<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Haec Platonici subtilitate potius quam veritate conturbant. 
Omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale.
Et si quidem inanimale est, extrinsecus movebitur, si vero animale,
intrinsecus. Anima autem nec extrinsecus movebitur, ut quae non
sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae ipsa potius moveat corpus.
Itaque non videri eam corpus, quae non corporalium forma ex
aliqua regione moveatur. Ad hoc nos mirabimur incongruentiam
primo definitionis provocantis ad ea quae in animam non conveniunt.
Non enim potest anima animale corpus dici aut inanimale,
cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale,
si absit ab illo. Itaque quod facit non potest esse ipsa, ut
dicatur animale vel inanimale. Anima enim dicitur substantiae suae
nomine. Quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale,
quod est anima, quomodo provocabitur ad animalium et inanimalium
corporum formam? Dehinc si corporis est moveri extrinsecus
ab aliquo, ostendimus autem supra moveri animam et ab alio, cum
vaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio, merito
quod movebitur extrinsecus ab alio secundum exempli propositionem
corpus agnoscam. Enimvero si ab alio moveri corporis est,
quanto magis movere aliud? Anima autem movet corpus, et conatus
eius extrinsecus foris parent. Ab illa est enim impingi et pedes
in incessum et manus in contactum et oculos in conspectum
et linguam in effatum, velut sigillario motu superficiem intus
agitante. Unde haec vis incorporali animae? unde vacuae rei
solida propellere? Sed quomodo divisi videntur in homine sensus
corporales et intellectuales? Corporalium aiunt rerum qualitates,
ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactui,
<pb xml:id="v.2.p.564"/>

ut visui, incorporalium vero intellectualibus conveniri, ut benignitatis,
ut malignitatis. Itaque incorporalem esse animam constat,
cuius qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur.
Plane, si non huius definitionis gradum exclusero.
Ecce enim incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum
auditui, colerem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo
etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales
renuntiari sensus quia corporalibus accedant. Igitur si constat
incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima,
quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? Certe definitio exclusa
sit. De insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod
omne corpus corporalibus ali iudicant, animam vero ut incorporalem
incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. Sed nec hic gradus
stabit, etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore
respondente animam corporalibus quoque ali, denique deficientem
eam cibo plerumque fulciri. Quidni? quo adempto in totum dilabitur
ex corpore. Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima
commentatus quatuor voluminibus, et cum omnibus philosophorum
sententiis expertus, corporalem animae substantiam vindicat, etsi
illam immortalitate fraudavit. Non enim omnium est credere quod
Christianorum est. Sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam
corporalibus ali, proinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus
pasci. Sed nemo unquam cunctanti de exitu animae mulsam
aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio
Aristotelis infersit. Quid autem facient tot ac tantae animae
<pb xml:id="v.2.p.565"/>

rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et
tamen indocta prudentia pollent, et sine academiis et porticibus
Atticis et carceribus Socratis denique ieiunantes a philosophia
nihilominus vivunt? Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt
studiorum, sed disciplinae, quia nec opimiorem animam efficiunt,
sed ornatiorem. Bene autem quod et artes Stoici corporales affirmant.
Adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur.
Sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere
pro pedibus. Sic Thales in puteum. Solet et sententias suas
non intellegendo valetudinis corruptelam suspicari. Sic Chrysippus
ad elleborum. Tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum
corpora negavit, alienato a prospectu et recogitatu praegnantum,
quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in
unius uteri ambitu perferunt. Invenitur etiam in iure civili Graeca
quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici
fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot
stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus
fuit. Universa conditio testabitur corpora de corporibus processura
iam illic esse unde procedunt. Secundum sit necesse est
quod ex alio est. Nihil porro ex alio est nisi dum gignitur;
sed tunc duo sunt.</p></div></div></body></text></TEI>