<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="56"><p>Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an quasdam 
animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas
liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio intervenire. Nec
harum enim opinionum suasoriae desunt. Creditum est insepultos
non ante ad inferos redigi quam iusta perceperint, secundum
Homericum Patroclum funus in somnis de Achille flagitantem,
quod non alias adire portas inferum posset, arcentibus eum longe
animabus sepultorum. Novimus autem praeter poetica iura pietatis
quoque Homericae industriam. Tanto magis enim curam sepulturae
collocavit, quanto etiam moram eius iniuriosam animabus
incusavit, simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius
cum illo maceretur enormitate solatii dolore nutriti. Ita querellas
animae insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et
honor corporum servetur et memoria affectuum temperetur. Ceterum
quam vanum ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid
ex illis ad inferos avehat? Multo vanius si iniuria deputabitur animae
cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. Utique
<pb xml:id="v.2.p.644"/>

enim tardius ad inferos abstrahi mallet, quae nec mori voluit.
Amabit impium haeredem, per quem adhuc pascitur luce. Aut si
qua pro certo iniuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem
iniuriae cessatio est sepulturae, perquam iniquum eam iniuria
affici cui non imputabitur cessatio sepulturae ad proximos scilicet
pertinens. Aiunt et inmatura morte praeventas eo usque vagari
istic, donec reliquatio compleatur aetatum, quantum pervixissent,
si non intempestive obissent. Porro aut constituta sunt
tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam,
aut si constituta sunt quidem, dei tamen voluntate vel aliqua potestate
mutilantur, frustra mutilantur, si iam impleri sustinentur.
Aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non
constitutorum. Adhuc addam. Ecce obiit verbi gratia infans sub
uberum fontibus, puta nunc puer investis, puta vesticeps, qui
tamen octoginta annos victurus fuisset, hos praereptos ut anima
eius hic post mortem transigat quale est? Aetatem enim non potest
capere sine corpore, quia per corpora operantur aetates. Nostri
autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione
animas in quibus decesserunt. Idem ergo sperabuntur
et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos
faciunt. Quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta
tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius?
Aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata,
num et ordinem vitae, quem sortita sunt tempora pariter cum illis
hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia
pueritiae delegata, et militet ab adulescentia iuventae excitata,
et censeat a iuventa senectae ponderata, et fenus exprimat, et
<pb xml:id="v.2.p.645"/>

agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat,
et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta?
Sed haec sine corpore quomodo transigentur? vita sine vita? Sed
vacua erunt tempora solo decursu adimplenda. Quid ergo prohibet
apud inferos ea impleri, ubi perinde nullus est usus illorum?
Ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare
ad eum diem usque quo perfectum illud repromittitur ad angelicae
plenitudinis mensuram temperatum. Proinde extorres inferum
habebuntur quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates
suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; nec isti
porro exitus violenti quos iustitia decernit, violentiae vindex. Et
ideo, inquies, scelestae quaeque animae inferis exulant. Alterum
ergo constituas compello, aut bonos inferos aut malos. Si malos
placet, et iam praecipitari illuc animae pessimae debent: si bonos,
cur idem animas immaturas et innuptas et pro condicione aetatis
puras et innocuas interim indignas inferis iudicas?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="57"><p>Aut optimum est hic retineri secundum aoros, aut pessimum 
secundum biaeothanatos, ut ipsis iam vocabulis utar quibus auctrix
opinionum istarum magia sonat, Ostanes et Typhon et Dardanus
<pb xml:id="v.2.p.646"/>

et Damigeron et Nectabis et Berenice. Publica iam litteratura
est quae animas etiam iusta aetate sopitas, etiam proba morte disiunctas,
etiam prompta humatione dispunctas evocaturam se ab
inferum incolatu pollicetur. Quid ergo dicemus magian? quod
omnes paene, fallaciam. Sed ratio fallaciae solos non fugit Christianos,
qui spiritalia nequitiae, non quidem socia conscientia, sed
inimica scientia novimus, nec invitatoria operatione, sed expugnatoria
dominatione tractamus multiformem luem mentis humanae,
totius erroris artificem, salutis pariter animaeque vastatorem. Sic
etiam magiae, secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones
perinde mortuos fingunt quemadmodum in illa deos (quidni? cum
et dii mortui), aeque invocantur quidem aori et biaeothanati
sub illo fidei argumento, quod credibile videatur eas potissimum
animas ad vim et iniuriam facere quas per vim et iniuriam saevus
et immaturus finis extorsit, quasi ad vicem offensae. Sed daemones
operantur sub obtentu earum, et hi vel maxime qui in
ipsis tunc fuerunt cum adviverent, quique illas in huiusmodi impegerant
exitus. Nam et suggessimus nullum paene hominem
carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum quoque
opera et immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus deputant.
Hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub personis defunctorum
delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in
exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominis sui affirmat,
interdum gladiatorem vel bestiarium, sicut et alibi deum,
<pb xml:id="v.2.p.647"/>

nihil magis curans quam hoc ipsum excludere quod praedicamus,
ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et iudicii
et resurrectionis fidem turbent. Et tamen ille daemon, postquam
circumstantes circumvenire temptavit, instantia divinae gratiae
victus id quod in vero est invitus confitetur. Sic et in illa alia
specie magiae, quae iam quiescentes animas evellere ab inferis creditur
et conspectui exhibere, non alia fallaciae vis est operantior.
Plane, quia et phantasma praestatur, quia et corpus affingitur; nec
magnum illi exteriores oculos circumscribere cui interiorem mentis
aciem excaecare perfacile est. Corpora denique videbantur Pharaoni
et Aegyptiis magicarum virgarum dracones. Sed Mosei <bibl n="Exod. VII, 12."/>
veritas mendacium devoravit. Multa utique et adversus apostolos <bibl n="Act. Apost. VIII, 9 sqq."/>
Simon et Elymas magi; sed plaga caecitatis de praestigiis non <bibl n="XIII, 8 sqq."/>
fuit. Quid novi aemulatio veritatis a spiritu immundo? Ecce hodie
eiusdem Simonis haereticos tanta praesumptio artis extollit, ut
etiam prophetarum animas ab inferis movere se spondeant. Et
credo quia mendacio possunt. Nec enim pythonico tunc spiritui <bibl n="I Sam. XXVIII, 6 sqq."/>
minus licuit animam Samuelis effingere, post deum mortuos consulente
Saule. Absit alioquin ut animam cuiuslibet sancti, nedum
prophetae, a daemonio credamus extractam, edocti quod ipse satanas <bibl n="II Cor. XI, 14."/>
transfiguretur in angelum lucis, nedum in hominem lucis, etiam <bibl n="II Thess. II, 4."/>
deum se adseveraturus in fine, signaque portentosiora editurus <bibl n="Matth. XXIV, 24."/>
ad evertendos, si fieri possit, electos. Dubitavit, si forte, tunc
prophetam se dei adseverare, et utique Sauli, in quo iam ipse
morabatur. Ne putes alium fuisse qui phantasma administrabat,
alium qui commendabat, sed eundem spiritum et in pseudoprophetide
et in apostata facile mentiri quod fecerat credi, per quem
Saulis thesaurus illic erat ubi et cor ipsius, ubi scilicet deus
non erat. Et ideo per quem visurum se credidit, vidit, quia per
quem vidit, et credidit. Si et de nocturnis imaginibus opponitur
saepe non frustra mortuos visos (nam et Nasamonas propria
<pb xml:id="v.2.p.648"/>

oracula apud parentum sepulchra mansitando captare, ut Heraclides
scribit vel Nymphodorus vel Herodotus, et Celtas apud virorum
fortium busta eadem de causa abnoctare, ut Nicander affirmat),
non magis mortuos vere patimur in somnis quam vivos, sed
eadem ratione mortuos qua et vivos et omnia quae videntur. Non
enim quia videntur vera sunt, sed quia adimplentur. Fides somniorum
de effectu, non de conspectu renuntiatur. Nulli autem animae
<bibl n="Luc. XVI, 26."/> omnino inferos patere satis dominus in argumento illo pauperis
requiescentis et divitis ingemiscentis ex persona Abrahae sanxit,
non posse inde relegari renuntiatorem dispositionis infernae,
quod vel tunc licere potuisset, ut Moysi et prophetis crederetur.
Sed etsi quasdam revocavit in corpora dei virtus, in documenta
iuris sui, non idcirco communicabitur fidei et audaciae magorum
et fallaciae somniorum et licentiae poÃ«tarum. Atquin in resurrectionis
exemplis, cum dei virtus sive per prophetas sive per
Christum sive per apostolos in corpora animas repraesentat, solida
et contrectabili et satiata veritate praeiudicatum est hanc esse formam
veritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem
praestigias iudices.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="58"><p><bibl n="Luc. XVI, 19 sqq."/> Omnes ergo animae penes inferos, inquis? Velis ac nolis,
et supplicia iam illic et refrigeria; habes pauperem et divitem. Et
quia distuli nescio quid ad hanc partem, iam opportune in clausula
reddam. Cur enim non putes animam et puniri et foveri in
inferis interim sub expectatione utriusque iudicii in quadam usurpatione
et candida eius? Quia salvum debet esse, inquis, in iudicio
divino negotium suum sine ulla praelibatione sententiae; tum
quia et carnis operienda est restitutio ut consortis operarum atque
mercedum. Quid ergo fiet in tempore isto? dormiemus? At enim
animae nec in viventibus dormiunt; corporum enim est somnus,
quorum et ipsa mors cum speculo suo somno. Aut nihil vis agi
illic, quo universa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur?
<pb xml:id="v.2.p.649"/>

Delibari putas iudicium, an incipi? praecipitari, an praeministrari?
Iam vero quam iniquissimum etiam apud inferos, si
et nocentibus adhuc illic bene est, et innocentibus nondum? Quid,
amplius vis esse post mortem confusam spem et incerta expectatione
ludentem, an vitae recensum iam et ordinationem iudicii
inhorrentem? Semper autem expectat anima corpus, ut doleat aut
gaudeat? Nonne et de suo sufficit sibi ad utrumque titulum passionis?
Quotiens inlaeso corpore anima sola torquetur bile, ira,
taedio, plerumque nec sibi noto? Quotiens item corpore afflicto
furtivum sibi anima gaudium exquirit, et a corporis importuna
tunc societate secedit? Mentior si non de ipsis cruciatibus corporis
et gloriari et gaudere sola consuevit. Respice ad Mutii animam,
cum dexteram suam ignibus solvit; respice ad Zenonis, cum illam
Dionysii tormenta praetereunt. Morsus ferarum ornamenta sunt
iuventutis, ut in Cyro ursi cicatrices. Adeo novit et apud inferos
anima et gaudere et dolere sine carne, quia et in carne et inlaesa
si velit dolet, et laesa si velit gaudet. Hoc si ex arbitrio suo
in vita, quanto magis ex iudicio dei post mortem? Sed nec omnia
opera cum carnis ministerio anima partitur; nam et solos cogitatus
et nudas voluntates censura divina persequitur. Qui viderit <bibl n="Matth. V, 28."/>
ad concupiscendum, iam adulteravit in corde. Ergo vel propter
hoc congruentissimum est animam, licet non expectata carne,
puniri quod non sociata carne commisit. Sic et ob cogitatus pios
et benevolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur.
Quid nunc, si et in carnalibus prior est quae concipit, quae
disponit, quae mandat, quae impellit? Et si quando invita, prior
tamen tractat quod per corpus actura est. Nunquam denique conscientia
posterior erit facto. Ita huic quoque ordini competit eam
priorem pensare mercedes cui priori debeantur. In summa,
<pb xml:id="v.2.p.650"/>

<bibl n="Matth. V, 25 sqq."/> cum carcerem illum, quem evangelium demonstrat, inferos intellegimus,
et novissimum quadrantem modicum quoque delictum
mora resurrectionis illic luendum interpretamur, nemo dubitabit
animam aliquid pensare penes inferos salva resurrectionis plenitudine
per carnem quoque. Hoc etiam paracletus frequentissime
commendavit, si qui sermones eius ex agnitione promissorum
charismatum admiserit. Ad omnem, ut arbitror, humanam super
anima opinionem ex doctrina fidei congressi iustae dumtaxat ac
necessariae curiositati satisfecimus. Enormi autem et otiosae tantum
deerit discere quantum libuerit inquirere.</p></div></div></body></text></TEI>