Proinde et animum, siue mens est, NOV apud Graecos, non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum et insitum et natiuitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoueat in semet ipsam, atque ita moueri uideatur ab illo tamquam substantia alia, ut uolunt qui etiam uniuersitatis motatorem animum decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Monogenen ex patre BVSQV et matre SirHI . quamuis Anaxagorae turbata sententia est! initium enim omnium commentatus animum et uniuersitatis oscillum de illius axe suspendens purumque eum affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc uel maxime 7] 1 Reg. 10, 12. 2 adglutinabit B, agglutinabit A mulieri A, uxori B 3 carnem . unam Big 4 ecstasis Rig: extasis AB uis B, sui A 5 de*nique A 6. malum A corr . 8 mali A euertit B 9 malum A aliquandiu A 11 sed postea B 17 DE ANIMO AB, NON SEPARARI ANIMAM ET ANIMVM Gel NOYC- A 18 non Gel: quo non AB 19 natiuitus ABmg, natiuum B 20 se commoueat in semet ipsa om. A 21 ipsam scripsi: ipsa B 22 alio A mutatorem Bmg 23 Monogenen B, uni- genitum A 24 BreQ. A, j3usaj B, Bytho Rig Sige Rig: -C€ITHN€; A, xetpavT) B, sip,wr Gel, ivvou* Pam quam A 25 enim om. A et A, ut B 27 incommissibilem B titulo segregat ab animae commixtione et tamen eundem alibi animae addicit. hoc etiam Aristoteles denotauit, nescio an sua paratior implere quam aliena inanire. denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiauit, illum diuinum, quem rursus et impassibilem subostendens abstulit et ipsum a consortio animae. cum enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut per animum et cum animo patietur, si concreta est animo: non poterit animus inpassibilis induci: aut si non per animum -nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil et qui nihil patitur. porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec mouebitur per illum, ut uolunt. nam et sensus passiones facit Aristoteles. quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est. proinde et sapere sentire est et moueri sentire est, ita totum pati est. uidemus autem nihil istorum animam experiri ut non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur. iam ergo et commiscibilis est animus aduersus Anaxagoran et passibilis aduersus Aristotelen. ceterum si discretio admittitur, ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut animus uacabit aut anima. quodsi constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit differentiam tollens, et quaeretur, quomodo unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione an ex unius dispositione. nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.