<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad nostros, <bibl n="Luc. XVI, 23 sqq."/>
ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso evangelio relucebit.
Dolet apud inferos anima cuiusdam, et punitur in flamma, et
<pb xml:id="v.2.p.566"/>

cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium
roris. Imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et divitis
maerentis? et quid illic Lazari nomen, si non in veritate res est?
Sed etsi imago credenda est, testimonium erit veritatis. Si enim
non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem
corporis, nec mentiretur de corporalibus membris scriptura, si non
erant. Quid est autem illud quod ad inferna transfertur post divortium
corporis, quod detinetur illic, quod in diem iudicii reservatur,
ad quod et Christus moriendo descendit? Puto, ad animas
patriarcharum. Sed quamobrem, si nihil anima sub terris? Nihil
enim, si non corpus. Incorporalitas enim ab omni genere custodiae
libera est, immunis et a poena et a fovella. Per quod enim
punitur aut fovetur, hoc erit corpus. Reddam de isto plenius et
opportunius. Igitur si quid tormenti sive solatii anima praecerpit
in carcere seu diversorio inferum, in igni vel in sinu Abrahae,
probata erit corporalitas animae. Incorporalitas enim nihil
patitur, non habens per quod pati possit, aut si habet, hoc erit
corpus. In quantum enim omne corporale passibile est, in tantum
quod passibile est corporale est.</p></div></div></body></text></TEI>