<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Proinde et animum, siue mens est, NOV <milestone n="124" unit="altpage"/> apud Graecos,  <lb/>
            non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum <lb/>
            et insitum et natiuitus proprium, quo agit, quo sapit, <lb/>
            quem secum habens ex semetipsa se commoueat in semet <lb n="20"/>
            ipsam, atque ita moueri uideatur ab illo tamquam substantia <lb/>
            alia, ut uolunt qui etiam uniuersitatis motatorem animum decernunt, <lb/>
            illum deum Socratis, illum Valentini Monogenen ex <lb/>
            patre BVSQV et matre <sic>SirHI</sic>. quamuis Anaxagorae turbata sententia <lb/>
            est! initium enim omnium commentatus animum et <lb n="25"/>
            uniuersitatis oscillum de illius axe suspendens purumque eum <lb/>
            affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc uel maxime

<note type="footnote">7] 1 Reg. 10, 12. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 adglutinabit <hi rend="italic">B,</hi> agglutinabit <hi rend="italic">A</hi> mulieri <hi rend="italic">A,</hi> uxori <hi rend="italic">B</hi> 3 carnem . <lb/>
            unam <hi rend="italic">Big</hi> 4 ecstasis <hi rend="italic">Rig:</hi> extasis <hi rend="italic">AB</hi> uis <hi rend="italic">B,</hi> sui <hi rend="italic">A</hi> 5 de*nique <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            6. malum <hi rend="italic">A corr</hi>. 8 mali <hi rend="italic">A</hi> euertit <hi rend="italic">B</hi> 9 malum <hi rend="italic">A</hi> aliquandiu <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 sed postea <hi rend="italic">B</hi> 17 DE ANIMO <hi rend="italic">AB,</hi> NON SEPARARI ANIMAM ET <lb/>
            ANIMVM <hi rend="italic">Gel</hi> NOYC- <hi rend="italic">A</hi> 18 non <hi rend="italic">Gel:</hi> quo non <hi rend="italic">AB</hi> 19 natiuitus <lb/>
            <hi rend="italic">ABmg,</hi> natiuum <hi rend="italic">B</hi> 20 se commoueat in semet ipsa <hi rend="italic">om. A</hi> 21 ipsam <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> ipsa <hi rend="italic">B</hi> 22 alio <hi rend="italic">A</hi> mutatorem <hi rend="italic">Bmg</hi> 23 Monogenen <hi rend="italic">B,</hi> uni- <lb/>
            <hi rend="italic">genitum A</hi> 24 BreQ. <hi rend="italic">A,</hi> j3usaj <hi rend="italic">B, Bytho Rig</hi> Sige <hi rend="italic">Rig:</hi> -C€ITHN€; <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> xetpavT) <hi rend="italic">B,</hi> sip,wr <hi rend="italic">Gel,</hi> ivvou* <hi rend="italic">Pam</hi> quam <hi rend="italic">A</hi> 25 enim <hi rend="italic">om. A</hi> et A, <lb/>
            ut <hi rend="italic">B</hi> 27 incommissibilem <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="317"/>

            titulo segregat ab animae commixtione et tamen eundem alibi <lb/>
            animae addicit. hoc etiam Aristoteles denotauit, nescio an <lb/>
            sua paratior implere quam aliena inanire. denique et ipse definitionem <lb/>
            animi cum differret, interim alterum animi genus <lb/>
            pronuntiauit, illum diuinum, quem rursus et impassibilem subostendens<lb n="5"/>
            abstulit et ipsum a consortio animae. cum enim <lb/>
            animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut <lb/>
            per animum et cum animo patietur, si concreta est animo: <lb/>
            non poterit animus inpassibilis induci: aut si non per animum <lb/>
            -nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo <lb n="10"/>
            nihil et qui nihil patitur. porro si nihil per illum et cum <lb/>
            illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec mouebitur <lb/>
            per illum, ut uolunt. nam et sensus passiones facit Aristoteles. <lb/>
            quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est.  <lb/>
            proinde et sapere sentire est et moueri sentire est, <milestone n="124v" unit="altpage"/> ita totum <lb n="15"/>
            pati est. uidemus autem nihil istorum animam experiri ut <lb/>
            non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur. <lb/>
            iam ergo et commiscibilis est animus aduersus Anaxagoran et <lb/>
            passibilis aduersus Aristotelen. ceterum si discretio admittitur, <lb/>
            ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit <lb n="20"/>
            et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius <lb/>
            autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut <lb/>
            animus uacabit aut anima. quodsi constat ambobus haec <lb/>
            omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus <lb/>
            obtinebit differentiam tollens, et quaeretur, quomodo unum <lb n="25"/>
            utrumque, ex duarum substantiarum confusione an ex unius <lb/>
            dispositione. nos autem animum ita dicimus animae concretum, <lb/>
            non ut substantia alium, sed ut substantiae officium. 
</p></div></div></body></text></TEI>