<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis <lb/>
            ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. hoc <lb/>
            dum animae uindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, <lb/>
            spiritum necesse est certa condicione dicamus, non

<note type="footnote"> 3 uiuentis — 4 ergo <hi rend="italic">om. A</hi> 4 si] sin <hi rend="italic">A corr</hi>. 6 et] si et <hi rend="italic">B</hi> est <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">B,</hi> sic <hi rend="italic">Pam</hi> 7 id est <hi rend="italic">om. A</hi> 8 separs <hi rend="italic">A corr</hi>. et animam <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            naturam <hi rend="italic">B,</hi> natura <hi rend="italic">A</hi> 13 inmanentis <hi rend="italic">A,</hi> manentis <hi rend="italic">B</hi> 15 quae diuidi <lb/>
            — 17 sed non erunt <hi rend="italic">in B uncinis inclusa</hi> possunt, quae diuidi <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> quae diuidi possent — 17 non erunt <hi rend="italic">om. Gel</hi> 16 si <hi rend="italic">A,</hi> et <hi rend="italic">B prius</hi> <lb/>
            duo <hi rend="italic">addidi</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> 18 distingunt <hi rend="italic">A</hi> 21 accidat <hi rend="italic">B</hi> 22 <hi rend="italic">planae A</hi> <lb/>
            ut] aut <hi rend="italic">A</hi> 23 *spiritus <hi rend="italic">A</hi> 30 conditione <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="315"/>
            status nomine, sed actus, nec substantiae titulo, sed operae, <lb/>
            quia spirat, non quia spiritus proprie est. nam et flare spirare <lb/>
            est. ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, <lb/>
            spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. ceterum aduersus <lb/>
            Hermogenem, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit, <lb n="5"/>
            flatum proprie tuemur. ille enim aduersus ipsius scripturae <lb/>
            fidem flatum in spiritum uertit, ut, dum incredibile est spiritum <lb/>
            dei in delictum et mox in iudicium deuenire, ex materia <lb/>
            potius anima credatur quam ex dei spiritu. idcirco nos et <lb/>
            illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum scripturam<lb n="10"/>
            et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis <lb/>
            pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem. <lb/>
            illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus <lb/>
            est. nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio <lb/>
            quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta<lb n="15"/>
            liberalitate conlatum ignorante factore; cum scriptura <lb/>
            factoris magis dei sui conscia nihil amplius promulgauerit  <lb/>
            quam deum flantem <milestone n="123v" unit="altpage"/>  in faciem hominis flatum uitae et hominem <lb/>
            factum in animam uiuam, per quam exinde et uiuat <lb/>
            et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus<lb n="20"/>
            instrumentis, ipso deo pronuntiante: spiritus ex <lb/>
            me prodiuit, et flatum omnem ego feci. et anima enim <lb/>
            flatus factus ex spiritu. et rursus: qui dedit flatum populo <lb/>
            super terram et spiritum calcantibus eam. primo enim <lb/>
            anima id est flatus populo in terra incedenti id est in carne <lb n="25"/>
            carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant id est <lb/>
            opera carnis subigunt, quia et apostolus non primum quod <lb/>
            spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. nam et si <lb/>
            Adam statim prophetauit magnum illud sacramentum in Christum <lb/>
            et ecclesiam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro

<note type="footnote"> 21] Es. 57, 16. 23] ibid. 42, 5. 27] cf. 1 Cor. 15, 46. 30] Eph. <lb/>
            5, 30 sq. Gen. 2, 23 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 propriae <hi rend="italic">A</hi> 5 hermogenen <hi rend="italic">A</hi> 6 ipsius <hi rend="italic">om. A</hi> 12 conditionem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 hereticos <hi rend="italic">A</hi> nestio <hi rend="italic">A</hi> 17 sui <hi rend="italic">om. A</hi> conscientia <hi rend="italic">A,</hi> consciam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 et <hi rend="italic">om. A</hi> 20 declarata differentia <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> declarat ad differentia <lb/>
            (differentias <hi rend="italic">B) AB,</hi> declarans differentias <hi rend="italic">Gel</hi> 21 pronuntiant <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            24 sup* <hi rend="italic">A</hi> 27 carne <hi rend="italic">B</hi> 28 est <hi rend="italic">om. A</hi> et si <hi rend="italic">scripsi:</hi> etsi <hi rend="italic">imlgo</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="316"/>
            ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et <lb/>
            matrem et adglutinabit se mulieri suae, et erunt duo <lb/>
            in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. cecidit <lb/>
            enim ecstasis super illum, sancti spiritus uis operatrix prophetiae. <lb/>
            nam et malus spiritus accidens res est. denique <lb n="5"/>
            Saulem tam dei spiritus postea uertit in alium uirum, id est <lb/>
            in propheten, cum dictum est: quid hoc filio Cis? an et <lb/>
            Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea uertit in <lb/>
            alium uirum, in apostatam scilicet. ludam quoque aliquamdiu <lb/>
            cum electis deputatum usque ad loculorum officium, etsi iam <lb n="10"/>
            fraudatorem, traditorem tamen nondum, postea diabolus intrauit. <lb/>
            igitur si neque dei neque diaboli spiritus ex natiuitate <lb/>
            conseritur animae, solam eam constat ante euentum spiritus <lb/>
            utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae <lb/>
            nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae <lb n="15"/>
            suae sorte. <milestone unit="docbreak"/>
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Proinde et animum, siue mens est, NOV <milestone n="124" unit="altpage"/> apud Graecos,  <lb/>
            non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum <lb/>
            et insitum et natiuitus proprium, quo agit, quo sapit, <lb/>
            quem secum habens ex semetipsa se commoueat in semet <lb n="20"/>
            ipsam, atque ita moueri uideatur ab illo tamquam substantia <lb/>
            alia, ut uolunt qui etiam uniuersitatis motatorem animum decernunt, <lb/>
            illum deum Socratis, illum Valentini Monogenen ex <lb/>
            patre BVSQV et matre <sic>SirHI</sic>. quamuis Anaxagorae turbata sententia <lb/>
            est! initium enim omnium commentatus animum et <lb n="25"/>
            uniuersitatis oscillum de illius axe suspendens purumque eum <lb/>
            affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc uel maxime

<note type="footnote">7] 1 Reg. 10, 12. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 adglutinabit <hi rend="italic">B,</hi> agglutinabit <hi rend="italic">A</hi> mulieri <hi rend="italic">A,</hi> uxori <hi rend="italic">B</hi> 3 carnem . <lb/>
            unam <hi rend="italic">Big</hi> 4 ecstasis <hi rend="italic">Rig:</hi> extasis <hi rend="italic">AB</hi> uis <hi rend="italic">B,</hi> sui <hi rend="italic">A</hi> 5 de*nique <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            6. malum <hi rend="italic">A corr</hi>. 8 mali <hi rend="italic">A</hi> euertit <hi rend="italic">B</hi> 9 malum <hi rend="italic">A</hi> aliquandiu <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 sed postea <hi rend="italic">B</hi> 17 DE ANIMO <hi rend="italic">AB,</hi> NON SEPARARI ANIMAM ET <lb/>
            ANIMVM <hi rend="italic">Gel</hi> NOYC- <hi rend="italic">A</hi> 18 non <hi rend="italic">Gel:</hi> quo non <hi rend="italic">AB</hi> 19 natiuitus <lb/>
            <hi rend="italic">ABmg,</hi> natiuum <hi rend="italic">B</hi> 20 se commoueat in semet ipsa <hi rend="italic">om. A</hi> 21 ipsam <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> ipsa <hi rend="italic">B</hi> 22 alio <hi rend="italic">A</hi> mutatorem <hi rend="italic">Bmg</hi> 23 Monogenen <hi rend="italic">B,</hi> uni- <lb/>
            <hi rend="italic">genitum A</hi> 24 BreQ. <hi rend="italic">A,</hi> j3usaj <hi rend="italic">B, Bytho Rig</hi> Sige <hi rend="italic">Rig:</hi> -C€ITHN€; <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> xetpavT) <hi rend="italic">B,</hi> sip,wr <hi rend="italic">Gel,</hi> ivvou* <hi rend="italic">Pam</hi> quam <hi rend="italic">A</hi> 25 enim <hi rend="italic">om. A</hi> et A, <lb/>
            ut <hi rend="italic">B</hi> 27 incommissibilem <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="317"/>

            titulo segregat ab animae commixtione et tamen eundem alibi <lb/>
            animae addicit. hoc etiam Aristoteles denotauit, nescio an <lb/>
            sua paratior implere quam aliena inanire. denique et ipse definitionem <lb/>
            animi cum differret, interim alterum animi genus <lb/>
            pronuntiauit, illum diuinum, quem rursus et impassibilem subostendens<lb n="5"/>
            abstulit et ipsum a consortio animae. cum enim <lb/>
            animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut <lb/>
            per animum et cum animo patietur, si concreta est animo: <lb/>
            non poterit animus inpassibilis induci: aut si non per animum <lb/>
            -nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo <lb n="10"/>
            nihil et qui nihil patitur. porro si nihil per illum et cum <lb/>
            illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec mouebitur <lb/>
            per illum, ut uolunt. nam et sensus passiones facit Aristoteles. <lb/>
            quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est.  <lb/>
            proinde et sapere sentire est et moueri sentire est, <milestone n="124v" unit="altpage"/> ita totum <lb n="15"/>
            pati est. uidemus autem nihil istorum animam experiri ut <lb/>
            non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur. <lb/>
            iam ergo et commiscibilis est animus aduersus Anaxagoran et <lb/>
            passibilis aduersus Aristotelen. ceterum si discretio admittitur, <lb/>
            ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit <lb n="20"/>
            et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius <lb/>
            autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut <lb/>
            animus uacabit aut anima. quodsi constat ambobus haec <lb/>
            omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus <lb/>
            obtinebit differentiam tollens, et quaeretur, quomodo unum <lb n="25"/>
            utrumque, ex duarum substantiarum confusione an ex unius <lb/>
            dispositione. nos autem animum ita dicimus animae concretum, <lb/>
            non ut substantia alium, sed ut substantiae officium. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est . <lb/>
            quid cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit

<note type="footnote"> 2] cf. Aristot. de animo I 2. 13] cf. Aristot. 1. c. I 5. </note>

<note type="footnote"> 1 titulos <hi rend="italic">A</hi> commistione <hi rend="italic">B</hi> 2 animae addicit <hi rend="italic">Rig:</hi> anima edicit <lb/>
            (*edicit <hi rend="italic">A) AB,</hi> animam edicit <hi rend="italic">Gel</hi> aristotiles <hi rend="italic">A sic semper</hi> 3 inanire <lb/>
            <hi rend="italic">ABmg,</hi> damnare <hi rend="italic">B</hi> 6 ipsum <hi rend="italic">scripsi:</hi> ipse cum <hi rend="italic">AB</hi> 7 aut per <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            8 patiatur <hi rend="italic">A</hi> 9 poterit <hi rend="italic">A,</hi> potest <hi rend="italic">B</hi> 10 nec cum <hi rend="italic">B,</hi> necum <hi rend="italic">A</hi> patiatur <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> quo <hi rend="italic">Urs:</hi> qua <hi rend="italic">AB</hi> 11 qui <hi rend="italic">Urs:</hi> cui <hi rend="italic">AB,</hi> per quem <hi rend="italic">Iun</hi> <lb/>
            17 transigatur <hi rend="italic">A</hi> 18 Anaxagoram <hi rend="italic">B</hi> 19 Aristotelem <hi rend="italic">B</hi> 23 uocabit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            29 despicere <hi rend="italic">A</hi> 30 quid] qui <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="318"/>
            substantiae massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in <lb/>
            officium naturale substantiae deputetur. enimuero quis non <lb/>
            animae dabit summam omnem, cuius nomine totius hominis <lb/>
            mentio titulata est? quantas animas pasco, ait diues, non <lb/>
            ait animos, et animas saluas optat gubernator, non animos, <lb n="5"/>
            et rusticus in opere, et in proelio miles animam se, non animum, <lb/>
            ponere affirmat. cuius nominatiora pericula aut uota sunt, <lb/>
            animi an animae? quid autem agere dicuntur moribundi, <lb/>
            animum an animam? ipsi postremo philosophi ipsique medici, <lb/>
            quamuis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis <lb n="10"/>
            frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. ut autem <lb/>
            et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam conpellat <lb/>
            atque  <milestone n="125" unit="altpage"/> aduocat, ut animum sibi aduertat. illam saluam  <lb/>
            uenit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, <lb/>
            illam pluris fieri uetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus <lb n="15"/>
            suis ponit. habes animae principalitatem, habes in illa <lb/>
            et substantiae unionem, cuius intellegas instrumentum esse <lb/>
            animum, non patrocinium. 
</p></div></div></body></text></TEI>