Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio intervenire. Nec harum enim opinionum suasoriae desunt. Creditum est insepultos non ante ad inferos redigi quam iusta perceperint, secundum Homericum Patroclum funus in somnis de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum posset, arcentibus eum longe animabus sepultorum. Novimus autem praeter poetica iura pietatis quoque Homericae industriam. Tanto magis enim curam sepulturae collocavit, quanto etiam moram eius iniuriosam animabus incusavit, simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur enormitate solatii dolore nutriti. Ita querellas animae insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et honor corporum servetur et memoria affectuum temperetur. Ceterum quam vanum ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid ex illis ad inferos avehat? Multo vanius si iniuria deputabitur animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. Utique enim tardius ad inferos abstrahi mallet, quae nec mori voluit. Amabit impium haeredem, per quem adhuc pascitur luce. Aut si qua pro certo iniuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem iniuriae cessatio est sepulturae, perquam iniquum eam iniuria affici cui non imputabitur cessatio sepulturae ad proximos scilicet pertinens. Aiunt et inmatura morte praeventas eo usque vagari istic, donec reliquatio compleatur aetatum, quantum pervixissent, si non intempestive obissent. Porro aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam, aut si constituta sunt quidem, dei tamen voluntate vel aliqua potestate mutilantur, frustra mutilantur, si iam impleri sustinentur. Aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non constitutorum. Adhuc addam. Ecce obiit verbi gratia infans sub uberum fontibus, puta nunc puer investis, puta vesticeps, qui tamen octoginta annos victurus fuisset, hos praereptos ut anima eius hic post mortem transigat quale est? Aetatem enim non potest capere sine corpore, quia per corpora operantur aetates. Nostri autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione animas in quibus decesserunt. Idem ergo sperabuntur et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos faciunt. Quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius? Aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem vitae, quem sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia pueritiae delegata, et militet ab adulescentia iuventae excitata, et censeat a iuventa senectae ponderata, et fenus exprimat, et agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat, et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta? Sed haec sine corpore quomodo transigentur? vita sine vita? Sed vacua erunt tempora solo decursu adimplenda. Quid ergo prohibet apud inferos ea impleri, ubi perinde nullus est usus illorum? Ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum diem usque quo perfectum illud repromittitur ad angelicae plenitudinis mensuram temperatum. Proinde extorres inferum habebuntur quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; nec isti porro exitus violenti quos iustitia decernit, violentiae vindex. Et ideo, inquies, scelestae quaeque animae inferis exulant. Alterum ergo constituas compello, aut bonos inferos aut malos. Si malos placet, et iam praecipitari illuc animae pessimae debent: si bonos, cur idem animas immaturas et innuptas et pro condicione aetatis puras et innocuas interim indignas inferis iudicas? Aut optimum est hic retineri secundum aoros, aut pessimum secundum biaeothanatos, ut ipsis iam vocabulis utar quibus auctrix opinionum istarum magia sonat, Ostanes et Typhon et Dardanus et Damigeron et Nectabis et Berenice. Publica iam litteratura est quae animas etiam iusta aetate sopitas, etiam proba morte disiunctas, etiam prompta humatione dispunctas evocaturam se ab inferum incolatu pollicetur. Quid ergo dicemus magian? quod omnes paene, fallaciam. Sed ratio fallaciae solos non fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae, non quidem socia conscientia, sed inimica scientia novimus, nec invitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tractamus multiformem luem mentis humanae, totius erroris artificem, salutis pariter animaeque vastatorem. Sic etiam magiae, secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos fingunt quemadmodum in illa deos (quidni? cum et dii mortui), aeque invocantur quidem aori et biaeothanati sub illo fidei argumento, quod credibile videatur eas potissimum animas ad vim et iniuriam facere quas per vim et iniuriam saevus et immaturus finis extorsit, quasi ad vicem offensae. Sed daemones operantur sub obtentu earum, et hi vel maxime qui in ipsis tunc fuerunt cum adviverent, quique illas in huiusmodi impegerant exitus. Nam et suggessimus nullum paene hominem carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum quoque opera et immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus deputant. Hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominis sui affirmat, interdum gladiatorem vel bestiarium, sicut et alibi deum, nihil magis curans quam hoc ipsum excludere quod praedicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et iudicii et resurrectionis fidem turbent. Et tamen ille daemon, postquam circumstantes circumvenire temptavit, instantia divinae gratiae victus id quod in vero est invitus confitetur. Sic et in illa alia specie magiae, quae iam quiescentes animas evellere ab inferis creditur et conspectui exhibere, non alia fallaciae vis est operantior. Plane, quia et phantasma praestatur, quia et corpus affingitur; nec magnum illi exteriores oculos circumscribere cui interiorem mentis aciem excaecare perfacile est. Corpora denique videbantur Pharaoni et Aegyptiis magicarum virgarum dracones. Sed Mosei veritas mendacium devoravit. Multa utique et adversus apostolos Simon et Elymas magi; sed plaga caecitatis de praestigiis non fuit. Quid novi aemulatio veritatis a spiritu immundo? Ecce hodie eiusdem Simonis haereticos tanta praesumptio artis extollit, ut etiam prophetarum animas ab inferis movere se spondeant. Et credo quia mendacio possunt. Nec enim pythonico tunc spiritui minus licuit animam Samuelis effingere, post deum mortuos consulente Saule. Absit alioquin ut animam cuiuslibet sancti, nedum prophetae, a daemonio credamus extractam, edocti quod ipse satanas transfiguretur in angelum lucis, nedum in hominem lucis, etiam deum se adseveraturus in fine, signaque portentosiora editurus ad evertendos, si fieri possit, electos. Dubitavit, si forte, tunc prophetam se dei adseverare, et utique Sauli, in quo iam ipse morabatur. Ne putes alium fuisse qui phantasma administrabat, alium qui commendabat, sed eundem spiritum et in pseudoprophetide et in apostata facile mentiri quod fecerat credi, per quem Saulis thesaurus illic erat ubi et cor ipsius, ubi scilicet deus non erat. Et ideo per quem visurum se credidit, vidit, quia per quem vidit, et credidit. Si et de nocturnis imaginibus opponitur saepe non frustra mortuos visos (nam et Nasamonas propria oracula apud parentum sepulchra mansitando captare, ut Heraclides scribit vel Nymphodorus vel Herodotus, et Celtas apud virorum fortium busta eadem de causa abnoctare, ut Nicander affirmat), non magis mortuos vere patimur in somnis quam vivos, sed eadem ratione mortuos qua et vivos et omnia quae videntur. Non enim quia videntur vera sunt, sed quia adimplentur. Fides somniorum de effectu, non de conspectu renuntiatur. Nulli autem animae omnino inferos patere satis dominus in argumento illo pauperis requiescentis et divitis ingemiscentis ex persona Abrahae sanxit, non posse inde relegari renuntiatorem dispositionis infernae, quod vel tunc licere potuisset, ut Moysi et prophetis crederetur. Sed etsi quasdam revocavit in corpora dei virtus, in documenta iuris sui, non idcirco communicabitur fidei et audaciae magorum et fallaciae somniorum et licentiae poëtarum. Atquin in resurrectionis exemplis, cum dei virtus sive per prophetas sive per Christum sive per apostolos in corpora animas repraesentat, solida et contrectabili et satiata veritate praeiudicatum est hanc esse formam veritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem praestigias iudices. Omnes ergo animae penes inferos, inquis? Velis ac nolis, et supplicia iam illic et refrigeria; habes pauperem et divitem. Et quia distuli nescio quid ad hanc partem, iam opportune in clausula reddam. Cur enim non putes animam et puniri et foveri in inferis interim sub expectatione utriusque iudicii in quadam usurpatione et candida eius? Quia salvum debet esse, inquis, in iudicio divino negotium suum sine ulla praelibatione sententiae; tum quia et carnis operienda est restitutio ut consortis operarum atque mercedum. Quid ergo fiet in tempore isto? dormiemus? At enim animae nec in viventibus dormiunt; corporum enim est somnus, quorum et ipsa mors cum speculo suo somno. Aut nihil vis agi illic, quo universa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur? Delibari putas iudicium, an incipi? praecipitari, an praeministrari? Iam vero quam iniquissimum etiam apud inferos, si et nocentibus adhuc illic bene est, et innocentibus nondum? Quid, amplius vis esse post mortem confusam spem et incerta expectatione ludentem, an vitae recensum iam et ordinationem iudicii inhorrentem? Semper autem expectat anima corpus, ut doleat aut gaudeat? Nonne et de suo sufficit sibi ad utrumque titulum passionis? Quotiens inlaeso corpore anima sola torquetur bile, ira, taedio, plerumque nec sibi noto? Quotiens item corpore afflicto furtivum sibi anima gaudium exquirit, et a corporis importuna tunc societate secedit? Mentior si non de ipsis cruciatibus corporis et gloriari et gaudere sola consuevit. Respice ad Mutii animam, cum dexteram suam ignibus solvit; respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta praetereunt. Morsus ferarum ornamenta sunt iuventutis, ut in Cyro ursi cicatrices. Adeo novit et apud inferos anima et gaudere et dolere sine carne, quia et in carne et inlaesa si velit dolet, et laesa si velit gaudet. Hoc si ex arbitrio suo in vita, quanto magis ex iudicio dei post mortem? Sed nec omnia opera cum carnis ministerio anima partitur; nam et solos cogitatus et nudas voluntates censura divina persequitur. Qui viderit ad concupiscendum, iam adulteravit in corde. Ergo vel propter hoc congruentissimum est animam, licet non expectata carne, puniri quod non sociata carne commisit. Sic et ob cogitatus pios et benevolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. Quid nunc, si et in carnalibus prior est quae concipit, quae disponit, quae mandat, quae impellit? Et si quando invita, prior tamen tractat quod per corpus actura est. Nunquam denique conscientia posterior erit facto. Ita huic quoque ordini competit eam priorem pensare mercedes cui priori debeantur. In summa, cum carcerem illum, quem evangelium demonstrat, inferos intellegimus, et novissimum quadrantem modicum quoque delictum mora resurrectionis illic luendum interpretamur, nemo dubitabit animam aliquid pensare penes inferos salva resurrectionis plenitudine per carnem quoque. Hoc etiam paracletus frequentissime commendavit, si qui sermones eius ex agnitione promissorum charismatum admiserit. Ad omnem, ut arbitror, humanam super anima opinionem ex doctrina fidei congressi iustae dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus. Enormi autem et otiosae tantum deerit discere quantum libuerit inquirere.