<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare <lb/>
            secundum Platonem, id est uniformem, dumtaxat substantiae <lb/>
            nomine. uiderint artes et disciplinae, uiderint et haereses. <lb/>
            quidam enim uolunt aliam illi substantiam naturalem inesse <lb/>
            spiritum, quasi aliud sit uiuere, quod uenit ab anima, aliud <lb n="15"/>
            spirare, quod fiat a spiritu. nam et animalibus non omnibus <lb/>
            utrumque adesse. pleraque enim uiuere solummodo, non etiam <lb/>
            spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias. <lb/>
            quale est autem in examinatione humanae animae culicis <lb/>
            atque formicae argumenta respicere, quando et uitalia pro <lb n="20"/>
            cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus temperauerit <lb/>
            artifex deus, ut nulla inde  <milestone n="122" unit="altpage"/> coniectura captanda sit?  <lb/>
            nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco <lb/>
            aliunde spirabit, aliunde uiuet, neque formica, si membris <lb/>
            huiusmodi caret, idcirco. negabitur spirare, quasi solummodo <lb n="25"/>
            uiuens. cui uero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec <lb/>
            deesse praesumpserit? Herophilus ille medicus aut lanius, <lb/>
            qui sexcentos exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem

<note type="footnote">1 ex expressione <hi rend="italic">scripsi:</hi> expressione <hi rend="italic">B,</hi> ex impressione <hi rend="italic">A</hi> 3 Paulus <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> populus <hi rend="italic">AB</hi> 4 dominum <hi rend="italic">B,</hi> domino fdno <hi rend="italic">A) ABmg</hi> 5 cogitationibus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> somnis <hi rend="italic">Pam</hi> 10 efficit <hi rend="italic">B</hi> 11 DE SIMPLICITATE <lb/>
            SUBSTANTIAE QUOD ET SPIRITUS IPSA SIT <hi rend="italic">AB,</hi> YNYM ESSE <lb/>
            ANIMAM ET SPIRITVM <hi rend="italic">Gel</hi> 12 duntaxat <hi rend="italic">B</hi> 13 hereses <hi rend="italic">Urs:</hi> effigies <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 15 quasi -16 spiritu <hi rend="italic">om. A</hi> 19 examinatione <hi rend="italic">B,</hi> animatione <lb/>
            <hi rend="italic">ABmg</hi> 22 aptanda <hi rend="italic">A</hi> 23 neque — 24 uiuet <hi rend="italic">om. A</hi> 24 spirauit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 26 haec <hi rend="italic">om. A</hi> 28 *qui <hi rend="italic">A</hi> sexcentos <hi rend="italic">ABmg,</hi> septingentos <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            scutaretur A <hi rend="italic">corr</hi>. </note> 
<pb n="313"/>

            . odiit, ut nosset, nescio an omnia interna eius liquido explorarit, <lb/>
            ipsa morte mutante quae uixerant, et morte non simplici, <lb/>
            sed ipsa inter artificia exsectionis errante. philosophi pro <lb/>
            certo renuntiauerunt culicibus et formicis et tineis deesse pulmones <lb/>
            et arterias. dic mihi, inspector curiosissime, oculos <lb n="5"/>
            habent ad uidendum? atquin et pergunt quo uolunt et uitant <lb/>
            et appetunt quae uidendo sciunt: designa oculos, denota pupulas. <lb/>
            sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome <lb/>
            genuinos. sed et personant culices, ne in tenebris quidem <lb/>
            aurium caeci: tubam pariter et hiantiam oris illius ostende. <lb n="10"/>
            quoduis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse est: <lb/>
            exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique membra. <lb/>
            quid ergo dicemus? si per haec uiuitur, erunt haec in omnibus <lb/>
            utique quae uiuent, etsi non uidentur, etsi non apprehenduntur <lb/>
            pro mediocritate. hoc magis credas, si deum recogites <lb n="15"/>
            tantum artificem in modicis quantum et in maximis. si uero <lb/>
            non putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic <lb/>
            quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus <lb/>
            sine necessariis membris nihilominus uiuere instruxerit saluo <lb/>
            etiam uisu sine oculis et esu sine denticulis et digestu sine <lb n="20"/>
            alueis, quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus <milestone n="122v" unit="altpage"/> manante <lb/>
            impetu, quod angues, et insurgente conatu, quod uermes, <lb/>
            et spumante reptatu, quod limaces. ita et spirari cur non <lb/>
            putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut <lb/>
            pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum<lb n="25"/>
            accedere, quia sint quae spiritu careant, et idcirco ea <lb/>
            spiritu carere, quia de flaturalibus artibus structa non sint? <lb/>
            uiuere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus <lb/>
            non putas? quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex se-. <lb/>
            metipso agere. quid est non uiuere? flatum, opinor, ex

<note type="footnote">1 odiit <hi rend="italic">B,</hi> odit <hi rend="italic">A</hi> 2 simplicis <hi rend="italic">A</hi> 3 errante philosopho <hi rend="italic">B,</hi> errantes <lb/>
            philosophi <hi rend="italic">Gel</hi> 4 cu*libus <hi rend="italic">A corr</hi>. 7 pupulas <hi rend="italic">A,</hi> pupillas <hi rend="italic">B</hi> 8 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 10 aurium] uenarum <hi rend="italic">fort</hi>. hiantiam <hi rend="italic">B,</hi> lanceam A 11 puncti <lb/>
            spatio aliquo <hi rend="italic">fort</hi>. 12 exhibe <hi rend="italic">A,</hi> exhibeas <hi rend="italic">B</hi> pa*buli <hi rend="italic">A</hi> 14 uiuent] <lb/>
            uidentur <hi rend="italic">Bmg</hi> adpraehendantur <hi rend="italic">B</hi> 18 quomodo dicis <hi rend="italic">A</hi> 20 uisu] <lb/>
            usu <hi rend="italic">B</hi> 25 amplecturis <hi rend="italic">A corr</hi>. 27 de <hi rend="italic">om. B</hi> artubus <hi rend="italic">Gel</hi> 29 ex <lb/>
            semetipso <hi rend="italic">B,</hi> semetipsum <hi rend="italic">A</hi> 30 non <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="314"/>
            semetipso non agere. hoc enim respondere debebo, si non idem <lb/>
            est spirare quod uiuere. sed mortui erit non agere flatum: <lb/>
            ergo uiuentis est agere flatum. sed et spirantis est agere <lb/>
            flatum: ergo et spirare uiuentis est. utrumque si sine anima <lb/>
            decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo <lb n="5"/>
            uiuere. at enim uiuere spirare est et spirare uiuere est. ergo <lb/>
            totum hoc et spirare et uiuere eius est cuius et uiuere, id est <lb/>
            animae. denique si separas spiritum et animam, separa et <lb/>
            opera. agant in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum <lb/>
            spiritus; anima sine spiritu uiuat, spiritus sine anima <lb n="10"/>
            spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et <lb/>
            \'uita conueniant. si enim duo sunt anima et spiritus, diuidi <lb/>
            possunt, ut diuisione eorum alterius discedentis, alterius inmanentis, <lb/>
            mortis et uitae concursus eueniat. sed nullo modo <lb/>
            eueniet: ergo duo non erunt, quae diuidi non possunt, quae <lb n="15"/>
            diuidi possent, si duo fuissent. sed licet et duo esse concreta. <lb/>
            sed non erunt concreta, si aliud est uiuere, aliud spirare. <lb/>
            distinguunt substantias opera. et quanto nunc firmius est ut <lb/>
            unum credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, <lb/>
            dum ipsius est spirare  <milestone n="123" unit="altpage"/> cuius et uiuere? quid enim,  <lb n="20"/>
            si diem aliud haberi uelis, aliud lucem, quae accedat diei, <lb/>
            cum dies ipsa lux sit? plane erunt et alia genera lucis, ut <lb/>
            ex ignium ministerio. erunt enim et aliae spiritus species, <lb/>
            ut ex deo, ut ex diabolo. ita cum de anima et spiritu agitur, <lb/>
            ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. ipsum est enim <lb n="25"/>
            quid per quod est quid. 
</p></div></div></body></text></TEI>