<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis <lb/>
            ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. hoc <lb/>
            dum animae uindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, <lb/>
            spiritum necesse est certa condicione dicamus, non

<note type="footnote"> 3 uiuentis — 4 ergo <hi rend="italic">om. A</hi> 4 si] sin <hi rend="italic">A corr</hi>. 6 et] si et <hi rend="italic">B</hi> est <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">B,</hi> sic <hi rend="italic">Pam</hi> 7 id est <hi rend="italic">om. A</hi> 8 separs <hi rend="italic">A corr</hi>. et animam <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            naturam <hi rend="italic">B,</hi> natura <hi rend="italic">A</hi> 13 inmanentis <hi rend="italic">A,</hi> manentis <hi rend="italic">B</hi> 15 quae diuidi <lb/>
            — 17 sed non erunt <hi rend="italic">in B uncinis inclusa</hi> possunt, quae diuidi <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> quae diuidi possent — 17 non erunt <hi rend="italic">om. Gel</hi> 16 si <hi rend="italic">A,</hi> et <hi rend="italic">B prius</hi> <lb/>
            duo <hi rend="italic">addidi</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> 18 distingunt <hi rend="italic">A</hi> 21 accidat <hi rend="italic">B</hi> 22 <hi rend="italic">planae A</hi> <lb/>
            ut] aut <hi rend="italic">A</hi> 23 *spiritus <hi rend="italic">A</hi> 30 conditione <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="315"/>
            status nomine, sed actus, nec substantiae titulo, sed operae, <lb/>
            quia spirat, non quia spiritus proprie est. nam et flare spirare <lb/>
            est. ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, <lb/>
            spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. ceterum aduersus <lb/>
            Hermogenem, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit, <lb n="5"/>
            flatum proprie tuemur. ille enim aduersus ipsius scripturae <lb/>
            fidem flatum in spiritum uertit, ut, dum incredibile est spiritum <lb/>
            dei in delictum et mox in iudicium deuenire, ex materia <lb/>
            potius anima credatur quam ex dei spiritu. idcirco nos et <lb/>
            illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum scripturam<lb n="10"/>
            et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis <lb/>
            pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem. <lb/>
            illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus <lb/>
            est. nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio <lb/>
            quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta<lb n="15"/>
            liberalitate conlatum ignorante factore; cum scriptura <lb/>
            factoris magis dei sui conscia nihil amplius promulgauerit  <lb/>
            quam deum flantem <milestone n="123v" unit="altpage"/>  in faciem hominis flatum uitae et hominem <lb/>
            factum in animam uiuam, per quam exinde et uiuat <lb/>
            et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus<lb n="20"/>
            instrumentis, ipso deo pronuntiante: spiritus ex <lb/>
            me prodiuit, et flatum omnem ego feci. et anima enim <lb/>
            flatus factus ex spiritu. et rursus: qui dedit flatum populo <lb/>
            super terram et spiritum calcantibus eam. primo enim <lb/>
            anima id est flatus populo in terra incedenti id est in carne <lb n="25"/>
            carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant id est <lb/>
            opera carnis subigunt, quia et apostolus non primum quod <lb/>
            spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. nam et si <lb/>
            Adam statim prophetauit magnum illud sacramentum in Christum <lb/>
            et ecclesiam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro

<note type="footnote"> 21] Es. 57, 16. 23] ibid. 42, 5. 27] cf. 1 Cor. 15, 46. 30] Eph. <lb/>
            5, 30 sq. Gen. 2, 23 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 propriae <hi rend="italic">A</hi> 5 hermogenen <hi rend="italic">A</hi> 6 ipsius <hi rend="italic">om. A</hi> 12 conditionem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 hereticos <hi rend="italic">A</hi> nestio <hi rend="italic">A</hi> 17 sui <hi rend="italic">om. A</hi> conscientia <hi rend="italic">A,</hi> consciam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 et <hi rend="italic">om. A</hi> 20 declarata differentia <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> declarat ad differentia <lb/>
            (differentias <hi rend="italic">B) AB,</hi> declarans differentias <hi rend="italic">Gel</hi> 21 pronuntiant <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            24 sup* <hi rend="italic">A</hi> 27 carne <hi rend="italic">B</hi> 28 est <hi rend="italic">om. A</hi> et si <hi rend="italic">scripsi:</hi> etsi <hi rend="italic">imlgo</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="316"/>
            ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et <lb/>
            matrem et adglutinabit se mulieri suae, et erunt duo <lb/>
            in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. cecidit <lb/>
            enim ecstasis super illum, sancti spiritus uis operatrix prophetiae. <lb/>
            nam et malus spiritus accidens res est. denique <lb n="5"/>
            Saulem tam dei spiritus postea uertit in alium uirum, id est <lb/>
            in propheten, cum dictum est: quid hoc filio Cis? an et <lb/>
            Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea uertit in <lb/>
            alium uirum, in apostatam scilicet. ludam quoque aliquamdiu <lb/>
            cum electis deputatum usque ad loculorum officium, etsi iam <lb n="10"/>
            fraudatorem, traditorem tamen nondum, postea diabolus intrauit. <lb/>
            igitur si neque dei neque diaboli spiritus ex natiuitate <lb/>
            conseritur animae, solam eam constat ante euentum spiritus <lb/>
            utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae <lb/>
            nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae <lb n="15"/>
            suae sorte. <milestone unit="docbreak"/>
</p></div></div></body></text></TEI>