<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Haec Platonici subtilitate potius quam veritate conturbant. 
Omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale.
Et si quidem inanimale est, extrinsecus movebitur, si vero animale,
intrinsecus. Anima autem nec extrinsecus movebitur, ut quae non
sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae ipsa potius moveat corpus.
Itaque non videri eam corpus, quae non corporalium forma ex
aliqua regione moveatur. Ad hoc nos mirabimur incongruentiam
primo definitionis provocantis ad ea quae in animam non conveniunt.
Non enim potest anima animale corpus dici aut inanimale,
cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale,
si absit ab illo. Itaque quod facit non potest esse ipsa, ut
dicatur animale vel inanimale. Anima enim dicitur substantiae suae
nomine. Quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale,
quod est anima, quomodo provocabitur ad animalium et inanimalium
corporum formam? Dehinc si corporis est moveri extrinsecus
ab aliquo, ostendimus autem supra moveri animam et ab alio, cum
vaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio, merito
quod movebitur extrinsecus ab alio secundum exempli propositionem
corpus agnoscam. Enimvero si ab alio moveri corporis est,
quanto magis movere aliud? Anima autem movet corpus, et conatus
eius extrinsecus foris parent. Ab illa est enim impingi et pedes
in incessum et manus in contactum et oculos in conspectum
et linguam in effatum, velut sigillario motu superficiem intus
agitante. Unde haec vis incorporali animae? unde vacuae rei
solida propellere? Sed quomodo divisi videntur in homine sensus
corporales et intellectuales? Corporalium aiunt rerum qualitates,
ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactui,
<pb xml:id="v.2.p.564"/>

ut visui, incorporalium vero intellectualibus conveniri, ut benignitatis,
ut malignitatis. Itaque incorporalem esse animam constat,
cuius qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur.
Plane, si non huius definitionis gradum exclusero.
Ecce enim incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum
auditui, colerem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo
etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales
renuntiari sensus quia corporalibus accedant. Igitur si constat
incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima,
quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? Certe definitio exclusa
sit. De insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod
omne corpus corporalibus ali iudicant, animam vero ut incorporalem
incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. Sed nec hic gradus
stabit, etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore
respondente animam corporalibus quoque ali, denique deficientem
eam cibo plerumque fulciri. Quidni? quo adempto in totum dilabitur
ex corpore. Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima
commentatus quatuor voluminibus, et cum omnibus philosophorum
sententiis expertus, corporalem animae substantiam vindicat, etsi
illam immortalitate fraudavit. Non enim omnium est credere quod
Christianorum est. Sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam
corporalibus ali, proinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus
pasci. Sed nemo unquam cunctanti de exitu animae mulsam
aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio
Aristotelis infersit. Quid autem facient tot ac tantae animae
<pb xml:id="v.2.p.565"/>

rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et
tamen indocta prudentia pollent, et sine academiis et porticibus
Atticis et carceribus Socratis denique ieiunantes a philosophia
nihilominus vivunt? Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt
studiorum, sed disciplinae, quia nec opimiorem animam efficiunt,
sed ornatiorem. Bene autem quod et artes Stoici corporales affirmant.
Adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur.
Sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere
pro pedibus. Sic Thales in puteum. Solet et sententias suas
non intellegendo valetudinis corruptelam suspicari. Sic Chrysippus
ad elleborum. Tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum
corpora negavit, alienato a prospectu et recogitatu praegnantum,
quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in
unius uteri ambitu perferunt. Invenitur etiam in iure civili Graeca
quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici
fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot
stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus
fuit. Universa conditio testabitur corpora de corporibus processura
iam illic esse unde procedunt. Secundum sit necesse est
quod ex alio est. Nihil porro ex alio est nisi dum gignitur;
sed tunc duo sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad nostros, <bibl n="Luc. XVI, 23 sqq."/>
ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso evangelio relucebit.
Dolet apud inferos anima cuiusdam, et punitur in flamma, et
<pb xml:id="v.2.p.566"/>

cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium
roris. Imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et divitis
maerentis? et quid illic Lazari nomen, si non in veritate res est?
Sed etsi imago credenda est, testimonium erit veritatis. Si enim
non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem
corporis, nec mentiretur de corporalibus membris scriptura, si non
erant. Quid est autem illud quod ad inferna transfertur post divortium
corporis, quod detinetur illic, quod in diem iudicii reservatur,
ad quod et Christus moriendo descendit? Puto, ad animas
patriarcharum. Sed quamobrem, si nihil anima sub terris? Nihil
enim, si non corpus. Incorporalitas enim ab omni genere custodiae
libera est, immunis et a poena et a fovella. Per quod enim
punitur aut fovetur, hoc erit corpus. Reddam de isto plenius et
opportunius. Igitur si quid tormenti sive solatii anima praecerpit
in carcere seu diversorio inferum, in igni vel in sinu Abrahae,
probata erit corporalitas animae. Incorporalitas enim nihil
patitur, non habens per quod pati possit, aut si habet, hoc erit
corpus. In quantum enim omne corporale passibile est, in tantum
quod passibile est corporale est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium
eximere ceusu quia ceteris corporalibus exemplis non adaequet.
Et ubi proprietatum privata discrimina, per quae magnificentia
auctoris ex operum eorundem diversitate signatur, ut sint tam
discreta quam paria, tam amica quam et aemula? Siquidem et ipsi
philosophi ex contrariis universa constare condicunt secundum
amicitiam et inimicitiam Empedoclis. Sic igitur etsi corporalia
incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita inter se differunt, ut differentia
<pb xml:id="v.2.p.567"/>

species eorum ampliet, non genus mutet, ut sint corporalia,
sic multa in dei gloriam, dum varia, sic varia, dum diversa, sic
diversa, dum his alii qualitatum sensus, alii illis, dum his alia
alimenta, alia illis, dum haec invisibilia, ilia visibilia, dum haec
gravia, ilia levia. Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam,
quia digressa ea graviora efficiantur corpora defunctorum,
cum leviora esse deberent, unius corporis pondere exempto,
si anima corpus. Quid enim, inquit Soranus, si mare negent
corpus, quia extra mare immobilis et gravis navis efficitur? Quanto
ergo validius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus
levissima mobilitate circumfert? Ceterum et si invisibilis anima,
est pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae et
pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est. Solem
noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum suorum
generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin non
educabunt, ut degenerem, quem solis radius averterit. Est adeo
alteri quid invisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit
quia non ex aequo vis valet. Sol enim corpus, siquidem ignis;
sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non tamen praeiudicans
aquilae. Tantundem et animae corpus invisibile carni, si forte,
spiritui vero visibile est. Sic Ioannes in spiritu dei factus animas <bibl n="Apoc. VI, 9."/>
martyrum conspicit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui generis, 
iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus corpulentiae
praeiudicabit et haec adesse ei, quam corpus ostendimus,
sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, aut etsi
non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae
corporibus ceteris adsint. Et tamen non inconstanter profitebimur
sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae
quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum,
<pb xml:id="v.2.p.568"/>

longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus
metantur corpora philosophi. Quid nunc quod et effigiem animae
damus? Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate.
Omne enim effigiatum compositum et structile affirmat: dissolubile
autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem,
igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua
indissolubilem, ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam;
tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram
iustitia et disciplinis philosophiae, deformem vero contrariis artibus.
Sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex
fiducia corporalitatis per aestimationem, verum et ex constantia
gratiae per revelationem. Nam quia spiritalia charismata agnoscimus,
post Ioannem quoque prophetiam meruimus consequi. Est
hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in
ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur;
conversatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et videt et
audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit, et medicinas
desiderantibus submittit. Iam vero prout scripturae leguntur aut
psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur,
ita inde materiae visionibus subministrantur. Forte nescio
quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset.
Post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare
quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam
probentur), Inter cetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter,
et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis,
immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida et aÃ«rii
<pb xml:id="v.2.p.569"/>

coloris, et forma per omnia humana. Hoc visio, et deus testis,
et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor: <bibl n="I Cor. XII, 1 sqq."/>
tu nec si res ipsa de singulis persuaserit, credas? Si enim
corpus anima, sine dubio inter ilia quae supra sumus professi.
Proinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret. Quem igitur
alium animae aestimabis colorem quam aÃ«rium ac lucidum? Non
ut aÃ«r sit ipsa substantia eius, etsi hoc Aenesidemo visum est
et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut lumen,
etsi hoc placuit Pontico Heraclidi. Nam et cerauniis gemmis
non ideo substantia ignita est quod coruscent rutilato rubore, nec
beryllis ideo aquosa materia est quod fluctuent colato nitore.
Quanta enim et alia color sociat, natura dissociat? Sed quoniam
omne tenue atque perlucidum aÃ«ris aemulum est, hoc erit anima,
qua flatus est et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis
subtilitate de fide corporalitatis periclitatur. Sic et effigiem de sensu
iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter
humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit.
Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. Recogita
enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et
factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem
statim flatum illum in interiora transmissum et per universa corporis
spatia diffusum simulque divina aspiratione densatum omni
intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut
in forma gelasse. Inde igitur et corpulentia animae ex densatione
solidata est et effigies expressione formata. Hic erit homo interior,
<pb xml:id="v.2.p.570"/>

alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas,
<bibl n="II Cor. XII, 2-4."/> quibus Paulus dominum audire et videre debuerat, habens et ceteros
artus, per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur.
<bibl n="Luc. XVI, 23 sq."/> Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et
<bibl n="Apos. VI, 9."/> sinus Abrahae. Per has lineas et animae martyrum sub altari intelleguntur.
A primordio enim in Adam concreta et configurata
corpori anima, ut totius substantiae, ita et conditionis istius semen
effecit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare secundum
Platonem, id est uniformem, duntaxat substantiae nomine.
Viderint artes et disciplinae, viderint et effigies. Quidam enim
volunt aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud
sit vivere, quod venit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu.
Nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. Pleraque enim
vivere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa
spiritus, pulmones et arterias. Quale est autem in examinatione
humanae animae culicis atque formicae argumenta respicere, quando
et vitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus
temperaverit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda
sit? Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est,
idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet, neque formica, si membris
huiusmodi caret, idcirco negabitur spirare, quasi solummodo vivens.
Cui vero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit?
Heropbilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos
exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem odit, ut nosset,
nescio an omnia interna eius liquido explorarit, ipsa morte mutante
<pb xml:id="v.2.p.571"/>

quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis
errante. Philosophi pro certo renuntiaverunt culicibus
et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi, inspector
curiosissime, oculos habent ad videndum? Atquin et pergunt
quo volunt, et vitant et appetunt quae videndo sciunt; designa
oculos, denota pupillas. Sed et exedunt tineae: demonstra
mandibulas, deprome genuinos. Sed et personant culices, ne in
tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam oris
illius ostende. Quodvis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse
est: exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique
membra. Quid ergo dicemus? Si per haec vivitur, erunt haec in
omnibus utique quae vivent, etsi non videntur, etsi non apprehenduntur
pro mediocritate. Hoc magis credas, si deum recogites
tantum artificem in modicis quantum et in maximis. Si vero non
putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic quoque
magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus sine necessariis
membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu
sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis, quemadmodum
et incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod
angues, et insurgente conatu, quod vermes, et spumante reptatu,
quod limaces. Ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus
et sine fistulis arteriarum, ut pro magno amplectaris argumento
idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu
careant, et idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artibus
structa non sint? Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare
sine pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spirare? flatum,
opinor, ex semetipso agere. Quid est non vivere? flatum,
opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim respondere debebo, si
non idem est spirare quod vivere. Sed mortui erit non agere flatum:
ergo viventis est agere flatum. Sed et spirantis est agere
flatum: ergo et spirare viventis est. Utrumque si sine anima decurrere
potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo vivere.
At enim vivere spirare est, et spirare vivere est. Ergo totum
<pb xml:id="v.2.p.572"/>

hoc et spirare et vivere eius est cuius et vivere, id est animae.
Denique si separas spiritum et animam, separa et opera. Agant
in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima
sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora,
alterum remaneat, mors et vita conveniant. Si enim duo
sunt anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione eorum alterius
discedentis, alterius manentis, mortis et vitae concursus eveniat.
Sed nullo modo eveniet: ergo duo non erunt, quae dividi non
possunt, quae dividi possent, si fuissent. Sed licet et duo esse
concreta. Sed non erunt concreta, si aliud est vivere, aliud spirare.
Distinguunt substantias opera. Et quanto nunc firmius est ut unum
credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, dum
ipsius est spirare cuius et vivere? Quid enim, si diem aliud haberi
velis, aliud lucem, quae accidat diei, cum dies ipsa lux sit? Plane
erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim
et aliae spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. Ita cum de
anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies
lux. Ipsum est enim quid per quod est quid.</p></div></div></body></text></TEI>