<note type="footnote"> 3 INTELLECTVM SEMPER (SEMPER <hi rend="italic">om. A)</hi> ANIMAE INESSE <lb/>
            <hi rend="italic">AB, om. Gel</hi> 4 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">AB</hi> 5 et animi a quo <hi rend="italic">Rig:</hi> <lb/>
            et animi ma quo <hi rend="italic">A,</hi> et anima quo <hi rend="italic">B, in anima Gel 9 aristotelem B</hi> 11 quo <lb/>
            haec sola <hi rend="italic">fort</hi>. 12 nascitur <hi rend="italic">fort</hi>. 14 etiamnuc <hi rend="italic">A corr</hi>. 17 impleat <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            18 fruti*ces <hi rend="italic">A</hi> 22 propriaetate <hi rend="italic">A</hi> 24 alicubi <hi rend="italic">Gel</hi> 25 cum <hi rend="italic">B</hi> nixa <lb/>
            <hi rend="italic">.A corr</hi>. 26 ceruo <hi rend="italic">ABtng,</hi> orno <hi rend="italic">B,</hi> corno <hi rend="italic">Pam</hi> 27 ambibit <hi rend="italic">Lat:</hi> amabit <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> amplexabitur <hi rend="italic">om. A</hi> 29 primas <hi rend="italic">A</hi> 30 mali inparietibus <hi rend="italic">A corr</hi>. </note> 
<pb n="331"/>

            silua quam humi teri uoluntaria iniuria. contra quibus de <lb/>
            aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut refugiunt? sentias <lb/>
            ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de diuortio <lb/>
            parietis intellegas; contenta sua est paruitate, quam ex primordio <lb/>
            prouidentissimi fruticis edidicit, timens etiam ruinam. <lb n="5"/>
            has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam? <lb/>
            uiuant ut philosophi uolunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat <lb/>
            infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima uelut <lb/>
            surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et <lb/>
            genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura <lb n="10"/>
            pullulauit tam intellectu quam et sensu? mentior, si non statim <lb/>
            infans, ut uitam uagitu salutauit, hoc ipsum se testatur sensisse <lb/>
            atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem <lb/>
            dedicans sensus, et luce uisum et sono auditum et umore <lb/>
            gustum et aere odoratum et terra tactum. ita prima illa uox <lb n="15"/>
            de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus <lb/>
            cogitur. plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam <lb/>
            augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur, <lb/>
            quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis, nedum <lb/>
            intellegens. exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu <lb n="20"/>
            examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et  <lb/>
            recusans ignota cubilia, <milestone n="132v" unit="altpage"/> neminem appetens nisi ex usu. unde <lb/>
            illi iudicium nouitatis et moris, si non sapit? unde illi et <lb/>
            offendi et demulceri, si non intellegit? mirum satis ut infantia <lb/>
            naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter <lb n="25"/>
            affectiosa sit non habens intellectum. at enim Christus ex ore

<note type="footnote"> 2 refugiunt? sentias <hi rend="italic">Urs:</hi> refugium sentias <hi rend="italic">AB</hi> 3 aliorsum tendere <lb/>
            aliorsum <hi rend="italic">fort., ad</hi> aliorsum <hi rend="italic">mente</hi> tendere <hi rend="italic">supplendum censet Hartelius</hi> <lb/>
            destinatum <hi rend="italic">Gel</hi> 4 contenta sua est <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> contenta sunt <hi rend="italic">B,</hi> continentia <lb/>
            est <hi rend="italic">ABmg,</hi> contenta est <hi rend="italic">Rig</hi> paruitate <hi rend="italic">ABmg,</hi> prauitate <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            5 edidicit <hi rend="italic">Gel:</hi> sedidicit <hi rend="italic">A,</hi> se didicit <hi rend="italic">B</hi> timentis etiam <hi rend="italic">Lat,</hi> timentis <lb/>
            iam <hi rend="italic">fort</hi>. 7 sapiant ut philosophi nolunt <hi rend="italic">om. A</hi> intelligat et infantia <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> intellegant et infantiam <hi rend="italic">AB</hi> 11 pullulauit <hi rend="italic">ABmg,</hi> pullulabit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 15 odoratum aere <hi rend="italic">A</hi> 16 uocibus <hi rend="italic">om. A</hi> 17 lachrymabilis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 <hi rend="italic">augerem A</hi> 19 quo <hi rend="italic">Rig:</hi> quod <hi rend="italic">AB</hi> spraesciens <hi rend="italic">A corr</hi>. 20 non <lb/>
            enim exinde <hi rend="italic">B; sed uerba</hi> non enim <hi rend="italic">uncinis inclusa sunt, in mg</hi>. al. desunt <lb/>
            22 . et neminem <hi rend="italic">B</hi> 25 animum — 26 non habens <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="332"/>
            lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec <lb/>
            infantiam hebetes pronuntiauit, quarum altera cum suffragio <lb/>
            occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata <lb/>
            utique eum sensit. 
</p></div></div></body></text></TEI>