<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="129" unit="altpage"/> Conuertor ad intellectualium partem, quemadmodum illam  <lb/>
            Plato a corporalibus separatam haereticis commendauerit agnitionem <lb/>
            ante mortem consecutus. ait enim in Phaedone: quid <lb/>
            tum erga ipsam prudentiae possessionem? utrumne <lb n="20"/>
            impedimentum erit corpus, an non, si quis illud socium <lb/>
            assumpserit in quaestionem? tale quid dico, <lb/>
            habetne ueritatem aliquam uisio et auditio hominibus, <lb/>
            an non? an non etiam poetae haec nobis semper obmussant, <lb/>
            quod neque audiamus certum neque uideamus? <lb n="25"/>
            meminerat scilicet et Epicharmi comici: animus cernit, <lb/>
            animus audit, reliqua surda et caeca sunt. itaque <lb/>
            rursus illum ergo ait supersapere qui mente maxime sapiat, <lb/>
            neque uisionem proponens neque ullum eiusmodi sensum

<note type="footnote"> 12] 1 Ioh. 1, 1. 19] Plat. Phaed. p. 65 sq. 26] cf. Plut. de fortuna <lb/>
            c. 3 et de Alex. uirt. et fort. II 3 (Epich. fr. 253 Mull.). </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 reuocare B 2 Sathanam B 4 testificatum A 5 *spiritum A</hi><lb/>
            7 *meinoriam <hi rend="italic">A</hi> 11 galileae <hi rend="italic">A</hi> 17 DE INTELLECTUALIBUS <hi rend="italic">AB,</hi> <lb/>
            QVOD PHILOSOPHI ET HAERETICI DISTINGVANT INTER SEN- <lb/>
            SVALIA ET INTELLECTVALIA <hi rend="italic">Gel</hi> 18 a <hi rend="italic">add. m. rec. A</hi> hereticis <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 19 Phaedone <hi rend="italic">Pam:</hi> phaedo <hi rend="italic">A,</hi> Phaedro <hi rend="italic">B</hi> 24 <hi rend="italic">atterum</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. A</hi> 29 illum <hi rend="italic">Bmg</hi> sensum <hi rend="italic">Bmg, om. AB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="327"/>
            trahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando <lb/>
            ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum <lb/>
            ab oculis et auribus et, quod dicendum sit, a toto corpore, <lb/>
            ut turbante et non permittente animae possidere ueritatem <lb/>
            atque prudentiam, quando communicat. uidemus igitur aduersus<lb n="5"/>
            sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo <lb/>
            idoniorem, uires scilicet animae, intellectum operantes eius ue-. <lb/>
            ritatis, cuius res non sint coram nec subiaceant corporalibus <lb/>
            sensibus, sed absint longe a communi conscientia in arcano <lb/>
            et in superioribus et apud ipsum deum. uult enim Plato esse <lb n="10"/>
            quasdam substantias inuisibiles, incorporales, supermundiales, <lb/>
            diuinas et aeternas, quas appellat ideas, id est formas, exempla <lb/>
            et causas naturalium istorum manifestorum et subiacentium <lb/>
            corporalibus sensibus, et illas quidem esse ueritates, haec autem <lb/>
            imagines earum. relucentne iam haeretica semina Gnosticorum <lb n="15"/>
            et Valentinianorum? hinc enim <milestone n="130" unit="altpage"/> arripiunt differentiam corporalium <lb/>
            sensuum et intellectualium uirium, quam etiam parabolae <lb/>
            decem uirginum adtemperant, ut quinque stultae sensus <lb/>
            corporales figurauerint, stultos uidelicet quia deceptui faciles, <lb/>
            sapientes autem intellectualium uirium notam expresserint, sapientium<lb n="20"/>
            scilicet, quia contingentium ueritatem illam arcanam <lb/>
            et supernam et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum <lb/>
            sacramenta. hoc enim sunt et Aeones et genealogiae <lb/>
            illorum. itaque et sensum diuidunt ex intellectualibus quidem a <lb/>
            spiritali suo semine, sensualibus uero ab animali, quia spiritalia<lb n="25"/>
            nullo modo capiat, et illius quidem esse inuisibilia, huius <lb/>
            uero uisibilia et humilia et temporalia, quae sensu conueniantur <lb/>
            in imaginibus constituta. ob haec ergo praestruximus neque <lb/>
            animum aliud quid esse quam animae suggestum et structum, <lb/>
            neque spiritum extraneum quid quam quod et ipsa per flatum, <lb n="30"/>
            ceterum accessioni deputandum quod aut deus postea aut

<note type="footnote">1 animo <hi rend="italic">Bmg,</hi> animum <hi rend="italic">AB</hi> rogitando <hi rend="italic">A</hi> 2 segressus <hi rend="italic">Rig:</hi> si <lb/>
            egressus <hi rend="italic">AB</hi> 3 quo <hi rend="italic">Pam</hi> 6 aut <hi rend="italic">B</hi> 9 sconscientia <hi rend="italic">A corr</hi>. 11 incorporales <lb/>
            supermundiales <hi rend="italic">om. A</hi> 12 exemplares <hi rend="italic">B</hi> 15 heretica <hi rend="italic">A sic <lb/>
             semper</hi> 20 expraesserint <hi rend="italic">A</hi> 22 idearum <hi rend="italic">B,</hi> dearum <hi rend="italic">A (corr. m. rec.)<lb/>
             Bmg</hi> 23 ato&gt;v £ s <hi rend="italic">B</hi> 24 ex <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">AB,</hi> et in <hi rend="italic">Hartelius</hi> 28 pred <lb/>
            <lb/>
            struximus <hi rend="italic">A</hi> 30 quiquam (d <hi rend="italic">add. m. rec.) A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="328"/>
            diabolus adspirarit. et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium <lb/>
            non aliud admittimus quam rerum diuersitates, <lb/>
            corporalium et spiritalium, uisibilium et inuisibilium, publicatarum <lb/>
            et arcanarum, quod illae sensui, istae intellectui attribuantur, <lb/>
            apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis, <lb n="5"/>
            quae perinde per corpus corporalia sentiat quemadmodum <lb/>
            per animum incorporalia intellegat, saluo eo ut etiam sentiat <lb/>
            dum intellegit. non enim et sentire intellegere est et intellegere <lb/>
            sentire est?  <milestone n="130v" unit="altpage"/> aut quid erit sensus, nisi eius rei quae sentitur  <lb/>
            intellectus? quid erit intellectus, nisi eius rei quae intellegitur <lb n="10"/>
            sensus? unde ista tormenta cruciandae simplicitatis <lb/>
            et suspendendae ueritatis? quis mihi exhibebit sensum non <lb/>
            intellegentem quod sentit aut intellectum non sentientem quod <lb/>
            intellegit, ut probet alterum sine altero posse? si corporalia <lb/>
            quidem sentiuntur, incorporalia uero intelleguntur, rerum genera <lb n="15"/>
            diuersa sunt, non domicilia sensus et intellectus, id est non <lb/>
            anima et animus. denique a quo sentiuntur corporalia? si ab <lb/>
            animo, ergo iam et sensualis est animus, non tantum intellectualis, <lb/>
            nam dum intellegit, sentit, quia si non sentit, nec intellegit: <lb/>
            si uero ab anima corporalia sentiuntur, iam ergo et <lb n="20"/>
            intellectualis est uis animae, non tantum sensualis, nam dum <lb/>
            sentit, intellegit, quia si non intellegit, nec sentit. perinde a <lb/>
            quo intelleguntur incorporalia? si ab animo, ubi erit anima? <lb/>
            si ab anima, ubi erit animus? quae enim distant, abesse inuicem <lb/>
            debent, cum suis muneribus operantur. putabis quidem <lb n="25"/>
            abesse animum ab anima, si quando animo ita afficimur ut nesciamus <lb/>
            nos uidisse quid uel audisse, quia alibi fuerit animus. <lb/>
            adeo contendam immo ipsam animam nec uidisse nec audisse, <lb/>
            quia alibi fuerit cum sua ui, id est animo. nam et cum dementit

<note type="footnote">1 adspirarit <hi rend="italic">Rig:</hi> adspiraret <hi rend="italic">AB,</hi> adspirarat <hi rend="italic">Priorins</hi> 5 aput <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            obsequio <hi rend="italic">om. A</hi> 12 suspendae <hi rend="italic">A</hi> 14 sine <hi rend="italic">Bmg,</hi> ex <hi rend="italic">AB,</hi> excluso <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            18 animo] anima <hi rend="italic">Gel</hi> intellectuaris <hi rend="italic">A</hi> 19 quia si <hi rend="italic">Gel:</hi> quasi <hi rend="italic">B</hi> quia <lb/>
            si-intellegit <hi rend="italic">om. A,</hi> &lt;801. desunt\' <hi rend="italic">Bmg</hi> 20 et intellectualis <hi rend="italic">B,</hi> intellectualis <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            intellectus <hi rend="italic">Gel</hi> 22 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">AB</hi> 26 siquando animo <lb/>
            ita afficimur ut <hi rend="italic">Urs:</hi> si quando. nam ita efficiunt ut (ut <hi rend="italic">om. A) AB,</hi> <lb/>
            si quando. nam ita effici ut <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 27 nos <hi rend="italic">om. A</hi> audisse, quia <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> audisse nec audisse quia <hi rend="italic">AB,</hi> audisse nec non audisse quia <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            27 animus — 29 fuerit <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="329"/>
            homo, anima dementit non peregrinante, sed conpatiente tunc <lb/>
            animo. ceterum animae principaliter casus est. hoc inde firmatur, <lb/>
            quod anima digressa nec animus in homine inueniatur; <lb/>
            ita illam ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet. cum <lb/>
            uero sequitur, et addicitur, proinde intellectus animae addicitur <lb n="5"/>
            quam sequitur animus, cui addicitur <milestone n="131" unit="altpage"/> intellectus. sit <lb/>
            nunc et potior sensu intellectus et potior cognitor sacramentorum, <lb/>
            dummodo et ipse propria uis animae, quod et sensus. <lb/>
            nihil mea interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus, <lb/>
            ut ex hoc quoque separatior habeatur quo potior affirmatur. <lb n="10"/>
            tunc mihi post differentiam etiam praelatio retundenda est peruenturo <lb/>
            usque ad potioris dei persuasionem. sed de deo suo <lb/>
            quoque campo experiemur cum haereticis. nunc de anima titulus <lb/>
            et de intellectu non insidiose praeferendo locus. nam <lb/>
            etsi potiora sunt quae intellectu attinguntur ut spiritalia <lb n="15"/>
            quam quae sensu ut corporalia, rerum erit praelatio, sublimiorum <lb/>
            scilicet aduersus humiliores, non intellectus aduersus <lb/>
            sensum. quomodo enim praeferatur sensui intellectus, a quo <lb/>
            informatur ad cognitionem ueritatum? si enim ueritates per <lb/>
            imagines apprehenduntur, id est inuisibilia per uisibilia noscuntur,<lb n="20"/>
            quia et apostolus nobis scribit: inuisibilia enim <lb/>
            eius a conditione mundi de factitamentis intellecta <lb/>
            uisuntur, et Plato haereticis: facies occultorum ea quae <lb/>
            apparent, et necesse est omnino hunc mundum imaginem <lb/>
            quandam esse alterius alicuius, ecquid ibi uidetur intellectus <lb n="25"/>
            duce uti sensu et auctore et principali fundamento nec sine <lb/>
            illo ueritates posse contingi? quomodo ergo potior erit eo per <lb/>
            quem est, quo eget, cui debet totum, quod attingit? ita <lb/>
            utrumque concluditur, neque praeferendum sensui intellectum,

<note type="footnote">21] Rom. 1, 20. 23] cf. Plat. Tim. p. 29 sq. 37 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 dementit anima <hi rend="italic">B</hi> 2 inde <hi rend="italic">Urs:</hi> unde <hi rend="italic">AB</hi> 4 qua neque (que <lb/>
            <hi rend="italic">inductum) A 5 sequitur om. A uirgulam post sequitur posui</hi> proinde <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> perinde <hi rend="italic">AB posterius</hi> adicitur <hi rend="italic">A</hi> 7 sensu <hi rend="italic">Gel:</hi> sensui <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            9 mea <hi rend="italic">AB,</hi> in ea <hi rend="italic">Bmg</hi> 10 patior <hi rend="italic">B</hi> 11 peruenturo <hi rend="italic">Rig:</hi> peruentura <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            12 quoque usque <hi rend="italic">B</hi> 14 de <hi rend="italic">del. Gel</hi> praetereundus <hi rend="italic">fort</hi>. 24 est] <lb/>
            esse <hi rend="italic">Gel</hi> 25 ecquid <hi rend="italic">scripsi:</hi> et quid <hi rend="italic">B, om. A,</hi> et quod <hi rend="italic">Gel,</hi> equidem <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> ibi <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> sibi <hi rend="italic">B, om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="330"/>
            per quem enim quid constat, inferius ipso est, neque separandum <lb/>
            a sensu, per quod enim quid est, cum ipso est. 
</p></div></div></body></text></TEI>