Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est . quid cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit 2] cf. Aristot. de animo I 2. 13] cf. Aristot. 1. c. I 5. 1 titulos A commistione B 2 animae addicit Rig: anima edicit (*edicit A) AB, animam edicit Gel aristotiles A sic semper 3 inanire ABmg, damnare B 6 ipsum scripsi: ipse cum AB 7 aut per om. A 8 patiatur A 9 poterit A, potest B 10 nec cum B, necum A patiatur A quo Urs: qua AB 11 qui Urs: cui AB, per quem Iun 17 transigatur A 18 Anaxagoram B 19 Aristotelem B 23 uocabit A 29 despicere A 30 quid] qui B substantiae massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in officium naturale substantiae deputetur. enimuero quis non animae dabit summam omnem, cuius nomine totius hominis mentio titulata est? quantas animas pasco, ait diues, non ait animos, et animas saluas optat gubernator, non animos, et rusticus in opere, et in proelio miles animam se, non animum, ponere affirmat. cuius nominatiora pericula aut uota sunt, animi an animae? quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animam? ipsi postremo philosophi ipsique medici, quamuis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. ut autem et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam conpellat atque aduocat, ut animum sibi aduertat. illam saluam uenit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, illam pluris fieri uetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus suis ponit. habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae unionem, cuius intellegas instrumentum esse animum, non patrocinium.