<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam <lb/>
            partitur animam per rationale et inrationale. cui definitioni et <lb/>
            nos quidem adplaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. <lb/>
            naturale enim rationale credendum est, quod animae a primordio<lb n="20"/>
            sit ingenitum, a rationali uidelicet auctore. quid enim non <lb/>
            rationale, quod deus iussu quoque ediderit, nedum id quod <lb/>
            proprie afflatu suo emiserit? inrationale autem posterius intellegendum <lb/>
            est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum <lb/>
            illud transgressionis admissum, atque exinde inoleuerit et coadoleuerit<lb n="25"/>
            in anima ad instar iam naturalitatis, quia statim in <lb/>
            naturae primordio accidit. ceterum cum idem Plato solum

<note type="footnote">10] cf. Stob. Anth. I p. 424,19 Wachsm. (Empedocl. fr. 329 Stein). <lb/>
            17] cf. Plat. de rep. IV p. 436 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 Moschiouem <hi rend="italic">Bmg,</hi> Moscionem <hi rend="italic">B,</hi> oschionem <hi rend="italic">A</hi> 4 Xenocrate <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            5 Hippocrate <hi rend="italic">B</hi> 6 herophilo <hi rend="italic">A</hi> membranu*lis <hi rend="italic">A</hi> 8 <hi rend="italic">lacvmam signaui; <lb/>
            interciderunt</hi> in corde habere sedem sed et quod <hi rend="italic">Pam,</hi> secundum quod <lb/>
            et <hi rend="italic">Hartelius</hi> renunciauerunt <hi rend="italic">A</hi> 9 et] ei <hi rend="italic">B</hi> litterarum <hi rend="italic">addidi</hi> commentatores <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> commemoratores <hi rend="italic">ABmg</hi> 10 ut <hi rend="italic">del. Gel</hi> orphaei <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            empledoclis <hi rend="italic">A corr</hi>. 11 hominis <hi rend="italic">B</hi> 12 apollo durus <hi rend="italic">A</hi> hac <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            16 humanae de <hi rend="italic">om. A</hi> conditione <hi rend="italic">A</hi> 18 rationalem et irrationalem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 adplaudimus <hi rend="italic">B,</hi> applaudimus <hi rend="italic">A</hi> 22 *ediderit <hi rend="italic">A</hi> 23 propriae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            25 et coadoleuerit <hi rend="italic">om. A</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert I. </note>

<note type="footnote"> 21 </note> 
<pb n="322"/>

            rationale dicat ut in anima dei ipsius, si nos etiam inrationale <lb/>
            naturae adscripserimus, quam a deo anima nostra sortita est, <lb/>
            aeque inrationale de deo erit, utpote naturale, quia naturae <lb/>
            deus auctor est. sed enim a diabolo inmissio delicti, inrationale <lb/>
            autem omne delictum, igitur a diabolo inrationale, a quo <lb n="5"/>
            et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum. <lb/>
            proinde delicti ** diuersitas horum ex distantia auctorum. proinde <lb/>
            cum Plato soli deo segregans rationale duo genera subdiuidit <lb/>
            ex inrationali, indignatiuum, quod appellant <foreign xml:lang="grc">θυμικόν</foreign>, et <lb/>
            concupiscentiuum,  <milestone n="127" unit="altpage"/> quod uocant <foreign xml:lang="grc">ἐπιθυμητικόν</foreign>, ut illud quidem  <lb n="10"/>
            commune sit nobis et leonibus, istud uero cum muscis, rationale <lb/>
            porro cum deo, uideo et de hoc mihi esse retractandum <lb/>
            propter ea quae in Christo deprehenduntur. ecce enim tota <lb/>
            haec trinitas et in domino, et rationale, quo docet, quo disserit, <lb/>
            quo salutis uias sternit, et indignatiuum, quo inuehitur <lb n="15"/>
            in scribas et Pharisaeos, et concupiscentiuum, quo pascha cum <lb/>
            discipulis suis edere concupiscit. igitur apud nos non semper <lb/>
            ex inrationali censenda sunt indignatiuum et concupiscentiuum, <lb/>
            quae certi sumus in domino rationaliter decucurrisse. indignabitur <lb/>
            deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet <lb n="20"/>
            deus rationaliter, quae digna sunt ipso. nam et malo indignabitur <lb/>
            et bono concupiscet salutem. dat et apostolus nobis concupiscentiam. <lb/>
            si quis episcopatum concupiscit, bonum <lb/>
            opus concupiscit. sed bonum opus dicens rationalem concupiscentiam <lb/>
            ostendit. concedit et indignationem. quidni, quam <lb n="25"/>
            et ipse suscepit? utinam et praecidantur, inquit, qui uos <lb/>
            subuertunt. rationalis est indignatio, quae ex affectu disciplinae <lb/>
            est. at cum dicit: fuimus aliquando natura filii <lb/>
            irae, inrationale indignatiuum suggillat, quod non sit ex ea

<note type="footnote"> 23] 1 Tim. 3, 1. 26] Gal. 5, 12. 28] Eph. 2, 3. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ut <hi rend="italic">fort. delendum</hi> 2 adscribimus <hi rend="italic">A</hi> sortita st <hi rend="italic">A</hi> 3 quia naturae <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 7 proinde <hi rend="italic">del. Iun</hi> delicti <hi rend="italic">del. Gel lacwnam signaui</hi> <lb/>
            8 rationali <hi rend="italic">e</hi> rationale <hi rend="italic">corr. A</hi> 9 thymicon <hi rend="italic">A</hi> 10 *illnd <hi rend="italic">A</hi> 14 et <lb/>
            <hi rend="italic">posterim om. A prius</hi> quo <hi rend="italic">Rig:</hi> quae <hi rend="italic">AB</hi> 16 et <hi rend="italic">posterius del. Rig</hi> <lb/>
            19 certi sumus <hi rend="italic">B, certissimus A dum A</hi> 24 sed <hi rend="italic">B,</hi> et <hi rend="italic">A</hi> 25 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 27 est <hi rend="italic">B,</hi> et <hi rend="italic">A</hi> 29 suggilat <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="323"/>

            natura, quae a deo est, sed ex illa, quam diabolus induxit, <lb/>
            dominus et ipse dictus sui ordinis: non potestis duobus <lb/>
            dominis seruire, pater et ipse cognominatus: uos ex diabolo <lb/>
            patre estis. ne timeas et illi proprietatem naturae <lb/>
            alterius adscribere, posterioris et adulterae, quem legis adulterae <lb n="5"/>
            superseminatorem <milestone n="127v" unit="altpage"/> et frumentariae segetis nocturnum <lb/>
            interpolatorem. 
</p></div></div></body></text></TEI>