<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Singularis alioquin et simplex et de suo tota est non <lb/>
            magis instructilis aliunde quam diuisibilis ex se, quia nec dissolubilis. <lb n="20"/>
            si enim structilis et dissolubilis, iam non immortalis. <lb/>
            itaque quia iam non mortalis, neque dissolubilis neque diuisibilis. <lb/>
            nam et diuidi dissolui est et dissolui mori est. diuiditur <lb/>
            autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, <lb/>
            nunc in quinque et in sex a Panaetio, in septem a Sorano, <lb n="25"/>
            etiam in octo penes Chrysippum, etiam in nouem penes <lb/>
            Apollophanem, sed et in duodecim apud quosdam Stoicorum, <lb/>
            et in duas amplius apud Posidonium, qui a duobus exorsus <lb/>
            titulis, principali, quod aiunt <foreign xml:lang="grc">ἡγεμονικὸν</foreign>, et a rationali, quod

<note type="footnote"> 1 substantia <hi rend="italic">A</hi> massa id-praeerit in <hi rend="italic">om. A</hi> 4 mentiot <hi rend="italic">A</hi> ait <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            8 moribun*dum <hi rend="italic">A</hi> 9 anima <hi rend="italic">A</hi> 10 disputaturi <hi rend="italic">A,</hi> disputarent <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            12 deus semper <hi rend="italic">B</hi> conpellatque aduocat <hi rend="italic">A</hi> 16 animae (ni <hi rend="italic">ex m) A</hi> <lb/>
            principali*tatem <hi rend="italic">A</hi> 17 intelligam <hi rend="italic">Gel</hi> 22 iam <hi rend="italic">om. A</hi> 23 diuidetur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            25 inquitque <hi rend="italic">A</hi> panetio <hi rend="italic">A</hi> et in <hi rend="italic">B</hi> -YII <hi rend="italic">A</hi> 26 in <hi rend="italic">om. A VIII A</hi> <lb/>
            VIlII. <hi rend="italic">A</hi> 27 apolphanen <hi rend="italic">A</hi> duodecim <hi rend="italic">ABmg,</hi> decem <hi rend="italic">B</hi> 28 qui a <lb/>
            duobus <hi rend="italic">Gel:</hi> quia duobus <hi rend="italic">B,</hi> quiaduobus <hi rend="italic">A</hi> 29 tituli <hi rend="italic">A</hi> hegemonicon <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="319"/>
            aiunt <foreign xml:lang="grc">λογικὸν</foreign>, in decem et septem exinde prosecuit; ita in alias <lb/>
            ex aliis species diuidunt animam. huiusmodi autem non tam <lb/>
            partes animae habebuntur quam uires et efficaciae et operae, <lb/>
            sicut de quibusdam et Aristoteles iudicauit. non enim membra <lb/>
            sunt substantiae animalis, sed ingenia, ut motorium, ut actorium,<lb n="5"/>
            ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt, <lb/>
            ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, uisus, auditus, gustus, <lb/>
            tactus, odoratus. quibus omnibus etsi certa singulis domicilia <lb/>
            in corpore determinauerunt, non idcirco haec quoque distributio <lb/>
            animae ad animae sectiones pertinebit, quando ne ipsum quidem<lb n="10"/>
            corpus ita diuidatur in membra ut isti uolunt animam. <lb/>
            atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut  <lb/>
            concretio sit potius <milestone n="125v" unit="altpage"/> ipsa diuisio. specta portentosissimam <lb/>
            Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot <lb/>
            membra, tot partes, tot compagines, tot itinera uocum, tot <lb n="15"/>
            compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, <lb/>
            et una moles erunt omnia. sic et spiritus, qui illic de tormento <lb/>
            aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per <lb/>
            partes administratur, substantia quidem solidus, opera uero diuisus. <lb/>
            non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo <lb n="20"/>
            et Heraclito; nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in <lb/>
            totum corpus diffusa et ubique ipsa, uelut flatus in calamo <lb/>
            per cauernas, ita per sensualia uariis modis emicet, non tam <lb/>
            concisa quam dispensata. haec omnia quibus titulis nuncupentur <lb/>
            et quibus ex se diuisionibus deriuentur et quibus in <lb n="25"/>
            corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis <lb/>
            considerabunt, nobis pauca conuenient. 
</p></div></div></body></text></TEI>