<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam <lb/>
            partitur animam per rationale et inrationale. cui definitioni et <lb/>
            nos quidem adplaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. <lb/>
            naturale enim rationale credendum est, quod animae a primordio<lb n="20"/>
            sit ingenitum, a rationali uidelicet auctore. quid enim non <lb/>
            rationale, quod deus iussu quoque ediderit, nedum id quod <lb/>
            proprie afflatu suo emiserit? inrationale autem posterius intellegendum <lb/>
            est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum <lb/>
            illud transgressionis admissum, atque exinde inoleuerit et coadoleuerit<lb n="25"/>
            in anima ad instar iam naturalitatis, quia statim in <lb/>
            naturae primordio accidit. ceterum cum idem Plato solum

<note type="footnote">10] cf. Stob. Anth. I p. 424,19 Wachsm. (Empedocl. fr. 329 Stein). <lb/>
            17] cf. Plat. de rep. IV p. 436 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 Moschiouem <hi rend="italic">Bmg,</hi> Moscionem <hi rend="italic">B,</hi> oschionem <hi rend="italic">A</hi> 4 Xenocrate <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            5 Hippocrate <hi rend="italic">B</hi> 6 herophilo <hi rend="italic">A</hi> membranu*lis <hi rend="italic">A</hi> 8 <hi rend="italic">lacvmam signaui; <lb/>
            interciderunt</hi> in corde habere sedem sed et quod <hi rend="italic">Pam,</hi> secundum quod <lb/>
            et <hi rend="italic">Hartelius</hi> renunciauerunt <hi rend="italic">A</hi> 9 et] ei <hi rend="italic">B</hi> litterarum <hi rend="italic">addidi</hi> commentatores <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> commemoratores <hi rend="italic">ABmg</hi> 10 ut <hi rend="italic">del. Gel</hi> orphaei <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            empledoclis <hi rend="italic">A corr</hi>. 11 hominis <hi rend="italic">B</hi> 12 apollo durus <hi rend="italic">A</hi> hac <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            16 humanae de <hi rend="italic">om. A</hi> conditione <hi rend="italic">A</hi> 18 rationalem et irrationalem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 adplaudimus <hi rend="italic">B,</hi> applaudimus <hi rend="italic">A</hi> 22 *ediderit <hi rend="italic">A</hi> 23 propriae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            25 et coadoleuerit <hi rend="italic">om. A</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert I. </note>

<note type="footnote"> 21 </note> 
<pb n="322"/>

            rationale dicat ut in anima dei ipsius, si nos etiam inrationale <lb/>
            naturae adscripserimus, quam a deo anima nostra sortita est, <lb/>
            aeque inrationale de deo erit, utpote naturale, quia naturae <lb/>
            deus auctor est. sed enim a diabolo inmissio delicti, inrationale <lb/>
            autem omne delictum, igitur a diabolo inrationale, a quo <lb n="5"/>
            et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum. <lb/>
            proinde delicti ** diuersitas horum ex distantia auctorum. proinde <lb/>
            cum Plato soli deo segregans rationale duo genera subdiuidit <lb/>
            ex inrationali, indignatiuum, quod appellant <foreign xml:lang="grc">θυμικόν</foreign>, et <lb/>
            concupiscentiuum,  <milestone n="127" unit="altpage"/> quod uocant <foreign xml:lang="grc">ἐπιθυμητικόν</foreign>, ut illud quidem  <lb n="10"/>
            commune sit nobis et leonibus, istud uero cum muscis, rationale <lb/>
            porro cum deo, uideo et de hoc mihi esse retractandum <lb/>
            propter ea quae in Christo deprehenduntur. ecce enim tota <lb/>
            haec trinitas et in domino, et rationale, quo docet, quo disserit, <lb/>
            quo salutis uias sternit, et indignatiuum, quo inuehitur <lb n="15"/>
            in scribas et Pharisaeos, et concupiscentiuum, quo pascha cum <lb/>
            discipulis suis edere concupiscit. igitur apud nos non semper <lb/>
            ex inrationali censenda sunt indignatiuum et concupiscentiuum, <lb/>
            quae certi sumus in domino rationaliter decucurrisse. indignabitur <lb/>
            deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet <lb n="20"/>
            deus rationaliter, quae digna sunt ipso. nam et malo indignabitur <lb/>
            et bono concupiscet salutem. dat et apostolus nobis concupiscentiam. <lb/>
            si quis episcopatum concupiscit, bonum <lb/>
            opus concupiscit. sed bonum opus dicens rationalem concupiscentiam <lb/>
            ostendit. concedit et indignationem. quidni, quam <lb n="25"/>
            et ipse suscepit? utinam et praecidantur, inquit, qui uos <lb/>
            subuertunt. rationalis est indignatio, quae ex affectu disciplinae <lb/>
            est. at cum dicit: fuimus aliquando natura filii <lb/>
            irae, inrationale indignatiuum suggillat, quod non sit ex ea

<note type="footnote"> 23] 1 Tim. 3, 1. 26] Gal. 5, 12. 28] Eph. 2, 3. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ut <hi rend="italic">fort. delendum</hi> 2 adscribimus <hi rend="italic">A</hi> sortita st <hi rend="italic">A</hi> 3 quia naturae <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 7 proinde <hi rend="italic">del. Iun</hi> delicti <hi rend="italic">del. Gel lacwnam signaui</hi> <lb/>
            8 rationali <hi rend="italic">e</hi> rationale <hi rend="italic">corr. A</hi> 9 thymicon <hi rend="italic">A</hi> 10 *illnd <hi rend="italic">A</hi> 14 et <lb/>
            <hi rend="italic">posterim om. A prius</hi> quo <hi rend="italic">Rig:</hi> quae <hi rend="italic">AB</hi> 16 et <hi rend="italic">posterius del. Rig</hi> <lb/>
            19 certi sumus <hi rend="italic">B, certissimus A dum A</hi> 24 sed <hi rend="italic">B,</hi> et <hi rend="italic">A</hi> 25 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 27 est <hi rend="italic">B,</hi> et <hi rend="italic">A</hi> 29 suggilat <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="323"/>

            natura, quae a deo est, sed ex illa, quam diabolus induxit, <lb/>
            dominus et ipse dictus sui ordinis: non potestis duobus <lb/>
            dominis seruire, pater et ipse cognominatus: uos ex diabolo <lb/>
            patre estis. ne timeas et illi proprietatem naturae <lb/>
            alterius adscribere, posterioris et adulterae, quem legis adulterae <lb n="5"/>
            superseminatorem <milestone n="127v" unit="altpage"/> et frumentariae segetis nocturnum <lb/>
            interpolatorem. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Contingit nos illorum etiam quinque sensuum quaestio, <lb/>
            quos in primis litteris discimus, quoniam et hinc aliquid haereticis <lb/>
            procuratur. uisus est et auditus et odoratus et gustus et <lb n="10"/>
            tactus. horum fidem Academici durius damnant, secundum quosdam <lb/>
            et Heraclitus et Diocles et Empedocles; certe Plato in Timaeo <lb/>
            inrationalem pronuntians sensualitatem et opinioni coinplicitam. <lb/>
            itaque mendacium uisui obicitur, quod remos in aqua inflexos <lb/>
            uel infractos adseuerat aduersus conscientiam integritatis, quod <lb n="15"/>
            turrem quadrangulatam de longinquo rotundam persuadeat, <lb/>
            quod aequalissimam porticum angustiorem in ultimo infamet, <lb/>
            quod caelum tanta sublimitate suspensum mari iungat. perinde <lb/>
            auditus fallaciae reus, ut cum caeleste murmur putamus et <lb/>
            plaustrum est, uel tonitru meditante pro certo de plaustro <lb n="20"/>
            credimus sonitum. sic et odoratus et gustus arguuntur, siquidem <lb/>
            eadem unguenta eademque uina posteriore quoque usu <lb/>
            depretiantur. sic et tactus reprehenditur, siquidem eadem pauimenta <lb/>
            manibus asperiora, pedibus leuiora creduntur, et in <lb/>
            lauacris idem calidae lacus feruentissimus primo, dehinc temperatissimus<lb n="25"/>
            renuntiatur. adeo, inquiunt, sic quoque fallimur <lb/>
            sensibus, dum sententias uertimus. moderantius Stoici non <lb/>
            omnem sensum nec semper de mendacio onerant. Epicurei <lb/>
            constantius parem omnibus atque perpetuam defendunt ueritatem,  <lb/>
            <milestone n="128" unit="altpage"/> sed alia uia. non enim sensum mentiri, sed

<note type="footnote">2] Matth. 6, 24. 3] Ioh. 8, 44. 5] cf. Matth. 13, 25. 12] cf. <lb/>
            Plat. Tim. p. 28 A. </note>

<note type="footnote"> 5 et I et <hi rend="italic">A</hi> 8 DE QVINQVE SENSIBVS <hi rend="italic">AB, om., Gel</hi> contingit <lb/>
            p <lb/>
            <hi rend="italic">Big: contigit AB 9 hereticis- A 12 *lat.o A timeo A</hi> 13 pronuntiat <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> complicitam <hi rend="italic">B</hi> 18 proinde <hi rend="italic">Bmg</hi> 19 fallacia <hi rend="italic">A</hi> 22 quaeque <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 23 depraetiantur <hi rend="italic">A</hi> 25 calidus <hi rend="italic">B</hi> 30 sensum <hi rend="italic">B,</hi> sed sum <hi rend="italic">A</hi> </note>

<note type="footnote"> 21* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="324"/>
            opinionem. sensum enim pati, non opinari; animam enim opinari. <lb/>
            absciderunt et opinionem a sensu et sensum ab anima. <lb/>
            et unde opinio, si non a sensu? denique nisi uisus rotundam <lb/>
            senserit turrem, nulla opinio rotunditatis. et unde sensus, si <lb/>
            non ab anima? denique corpus anima corpus carebit et sensu. <lb n="5"/>
            ita et sensus ex anima est et opinio ex sensu et anima totum. <lb/>
            ceterum optime proponetur esse utique aliquid quod efficiat <lb/>
            aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus. porro si <lb/>
            potest id renuntiari quod non sit in rebus, cur non perinde <lb/>
            possit per id renuntiari quod non sit in sensibus, sed in eis <lb n="10"/>
            rationibus quae interueniant suo nomine? atque adeo licebit <lb/>
            eas recognosci. nam ut in aqua remus inflexus uel infractus <lb/>
            appareat, aqua in causa est; denique extra aquam integer <lb/>
            uisui remus. teneritas autem substantiae illius, qua speculum <lb/>
            ex lumine efficitur, prout icta seu mota est, ita et imaginem <lb n="15"/>
            uibrans euertit lineam recti. item ut turris habitus eludat, <lb/>
            interualli condicio compellit in aperto; aequalitas enim circumfusi <lb/>
            aeris pari luce uestiens angulos oblitterat lineas. sic et <lb/>
            uniformitas porticus acuitur in fine, dum acies in concluso stipata <lb/>
            illic tenuatur, quo et extenditur. sic et caelum mari <lb n="20"/>
            unitur, ubi uisio absumitur, quae quamdiu uiget, tamdiu diuidit. <lb/>
            auditum uero quid aliud decipiet quam sonorum similitudo? <lb/>
            et si postea minus spirat unguentum et minus sapit <lb/>
            uinum et minus lacus feruet, in omnibus ferme prima uis tota <lb/>
            est. ceterum de scabro ac leui merito manus ac pedes tenera <lb n="25"/>
            scilicet et callosa membra dissentiunt.  <milestone n="12sv" unit="altpage"/> igitur hoc modo nulla  <lb/>
            sensuum frustratio causa carebit. quodsi causae fallunt sensus <lb/>
            et per sensus opiniones, iam nec in sensibus constituenda fallacia <lb/>
            est, qui causas secuntur, nec in opinionibus, quae a sensibus <lb/>
            diriguntur sequentibus causas. qui insaniunt, alios in <lb n="30"/>
            aliis uident, ut Orestes matrem in sorore, et Aiax Ulixen in <lb/>
            armento, ut Athamas et Agaue in filiis bestias. oculisne hoc <lb/>
            mendacium exprobrabis, an furiis ? qui redundantia fellis

<note type="footnote"> 1 animam enim non opinari <hi rend="italic">Rig</hi> 2 sensus A et sensum ab anima <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 4 rodtunditatis <hi rend="italic">A corr</hi>. 8 alter <hi rend="italic">A corr</hi>. 10 his <hi rend="italic">B</hi> 17 conditio <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 20 illuc <hi rend="italic">Hartelius</hi> 22 quiad aliud A 31 Ulyssem <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="325"/>
            amara sunt, amara sunt omnia. num ergo gustui praeuaricationem <lb/>
            exprobrabis an ualetudini? omnes itaque sensus euertuntur <lb/>
            uel circumueniuntur ad tempus, ut proprietate fallaciae careant. <lb/>
            immo iam ne ipsis quidem causis adscribendum est fallaciae <lb/>
            elogium. si enim ratione haec accidunt, ratio fallacia perhiberi<lb n="5"/>
            non meretur. quod sic fieri oportet, mendacium non est. <lb/>
            itaque si et ipsae causae infamia liberantur, quanto magis <lb/>
            sensus, quibus iam et causae libere praeeunt, cum hinc potissimum <lb/>
            et ueritas et fides et integritas sensibus uindicanda sit, <lb/>
            quod non aliter renuntient, quam quod illa ratio mandauit, <lb n="10"/>
            quae efficiat aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus. <lb/>
            quid agis, Academia procacissima? totum uitae statum euertis, <lb/>
            omnem naturae ordinem turbas, ipsius dei prouidentiam excaecas, <lb/>
            qui cunctis operibus suis intellegendis colendis dispensandis <lb/>
            fruendisque fallaces et mendaces dominos praefecerit <lb n="15"/>
            sensus. an non istis uniuersa condicio subministratur? an <lb/>
            non per istos secunda quoque mundo instructio accessit, tot  <lb/>
            artes, tot ingenia, tot studia negotia officia commercia <milestone n="129" unit="altpage"/> remedia <lb/>
            consilia solacia uictus cultus ornatusque, omnia? totum uitae <lb/>
            saporem condierunt, dum per hos sensus solus omnium homo. <lb n="20"/>
            animal rationale dinoscitur intellegentiae et scientiae capax, et <lb/>
            ipsius Academiae. sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus <lb/>
            signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat <lb/>
            se cognoscere posse semet ipsum, ut monet Delphica inscriptio, <lb/>
            et in Theaeteto adimit sibi scire atque sentire, et in Phaedro <lb n="25"/>
            post mortem differt sententiam, ueritatis postumam scilicet; et <lb/>
            tamen nondum mortuus philosophabatur. non licet, non licet

<note type="footnote"> 23] cf. Plat. Phaedr. p. 229 sq. 25] cf. Plat. Theaet. p. 152 sq. <lb/>
            Phaedr. p. 247 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 mara <hi rend="italic">A corr. m. ree</hi>. 2 ualetudini <hi rend="italic">ex</hi> ualetudine <hi rend="italic">A,</hi> ualetudinem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            4 fallacie <hi rend="italic">A</hi> 5 fallacia <hi rend="italic">ABmg,</hi> fallaciae <hi rend="italic">B</hi> 10 quod <hi rend="italic">posterius del. <lb/>
            Oehlerus</hi> 11 <hi rend="italic">quit A</hi> quam <hi rend="italic">A,</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> 12 <hi rend="italic">Academice procacissime B</hi> <lb/>
            14 colendis <hi rend="italic">scripsi:</hi> incolendis <hi rend="italic">AB</hi> 19 oruatusque ? omnia <hi rend="italic">uulgo,</hi> ornatus, <lb/>
            quae omnia <hi rend="italic">Hartelim</hi> 20 os <hi rend="italic">A corr</hi>. sensib; <hi rend="italic">A corr</hi>. 21 et <lb/>
            h <lb/>
            scientiae <hi rend="italic">om. A</hi> 25 in te aehteto (h <hi rend="italic">prius inductum) A</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            27 mortuis <hi rend="italic">Bmg</hi> non licet <hi rend="italic">semel B</hi> </note> 
<pb n="326"/>

            nobis in dubium sensus istos deuocare, ne et in Christo de <lb/>
            fide eorum deliberetur, ne forte dicatur quod falso satanan <lb/>
            prospectarit de caelo praecipitatum aut falso uocem patris <lb/>
            audierit de ipso testificatam aut deceptus sit, cum Petri socrum <lb/>
            tetigit, aut alium postea unguenti senserit spiritum, quod in <lb n="5"/>
            sepulturam suam acceptauit, alium postea uini saporem, quod <lb/>
            in sanguinis sui memoriam consecrauit. sic enim et Marcion <lb/>
            phantasma eum maluit credere totius corporis in illo dedignatus <lb/>
            ueritatem. atquin ne in apostolis quidem eius ludificata <lb/>
            natura est. fidelis fuit et uisus et auditus in monte, fidelis <lb n="10"/>
            et gustus uini illius, licet aquae ante, in nuptiis Galilaeae, <lb/>
            fidelis et tactus exinde creduli Thomae. recita Iohannis testationem: <lb/>
            quod uidimus, inquit, quod audiuimus, oculis <lb/>
            nostris uidimus, et manus nostrae contrectauerunt, <lb/>
            de sermone uitae. falsa utique testatio, si oculorum et <lb n="15"/>
            aurium et manuum sensus natura mentitur. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="129" unit="altpage"/> Conuertor ad intellectualium partem, quemadmodum illam  <lb/>
            Plato a corporalibus separatam haereticis commendauerit agnitionem <lb/>
            ante mortem consecutus. ait enim in Phaedone: quid <lb/>
            tum erga ipsam prudentiae possessionem? utrumne <lb n="20"/>
            impedimentum erit corpus, an non, si quis illud socium <lb/>
            assumpserit in quaestionem? tale quid dico, <lb/>
            habetne ueritatem aliquam uisio et auditio hominibus, <lb/>
            an non? an non etiam poetae haec nobis semper obmussant, <lb/>
            quod neque audiamus certum neque uideamus? <lb n="25"/>
            meminerat scilicet et Epicharmi comici: animus cernit, <lb/>
            animus audit, reliqua surda et caeca sunt. itaque <lb/>
            rursus illum ergo ait supersapere qui mente maxime sapiat, <lb/>
            neque uisionem proponens neque ullum eiusmodi sensum

<note type="footnote"> 12] 1 Ioh. 1, 1. 19] Plat. Phaed. p. 65 sq. 26] cf. Plut. de fortuna <lb/>
            c. 3 et de Alex. uirt. et fort. II 3 (Epich. fr. 253 Mull.). </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 reuocare B 2 Sathanam B 4 testificatum A 5 *spiritum A</hi><lb/>
            7 *meinoriam <hi rend="italic">A</hi> 11 galileae <hi rend="italic">A</hi> 17 DE INTELLECTUALIBUS <hi rend="italic">AB,</hi> <lb/>
            QVOD PHILOSOPHI ET HAERETICI DISTINGVANT INTER SEN- <lb/>
            SVALIA ET INTELLECTVALIA <hi rend="italic">Gel</hi> 18 a <hi rend="italic">add. m. rec. A</hi> hereticis <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 19 Phaedone <hi rend="italic">Pam:</hi> phaedo <hi rend="italic">A,</hi> Phaedro <hi rend="italic">B</hi> 24 <hi rend="italic">atterum</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. A</hi> 29 illum <hi rend="italic">Bmg</hi> sensum <hi rend="italic">Bmg, om. AB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="327"/>
            trahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando <lb/>
            ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum <lb/>
            ab oculis et auribus et, quod dicendum sit, a toto corpore, <lb/>
            ut turbante et non permittente animae possidere ueritatem <lb/>
            atque prudentiam, quando communicat. uidemus igitur aduersus<lb n="5"/>
            sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo <lb/>
            idoniorem, uires scilicet animae, intellectum operantes eius ue-. <lb/>
            ritatis, cuius res non sint coram nec subiaceant corporalibus <lb/>
            sensibus, sed absint longe a communi conscientia in arcano <lb/>
            et in superioribus et apud ipsum deum. uult enim Plato esse <lb n="10"/>
            quasdam substantias inuisibiles, incorporales, supermundiales, <lb/>
            diuinas et aeternas, quas appellat ideas, id est formas, exempla <lb/>
            et causas naturalium istorum manifestorum et subiacentium <lb/>
            corporalibus sensibus, et illas quidem esse ueritates, haec autem <lb/>
            imagines earum. relucentne iam haeretica semina Gnosticorum <lb n="15"/>
            et Valentinianorum? hinc enim <milestone n="130" unit="altpage"/> arripiunt differentiam corporalium <lb/>
            sensuum et intellectualium uirium, quam etiam parabolae <lb/>
            decem uirginum adtemperant, ut quinque stultae sensus <lb/>
            corporales figurauerint, stultos uidelicet quia deceptui faciles, <lb/>
            sapientes autem intellectualium uirium notam expresserint, sapientium<lb n="20"/>
            scilicet, quia contingentium ueritatem illam arcanam <lb/>
            et supernam et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum <lb/>
            sacramenta. hoc enim sunt et Aeones et genealogiae <lb/>
            illorum. itaque et sensum diuidunt ex intellectualibus quidem a <lb/>
            spiritali suo semine, sensualibus uero ab animali, quia spiritalia<lb n="25"/>
            nullo modo capiat, et illius quidem esse inuisibilia, huius <lb/>
            uero uisibilia et humilia et temporalia, quae sensu conueniantur <lb/>
            in imaginibus constituta. ob haec ergo praestruximus neque <lb/>
            animum aliud quid esse quam animae suggestum et structum, <lb/>
            neque spiritum extraneum quid quam quod et ipsa per flatum, <lb n="30"/>
            ceterum accessioni deputandum quod aut deus postea aut

<note type="footnote">1 animo <hi rend="italic">Bmg,</hi> animum <hi rend="italic">AB</hi> rogitando <hi rend="italic">A</hi> 2 segressus <hi rend="italic">Rig:</hi> si <lb/>
            egressus <hi rend="italic">AB</hi> 3 quo <hi rend="italic">Pam</hi> 6 aut <hi rend="italic">B</hi> 9 sconscientia <hi rend="italic">A corr</hi>. 11 incorporales <lb/>
            supermundiales <hi rend="italic">om. A</hi> 12 exemplares <hi rend="italic">B</hi> 15 heretica <hi rend="italic">A sic <lb/>
             semper</hi> 20 expraesserint <hi rend="italic">A</hi> 22 idearum <hi rend="italic">B,</hi> dearum <hi rend="italic">A (corr. m. rec.)<lb/>
             Bmg</hi> 23 ato&gt;v £ s <hi rend="italic">B</hi> 24 ex <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">AB,</hi> et in <hi rend="italic">Hartelius</hi> 28 pred <lb/>
            <lb/>
            struximus <hi rend="italic">A</hi> 30 quiquam (d <hi rend="italic">add. m. rec.) A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="328"/>
            diabolus adspirarit. et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium <lb/>
            non aliud admittimus quam rerum diuersitates, <lb/>
            corporalium et spiritalium, uisibilium et inuisibilium, publicatarum <lb/>
            et arcanarum, quod illae sensui, istae intellectui attribuantur, <lb/>
            apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis, <lb n="5"/>
            quae perinde per corpus corporalia sentiat quemadmodum <lb/>
            per animum incorporalia intellegat, saluo eo ut etiam sentiat <lb/>
            dum intellegit. non enim et sentire intellegere est et intellegere <lb/>
            sentire est?  <milestone n="130v" unit="altpage"/> aut quid erit sensus, nisi eius rei quae sentitur  <lb/>
            intellectus? quid erit intellectus, nisi eius rei quae intellegitur <lb n="10"/>
            sensus? unde ista tormenta cruciandae simplicitatis <lb/>
            et suspendendae ueritatis? quis mihi exhibebit sensum non <lb/>
            intellegentem quod sentit aut intellectum non sentientem quod <lb/>
            intellegit, ut probet alterum sine altero posse? si corporalia <lb/>
            quidem sentiuntur, incorporalia uero intelleguntur, rerum genera <lb n="15"/>
            diuersa sunt, non domicilia sensus et intellectus, id est non <lb/>
            anima et animus. denique a quo sentiuntur corporalia? si ab <lb/>
            animo, ergo iam et sensualis est animus, non tantum intellectualis, <lb/>
            nam dum intellegit, sentit, quia si non sentit, nec intellegit: <lb/>
            si uero ab anima corporalia sentiuntur, iam ergo et <lb n="20"/>
            intellectualis est uis animae, non tantum sensualis, nam dum <lb/>
            sentit, intellegit, quia si non intellegit, nec sentit. perinde a <lb/>
            quo intelleguntur incorporalia? si ab animo, ubi erit anima? <lb/>
            si ab anima, ubi erit animus? quae enim distant, abesse inuicem <lb/>
            debent, cum suis muneribus operantur. putabis quidem <lb n="25"/>
            abesse animum ab anima, si quando animo ita afficimur ut nesciamus <lb/>
            nos uidisse quid uel audisse, quia alibi fuerit animus. <lb/>
            adeo contendam immo ipsam animam nec uidisse nec audisse, <lb/>
            quia alibi fuerit cum sua ui, id est animo. nam et cum dementit

<note type="footnote">1 adspirarit <hi rend="italic">Rig:</hi> adspiraret <hi rend="italic">AB,</hi> adspirarat <hi rend="italic">Priorins</hi> 5 aput <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            obsequio <hi rend="italic">om. A</hi> 12 suspendae <hi rend="italic">A</hi> 14 sine <hi rend="italic">Bmg,</hi> ex <hi rend="italic">AB,</hi> excluso <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            18 animo] anima <hi rend="italic">Gel</hi> intellectuaris <hi rend="italic">A</hi> 19 quia si <hi rend="italic">Gel:</hi> quasi <hi rend="italic">B</hi> quia <lb/>
            si-intellegit <hi rend="italic">om. A,</hi> &lt;801. desunt\' <hi rend="italic">Bmg</hi> 20 et intellectualis <hi rend="italic">B,</hi> intellectualis <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            intellectus <hi rend="italic">Gel</hi> 22 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">AB</hi> 26 siquando animo <lb/>
            ita afficimur ut <hi rend="italic">Urs:</hi> si quando. nam ita efficiunt ut (ut <hi rend="italic">om. A) AB,</hi> <lb/>
            si quando. nam ita effici ut <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 27 nos <hi rend="italic">om. A</hi> audisse, quia <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> audisse nec audisse quia <hi rend="italic">AB,</hi> audisse nec non audisse quia <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            27 animus — 29 fuerit <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="329"/>
            homo, anima dementit non peregrinante, sed conpatiente tunc <lb/>
            animo. ceterum animae principaliter casus est. hoc inde firmatur, <lb/>
            quod anima digressa nec animus in homine inueniatur; <lb/>
            ita illam ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet. cum <lb/>
            uero sequitur, et addicitur, proinde intellectus animae addicitur <lb n="5"/>
            quam sequitur animus, cui addicitur <milestone n="131" unit="altpage"/> intellectus. sit <lb/>
            nunc et potior sensu intellectus et potior cognitor sacramentorum, <lb/>
            dummodo et ipse propria uis animae, quod et sensus. <lb/>
            nihil mea interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus, <lb/>
            ut ex hoc quoque separatior habeatur quo potior affirmatur. <lb n="10"/>
            tunc mihi post differentiam etiam praelatio retundenda est peruenturo <lb/>
            usque ad potioris dei persuasionem. sed de deo suo <lb/>
            quoque campo experiemur cum haereticis. nunc de anima titulus <lb/>
            et de intellectu non insidiose praeferendo locus. nam <lb/>
            etsi potiora sunt quae intellectu attinguntur ut spiritalia <lb n="15"/>
            quam quae sensu ut corporalia, rerum erit praelatio, sublimiorum <lb/>
            scilicet aduersus humiliores, non intellectus aduersus <lb/>
            sensum. quomodo enim praeferatur sensui intellectus, a quo <lb/>
            informatur ad cognitionem ueritatum? si enim ueritates per <lb/>
            imagines apprehenduntur, id est inuisibilia per uisibilia noscuntur,<lb n="20"/>
            quia et apostolus nobis scribit: inuisibilia enim <lb/>
            eius a conditione mundi de factitamentis intellecta <lb/>
            uisuntur, et Plato haereticis: facies occultorum ea quae <lb/>
            apparent, et necesse est omnino hunc mundum imaginem <lb/>
            quandam esse alterius alicuius, ecquid ibi uidetur intellectus <lb n="25"/>
            duce uti sensu et auctore et principali fundamento nec sine <lb/>
            illo ueritates posse contingi? quomodo ergo potior erit eo per <lb/>
            quem est, quo eget, cui debet totum, quod attingit? ita <lb/>
            utrumque concluditur, neque praeferendum sensui intellectum,

<note type="footnote">21] Rom. 1, 20. 23] cf. Plat. Tim. p. 29 sq. 37 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 dementit anima <hi rend="italic">B</hi> 2 inde <hi rend="italic">Urs:</hi> unde <hi rend="italic">AB</hi> 4 qua neque (que <lb/>
            <hi rend="italic">inductum) A 5 sequitur om. A uirgulam post sequitur posui</hi> proinde <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> perinde <hi rend="italic">AB posterius</hi> adicitur <hi rend="italic">A</hi> 7 sensu <hi rend="italic">Gel:</hi> sensui <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            9 mea <hi rend="italic">AB,</hi> in ea <hi rend="italic">Bmg</hi> 10 patior <hi rend="italic">B</hi> 11 peruenturo <hi rend="italic">Rig:</hi> peruentura <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            12 quoque usque <hi rend="italic">B</hi> 14 de <hi rend="italic">del. Gel</hi> praetereundus <hi rend="italic">fort</hi>. 24 est] <lb/>
            esse <hi rend="italic">Gel</hi> 25 ecquid <hi rend="italic">scripsi:</hi> et quid <hi rend="italic">B, om. A,</hi> et quod <hi rend="italic">Gel,</hi> equidem <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> ibi <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> sibi <hi rend="italic">B, om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="330"/>
            per quem enim quid constat, inferius ipso est, neque separandum <lb/>
            a sensu, per quod enim quid est, cum ipso est. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="131v" unit="altpage"/> Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis  <lb/>
            uiduant animam intellectu. perinde enim uiam sternunt <lb/>
            postea inducendi eius sicut et animi, a quo scilicet proueniat <lb n="5"/>
            intellectus. uolunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo <lb/>
            uiuat, non ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant <lb/>
            quae uiuant. denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum <lb/>
            Aristotelen, et si quis alius substantiam animalem in uniuersa <lb/>
            communicat. quae apud nos in homine priuata res est, <lb n="10"/>
            non modo ut dei opus, quod et cetera, sed ut dei flatus, quod <lb/>
            haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci. et si <lb/>
            ad arbores prouocamur, amplectemur exemplum, siquidem et <lb/>
            illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc, <lb/>
            simul de scrobibus oriuntur, inest propria uis animae. <lb n="15"/>
            uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens <lb/>
            robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo natura <lb/>
            fungatur. aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia <lb/>
            formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci <lb/>
            condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et <lb n="20"/>
            partibus promota grandescit? inde igitur et sapiunt unde uiuunt, <lb/>
            tam uiuendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia <lb/>
            et ipsae sua. uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem <lb/>
            intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui <lb/>
            adhaerere, cui innixa et innexa proficiat. denique non expectata <lb n="25"/>
            rustica disciplina, sine arundine, sine ceruo, si quid attigerit, <lb/>
            ultro ambibit,  <milestone n="132" unit="altpage"/> et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio  <lb/>
            quam de tuo arbitrio. properat esse secura. uideo et <lb/>
            ederas, quantum uelis premas, statim ad superna conari et <lb/>
            nullo praeeunte suspendi, quod malint parietibus inuehi textili

<note type="footnote">9] cf. Aristot. de anima II 2. </note>

<note type="footnote"> 3 INTELLECTVM SEMPER (SEMPER <hi rend="italic">om. A)</hi> ANIMAE INESSE <lb/>
            <hi rend="italic">AB, om. Gel</hi> 4 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">AB</hi> 5 et animi a quo <hi rend="italic">Rig:</hi> <lb/>
            et animi ma quo <hi rend="italic">A,</hi> et anima quo <hi rend="italic">B, in anima Gel 9 aristotelem B</hi> 11 quo <lb/>
            haec sola <hi rend="italic">fort</hi>. 12 nascitur <hi rend="italic">fort</hi>. 14 etiamnuc <hi rend="italic">A corr</hi>. 17 impleat <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            18 fruti*ces <hi rend="italic">A</hi> 22 propriaetate <hi rend="italic">A</hi> 24 alicubi <hi rend="italic">Gel</hi> 25 cum <hi rend="italic">B</hi> nixa <lb/>
            <hi rend="italic">.A corr</hi>. 26 ceruo <hi rend="italic">ABtng,</hi> orno <hi rend="italic">B,</hi> corno <hi rend="italic">Pam</hi> 27 ambibit <hi rend="italic">Lat:</hi> amabit <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> amplexabitur <hi rend="italic">om. A</hi> 29 primas <hi rend="italic">A</hi> 30 mali inparietibus <hi rend="italic">A corr</hi>. </note> 
<pb n="331"/>

            silua quam humi teri uoluntaria iniuria. contra quibus de <lb/>
            aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut refugiunt? sentias <lb/>
            ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de diuortio <lb/>
            parietis intellegas; contenta sua est paruitate, quam ex primordio <lb/>
            prouidentissimi fruticis edidicit, timens etiam ruinam. <lb n="5"/>
            has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam? <lb/>
            uiuant ut philosophi uolunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat <lb/>
            infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima uelut <lb/>
            surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et <lb/>
            genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura <lb n="10"/>
            pullulauit tam intellectu quam et sensu? mentior, si non statim <lb/>
            infans, ut uitam uagitu salutauit, hoc ipsum se testatur sensisse <lb/>
            atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem <lb/>
            dedicans sensus, et luce uisum et sono auditum et umore <lb/>
            gustum et aere odoratum et terra tactum. ita prima illa uox <lb n="15"/>
            de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus <lb/>
            cogitur. plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam <lb/>
            augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur, <lb/>
            quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis, nedum <lb/>
            intellegens. exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu <lb n="20"/>
            examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et  <lb/>
            recusans ignota cubilia, <milestone n="132v" unit="altpage"/> neminem appetens nisi ex usu. unde <lb/>
            illi iudicium nouitatis et moris, si non sapit? unde illi et <lb/>
            offendi et demulceri, si non intellegit? mirum satis ut infantia <lb/>
            naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter <lb n="25"/>
            affectiosa sit non habens intellectum. at enim Christus ex ore

<note type="footnote"> 2 refugiunt? sentias <hi rend="italic">Urs:</hi> refugium sentias <hi rend="italic">AB</hi> 3 aliorsum tendere <lb/>
            aliorsum <hi rend="italic">fort., ad</hi> aliorsum <hi rend="italic">mente</hi> tendere <hi rend="italic">supplendum censet Hartelius</hi> <lb/>
            destinatum <hi rend="italic">Gel</hi> 4 contenta sua est <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> contenta sunt <hi rend="italic">B,</hi> continentia <lb/>
            est <hi rend="italic">ABmg,</hi> contenta est <hi rend="italic">Rig</hi> paruitate <hi rend="italic">ABmg,</hi> prauitate <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            5 edidicit <hi rend="italic">Gel:</hi> sedidicit <hi rend="italic">A,</hi> se didicit <hi rend="italic">B</hi> timentis etiam <hi rend="italic">Lat,</hi> timentis <lb/>
            iam <hi rend="italic">fort</hi>. 7 sapiant ut philosophi nolunt <hi rend="italic">om. A</hi> intelligat et infantia <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> intellegant et infantiam <hi rend="italic">AB</hi> 11 pullulauit <hi rend="italic">ABmg,</hi> pullulabit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 15 odoratum aere <hi rend="italic">A</hi> 16 uocibus <hi rend="italic">om. A</hi> 17 lachrymabilis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 <hi rend="italic">augerem A</hi> 19 quo <hi rend="italic">Rig:</hi> quod <hi rend="italic">AB</hi> spraesciens <hi rend="italic">A corr</hi>. 20 non <lb/>
            enim exinde <hi rend="italic">B; sed uerba</hi> non enim <hi rend="italic">uncinis inclusa sunt, in mg</hi>. al. desunt <lb/>
            22 . et neminem <hi rend="italic">B</hi> 25 animum — 26 non habens <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="332"/>
            lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec <lb/>
            infantiam hebetes pronuntiauit, quarum altera cum suffragio <lb/>
            occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata <lb/>
            utique eum sensit. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut <lb n="5"/>
            substantiua eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, <lb/>
            ex quo ipsa censetur. sicut et Seneca saepe noster: <lb/>
            insita sunt nobis omnium artium et aetatum S\'emina <lb/>
            magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus <lb/>
            scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et <lb n="10"/>
            intellectus. ex his enim producuntur ingenia. porro et frugum <lb/>
            seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen <lb/>
            uarii. alia integro statu euadunt, alia etiam meliora respondent, <lb/>
            alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione <lb/>
            operis et curae, pro temporum euentu, pro licentia casuum: <lb n="15"/>
            ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem. <lb/>
            nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos <lb/>
            nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos; <lb/>
            ubi penes Colyttum pueri mense citius elocuntur praecoca <lb/>
            lingua. siquidem et Plato in Timaeo Mineruam affirmat, cum <lb n="20"/>
            urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse <lb/>
            talia ingenia pollicitam, unde et ipse  <milestone n="133" unit="altpage"/> in Legibus  <lb/>
            Megillo et Cliniae praecipit condendae ciuitati locum procurare. <lb/>
            sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis <lb/>
            qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque <lb n="25"/>
            deducit. tamen uulgata iam res est gentilium proprietatum. <lb/>
            comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius uanos <lb/>
            Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam

<note type="footnote"> 7] Sen. de benef. IV 6. 20] cf. Plat. Tim. p. 24 C. 22] cf. Plat. <lb/>
            Leg. IV p. 704. 27] cf. Sall. hist. I fr. 63 et fr. inc. 73 Dietsch. </note>

<note type="footnote"> 1 lactentium <hi rend="italic">B</hi> experiendo <hi rend="italic">ABmg,</hi> expediendo <hi rend="italic">B</hi> 2 hebetes <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            hecbetes <hi rend="italic">A,</hi> habentes <hi rend="italic">B</hi> 4 utque <hi rend="italic">A corr</hi>. eum <hi rend="italic">scripsi:</hi> uim <hi rend="italic">AB</hi> 5 DE <lb/>
            NATVRALIBVS <hi rend="italic">AB,</hi> DE CAETERIS NATVRALIBVS ANIMAE <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            omnia <hi rend="italic">om. A</hi> 9 magiter quae <hi rend="italic">A</hi> 11 et] ut <hi rend="italic">Pam</hi> 14 conditione <hi rend="italic">A</hi> 17 et <lb/>
            brutos <hi rend="italic">om. A</hi> 19 colytum <hi rend="italic">B</hi> praecoca <hi rend="italic">A,</hi> praecoce <hi rend="italic">B</hi> 23 incliniae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            locum <hi rend="italic">B,</hi> loci uim <hi rend="italic">A</hi> procurare <hi rend="italic">A,</hi> praepararent <hi rend="italic">B</hi> 24 argute <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            +25 disciplinaque <hi rend="italic">Gel:</hi> disciplinamque <hi rend="italic">B,</hi> disciplinam <hi rend="italic">A</hi> 26 tam mulgata <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="333"/>
            apostolus inurit. fortasse an et de corpore et de ualetudine <lb/>
            aliquid accedat. opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit, <lb/>
            paralysis mentem prodigit, phthisis seruat. quanto magis de <lb/>
            accidentibus habebuntur quae citra corpulentiam et ualentiam <lb/>
            uel acuunt uel optundunt. acuunt doctrinae disciplinae artes <lb n="5"/>
            experientiae negotia studia, obtundunt inscitiae ignauiae desidiae <lb/>
            libidines inexperientiae otia uitia; super haec si et aliquae <lb/>
            praesunt potestates. enimuero praesunt; secundum nos quidem <lb/>
            deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem <lb/>
            opinionem et prouidentiae fatum et necessitas et fortunae et <lb n="10"/>
            arbitrii libertas. nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum <lb/>
            fidem disserenda suo iam uouimus titulo. apparet <lb/>
            quanta sint, quae unam animae naturam uarie collocarint, ut <lb/>
            uulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes <lb/>
            naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam <lb n="15"/>
            contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, <lb/>
            non species substantiae unius, ut et uarietas ista moralis, <lb/>
            quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis <lb/>
            Adam. debuerant enim fuisse haec omnia in illo ut in fonte <lb/>
            naturae atque inde cum tota uarietate manasse, si uarietas <lb n="20"/>
            naturae <milestone n="133v" unit="altpage"/> fuisset. 
</p></div></div></body></text></TEI>