Haec Platonici subtilitate potius quam veritate conturbant. Omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale. Et si quidem inanimale est, extrinsecus movebitur, si vero animale, intrinsecus. Anima autem nec extrinsecus movebitur, ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae ipsa potius moveat corpus. Itaque non videri eam corpus, quae non corporalium forma ex aliqua regione moveatur. Ad hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis provocantis ad ea quae in animam non conveniunt. Non enim potest anima animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo. Itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale vel inanimale. Anima enim dicitur substantiae suae nomine. Quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est anima, quomodo provocabitur ad animalium et inanimalium corporum formam? Dehinc si corporis est moveri extrinsecus ab aliquo, ostendimus autem supra moveri animam et ab alio, cum vaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio, merito quod movebitur extrinsecus ab alio secundum exempli propositionem corpus agnoscam. Enimvero si ab alio moveri corporis est, quanto magis movere aliud? Anima autem movet corpus, et conatus eius extrinsecus foris parent. Ab illa est enim impingi et pedes in incessum et manus in contactum et oculos in conspectum et linguam in effatum, velut sigillario motu superficiem intus agitante. Unde haec vis incorporali animae? unde vacuae rei solida propellere? Sed quomodo divisi videntur in homine sensus corporales et intellectuales? Corporalium aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactui, ut visui, incorporalium vero intellectualibus conveniri, ut benignitatis, ut malignitatis. Itaque incorporalem esse animam constat, cuius qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. Plane, si non huius definitionis gradum exclusero. Ecce enim incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum auditui, colerem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari sensus quia corporalibus accedant. Igitur si constat incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? Certe definitio exclusa sit. De insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali iudicant, animam vero ut incorporalem incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. Sed nec hic gradus stabit, etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque ali, denique deficientem eam cibo plerumque fulciri. Quidni? quo adempto in totum dilabitur ex corpore. Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima commentatus quatuor voluminibus, et cum omnibus philosophorum sententiis expertus, corporalem animae substantiam vindicat, etsi illam immortalitate fraudavit. Non enim omnium est credere quod Christianorum est. Sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus ali, proinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus pasci. Sed nemo unquam cunctanti de exitu animae mulsam aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio Aristotelis infersit. Quid autem facient tot ac tantae animae rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et tamen indocta prudentia pollent, et sine academiis et porticibus Atticis et carceribus Socratis denique ieiunantes a philosophia nihilominus vivunt? Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum, sed disciplinae, quia nec opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem. Bene autem quod et artes Stoici corporales affirmant. Adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur. Sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere pro pedibus. Sic Thales in puteum. Solet et sententias suas non intellegendo valetudinis corruptelam suspicari. Sic Chrysippus ad elleborum. Tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum corpora negavit, alienato a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt. Invenitur etiam in iure civili Graeca quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit. Universa conditio testabitur corpora de corporibus processura iam illic esse unde procedunt. Secundum sit necesse est quod ex alio est. Nihil porro ex alio est nisi dum gignitur; sed tunc duo sunt. Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad nostros, ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso evangelio relucebit. Dolet apud inferos anima cuiusdam, et punitur in flamma, et cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium roris. Imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et divitis maerentis? et quid illic Lazari nomen, si non in veritate res est? Sed etsi imago credenda est, testimonium erit veritatis. Si enim non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur de corporalibus membris scriptura, si non erant. Quid est autem illud quod ad inferna transfertur post divortium corporis, quod detinetur illic, quod in diem iudicii reservatur, ad quod et Christus moriendo descendit? Puto, ad animas patriarcharum. Sed quamobrem, si nihil anima sub terris? Nihil enim, si non corpus. Incorporalitas enim ab omni genere custodiae libera est, immunis et a poena et a fovella. Per quod enim punitur aut fovetur, hoc erit corpus. Reddam de isto plenius et opportunius. Igitur si quid tormenti sive solatii anima praecerpit in carcere seu diversorio inferum, in igni vel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. Incorporalitas enim nihil patitur, non habens per quod pati possit, aut si habet, hoc erit corpus. In quantum enim omne corporale passibile est, in tantum quod passibile est corporale est. Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium eximere ceusu quia ceteris corporalibus exemplis non adaequet. Et ubi proprietatum privata discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorundem diversitate signatur, ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis universa constare condicunt secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. Sic igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam, dum varia, sic varia, dum diversa, sic diversa, dum his alii qualitatum sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, dum haec invisibilia, ilia visibilia, dum haec gravia, ilia levia. Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam, quia digressa ea graviora efficiantur corpora defunctorum, cum leviora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus. Quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, quia extra mare immobilis et gravis navis efficitur? Quanto ergo validius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus levissima mobilitate circumfert? Ceterum et si invisibilis anima, est pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae et pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est. Solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin non educabunt, ut degenerem, quem solis radius averterit. Est adeo alteri quid invisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit quia non ex aequo vis valet. Sol enim corpus, siquidem ignis; sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non tamen praeiudicans aquilae. Tantundem et animae corpus invisibile carni, si forte, spiritui vero visibile est. Sic Ioannes in spiritu dei factus animas martyrum conspicit. Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus corpulentiae praeiudicabit et haec adesse ei, quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, aut etsi non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae corporibus ceteris adsint. Et tamen non inconstanter profitebimur sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum, longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. Quid nunc quod et effigiem animae damus? Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate. Omne enim effigiatum compositum et structile affirmat: dissolubile autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem, ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam; tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia et disciplinis philosophiae, deformem vero contrariis artibus. Sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, verum et ex constantia gratiae per revelationem. Nam quia spiritalia charismata agnoscimus, post Ioannem quoque prophetiam meruimus consequi. Est hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur; conversatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et videt et audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit, et medicinas desiderantibus submittit. Iam vero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde materiae visionibus subministrantur. Forte nescio quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. Post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam probentur), Inter cetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter, et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis, immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida et aërii coloris, et forma per omnia humana. Hoc visio, et deus testis, et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor: tu nec si res ipsa de singulis persuaserit, credas? Si enim corpus anima, sine dubio inter ilia quae supra sumus professi. Proinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret. Quem igitur alium animae aestimabis colorem quam aërium ac lucidum? Non ut aër sit ipsa substantia eius, etsi hoc Aenesidemo visum est et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut lumen, etsi hoc placuit Pontico Heraclidi. Nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita est quod coruscent rutilato rubore, nec beryllis ideo aquosa materia est quod fluctuent colato nitore. Quanta enim et alia color sociat, natura dissociat? Sed quoniam omne tenue atque perlucidum aëris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de fide corporalitatis periclitatur. Sic et effigiem de sensu iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit. Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. Recogita enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum et per universa corporis spatia diffusum simulque divina aspiratione densatum omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse. Inde igitur et corpulentia animae ex densatione solidata est et effigies expressione formata. Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus Paulus dominum audire et videre debuerat, habens et ceteros artus, per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur. Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. Per has lineas et animae martyrum sub altari intelleguntur. A primordio enim in Adam concreta et configurata corpori anima, ut totius substantiae, ita et conditionis istius semen effecit. Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare secundum Platonem, id est uniformem, duntaxat substantiae nomine. Viderint artes et disciplinae, viderint et effigies. Quidam enim volunt aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud sit vivere, quod venit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu. Nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. Pleraque enim vivere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias. Quale est autem in examinatione humanae animae culicis atque formicae argumenta respicere, quando et vitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus temperaverit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda sit? Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet, neque formica, si membris huiusmodi caret, idcirco negabitur spirare, quasi solummodo vivens. Cui vero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit? Heropbilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem odit, ut nosset, nescio an omnia interna eius liquido explorarit, ipsa morte mutante quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis errante. Philosophi pro certo renuntiaverunt culicibus et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi, inspector curiosissime, oculos habent ad videndum? Atquin et pergunt quo volunt, et vitant et appetunt quae videndo sciunt; designa oculos, denota pupillas. Sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome genuinos. Sed et personant culices, ne in tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam oris illius ostende. Quodvis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse est: exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique membra. Quid ergo dicemus? Si per haec vivitur, erunt haec in omnibus utique quae vivent, etsi non videntur, etsi non apprehenduntur pro mediocritate. Hoc magis credas, si deum recogites tantum artificem in modicis quantum et in maximis. Si vero non putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus sine necessariis membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis, quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod angues, et insurgente conatu, quod vermes, et spumante reptatu, quod limaces. Ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu careant, et idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artibus structa non sint? Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex semetipso agere. Quid est non vivere? flatum, opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim respondere debebo, si non idem est spirare quod vivere. Sed mortui erit non agere flatum: ergo viventis est agere flatum. Sed et spirantis est agere flatum: ergo et spirare viventis est. Utrumque si sine anima decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo vivere. At enim vivere spirare est, et spirare vivere est. Ergo totum hoc et spirare et vivere eius est cuius et vivere, id est animae. Denique si separas spiritum et animam, separa et opera. Agant in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et vita conveniant. Si enim duo sunt anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione eorum alterius discedentis, alterius manentis, mortis et vitae concursus eveniat. Sed nullo modo eveniet: ergo duo non erunt, quae dividi non possunt, quae dividi possent, si fuissent. Sed licet et duo esse concreta. Sed non erunt concreta, si aliud est vivere, aliud spirare. Distinguunt substantias opera. Et quanto nunc firmius est ut unum credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, dum ipsius est spirare cuius et vivere? Quid enim, si diem aliud haberi velis, aliud lucem, quae accidat diei, cum dies ipsa lux sit? Plane erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim et aliae spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. Ita cum de anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. Ipsum est enim quid per quod est quid.