<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>De solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus <lb/>
            et istum ex materiae potius suggestu quam ex dei flatu constitisse <lb/>
            praesumpsit, nunc ad reliquas conuersus quaestiones <lb n="5"/>
            plurimum uidebor cum philosophis dimicaturus. etiam in carcere <lb/>
            Socratis de animae statu uelitatum est. nescio iam hoc <lb/>
            primum, an opportuno in tempore magisterii, etsi nihil de loco

<note type="footnote"> 2 Q SEPTimi FLORENTIS TERTVLLIANI CARTHAGINENSIS <lb/>
            DE ANIMA LIBER. <hi rend="italic">B</hi> 3 DE IMMORTALITATE ANIMAE II Si substantia <lb/>
            animae, et an corporalis, et an effigiata, unum esse animam et <lb/>
            spiritum, non separari animam et animum, an sit, ubi sit quod dicitur <lb/>
            hegemonicon, de quinque sensibus corporalibus, quod philosophi et haeretici <lb/>
            distinguunt inter sensu alia et intellectualia, Intellectum semper animae <lb/>
            inesse, De caeteris naturalibus animae, Unde anima aduersus haereticos <lb/>
            qui eam de coelis deferunt: Aduersus argumentum Platonis, quod discentias <lb/>
            reminiscentias dicat: De contemptu animae aduersus eos qui post <lb/>
            partum corpori eam inducunt: Aduersus Platonicum dogma, quod non ex <lb/>
            mortuis fiant uiui: Ad Pythagorae et Empedoclis opiniones de metempsychosi <lb/>
            et metensomatisimo: Aduersus Simonis opinionem et Carpocratis <lb/>
            haereticorum: De sexu animae et carnis, quod simul in utero formentur, <lb/>
            in eum: De aetate carnis et animae: De cibis, quomodo ad animam pertinere <lb/>
            uideantur: Nullam pene animam sine daemonio esse: Quomodo <lb/>
            caro peccatrix dicatur: De bono et malo animae: De morte: De somno <lb/>
            nertinente ad tractatum mortis: Et de anima Hermotimi: De Hermotimo: <lb/>
            De somniis, quomodo ea patiatur anima, et unde eueniant: De ui mortis, <lb/>
            et de Menandro haeretico: Nihil animae in corpore manere post mortem, <lb/>
            ut uidetur quibusdam: De animae excessu, De receptu, De inferis, et an <lb/>
            illuc omnes animae compellentur: An commorentur hic animae post <lb/>
            mortem, uel ab inferis commeent, An aliquid interim animae patiantur <lb/>
            apud inferos, De solo censu animae <hi rend="italic">B; in A principium libri deest usque <lb/>
             ad pag. 307 u. 4</hi> 7 Socrati <hi rend="italic">Scal</hi> uelitatum <hi rend="italic">Gel:</hi> uel ita uelificatum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            8 magisterii <hi rend="italic">Scal:</hi> magistrFB </note> <lb/>
             
<pb n="299"/>
            interest. quid enim liquido saperet anima tunc Socratis, iam <lb/>
            sacro nauigio regresso, iam cicutis damnationis exhaustis, iam <lb/>
            morte praesente utique consternata ad aliquem motum, secundum <lb/>
            naturam, aut externata, si non secundum naturam? quamuis <lb/>
            enim placida atque tranquilla, quam nec coniugis fletus <lb n="5"/>
            statim uiduae nec liberorum conspectus exinde pupillorum lege <lb/>
            pietatis inflexerat, uel in hoc tamen mota, ne moueretur, ipsa <lb/>
            constantia concussa est aduersus inconstantiae concussionem. <lb/>
            quid autem aliud saperet uir quilibet iniuria damnatus praeter <lb/>
            iniuriae solamen? nedum philosophus, gloriae animal, cui nec <lb n="10"/>
            consolanda est iniuria, sed potius insultanda. denique post <lb/>
            sententiam obuiae coniugi et muliebriter inclamanti: iniuste <lb/>
            damnatus es Socrates! iam et de gratulatione responderat: <lb/>
            uolebas autem iuste? quo nihil mirandum, si et in carcere <lb/>
            inuiscatas Anyti et Meliti palmas gestit infringere ipsa morte <lb n="15"/>
            coram immortalitatem uindicans animae necessaria praesumptione <lb/>
            ad iniuriae frustrationem. adeo omnis illa tunc sapientia <lb/>
            Socratis de industria uenerat consultae aequanimitatis, non de <lb/>
            fiducia compertae ueritatis. cui enim ueritas comperta sine <lb/>
            deo? cui deus cognitus sine Christo? cui Christus exploratus <lb n="20"/>
            sine spiritu sancto? cui spiritus sanctus accommodatus sine <lb/>
            fidei sacramento? sane Socrates facilius diuerso spiritu agebatur. <lb/>
            siquidem aiunt daemonium illi a puero adhaesisse, pessimum <lb/>
            reuera paedagogum, etsi post deos et cum deis daemonia deputantur <lb/>
            penes poetas et philosophos. nondum enim Christianae <lb n="25"/>
            potestatis documenta processerant, quae uim istam perniciosissimam <lb/>
            nec umquam bonam atquin omnis erroris artificem, <lb/>
            \' <lb/>
            omnis ueritatis auocatricem sola traducit. quodsi idcirco sapientissimus <lb/>
            Socrates secundum Pythii quoque daemonis suffragium

<note type="footnote">3 motum <hi rend="italic">Lat:</hi> modum <hi rend="italic">B</hi> 4 externata <hi rend="italic">Rig:</hi> externum <hi rend="italic">B</hi> naturam <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> consternata <hi rend="italic">B</hi> 13 es <hi rend="italic">Gel:</hi> est <hi rend="italic">B</hi> gratulatione] Socratica ratione <lb/>
            <hi rend="italic">fort.,</hi> grat(a sim)ulatione <hi rend="italic">Hartelius</hi> 14 quo <hi rend="italic">del. Gel</hi> 15 inuiscatas <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            in te inuiscatas <hi rend="italic">B,</hi> lemniscatas <hi rend="italic">Lat,</hi> et inte(r uincula) inuiscatas <hi rend="italic">Hartelius <lb/>
            </hi> gestit <hi rend="italic">scripsi:</hi> gestio <hi rend="italic">B,</hi> gestiens <hi rend="italic">Bmg, Gel</hi> 16 immortalitatem <lb/>
            uindicans animae <hi rend="italic">Gel:</hi> immortaltem uindicans animam <hi rend="italic">B,</hi> immortalitatem <lb/>
            uindicat animae <hi rend="italic">Lat,</hi> immortalem uindicans animam <hi rend="italic">Hartelius</hi> 27 atquin <lb/>
            omnis <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> atqui hominis <hi rend="italic">B,</hi> antiqui <hi rend="italic">Lat</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="300"/>
            scilicet negotium nauantis socio suo, quanto dignior atque constantior <lb/>
            Christianae sapientiae adsertio, cuius adflatui tota uis <lb/>
            daemonum cedit? haec sapientia de schola caeli deos quidem <lb/>
            saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum <lb/>
            reddi iubens praeuaricetur nec noua inferens daemonia, sed <lb n="5"/>
            uetera depellens nec adulescentiam uitians, sed omni bono <lb/>
            pudoris informans ideoque non unius urbis, sed uniuersi orbis <lb/>
            iniquam sententiam sustinens pro nomine ueritatis tanto scilicet <lb/>
            perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per <lb/>
            habitum iocunditatis absorbeat, sed de patibulo et uiuicomburio <lb n="10"/>
            per omne ingenium crudelitatis exhauriat: interea in isto tenebrosiore <lb/>
            carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas, <lb/>
            si quid de anima examinandum est, ad dei regulas diriget. <lb/>
            certe nullum alium potiorem animae demonstratorem habemus <lb/>
            quam auctorem. a deo discas quod a deo habeas, aut nec ab <lb n="15"/>
            alio, si nec a deo. quis enim reuelabit quod deus texit? unde <lb/>
            sciscitandum est? unde et ignorare tutissimum est. praestat <lb/>
            per deum nescire, quia non reuelauerit, quam per hominem <lb/>
            scire, quia ipse praesumpserit. 
</p></div></div></body></text></TEI>