<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="51"><p> Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque.
Sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem non
a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, ut
velint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus.
Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad caelum
statim expedit, in Politia tamen cuiusdam insepulti cadaver opponit
longo tempore sine ulla labe prae animae scilicet individuitate
servatum. Ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum
in sepulturis aliquanti temporis denotat. Porro et aÃ«ris qualitas
corpori illi potuit tutela fuisse. Quid enim, si aridior aÃ«r et solum
salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsucior? quid,
si et genus mortis ante iam corruptrices materias erogarat? Ungues
autem cum exordia nervorum sint, merito nervis resolutione
porrectis provectiores et quotidie deficiente carne expelli videntur.</p><pb xml:id="v.2.p.637"/><p>Comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat
secreta munitio. Denique in viventibus etiam pro cerebri
ubertate vel affluit capillago vel deserit. Habes medicos. Sed nec
modicum quid animae subsidere in corpore est, decessurum quandoque
et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit. Et
hoc enim in opinione quorundam est. Propterea nec ignibus funerandum
aiunt, parcentes superfluo animae. Alia est autem ratio
pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam
corporis nomine aversatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur
poenali exitu impendi. Ceterum anima indivisibilis, ut
immortalis, etiam mortem indivisibilem exigit credi, non quasi
immortali, sed quasi indivisibili animae indivisibiliter accidentem.
Dividetur autem et mors, si et anima, superfluo scilicet animae
quandoque moriturae. Ita portio mortis cum animae portione remanebit.
Nec ignoro aliquod esse vestigium opinionis istius. De
meo didici. Scio feminam quandam vernaculam ecclesiae, forma
et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium cum
in pace dormisset et morante adhuc sepultura interim oratione
presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a
lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque
condita pace situi suo reddidisse. Est et illa relatio apud nostros,
in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium recessu
communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur,
<pb xml:id="v.2.p.638"/>

ubique deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis
in testimonium. Magis enim credam in testimonium ex
deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia
quoque membra movissent, et si manus tantum, sed non in causam
orationis. Corpus etiam illud non modo fratri cessisset. verum
et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. Certe undeunde
sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere
non possunt Mors, si non semel tota est, non est. Si quid animae
remanserit, vita est. Non magis vitae miscebitur mors quam
diei nox.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="52"><p> Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae,
seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus
affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, ordinariam
quidem naturae deputans, placidae cuiusque mortis, extraordinariam
vero praeter naturam iudicans, violenti cuiusque finis.
Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus
mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa
quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae
videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse. Nam si homo in
mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur.
Porro non in mortem institutum eum probat ipsa lex.
condicionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens
mortis eventum. Denique si non deliquisset, nequaquam obisset.
Ita non erit natura quod ex oblationis potestate accidit per voluntatem,
non ex instituti auctoritate per necessitatem. Proinde etsi
varii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nubum
ita dicimus lenem ut non vi agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis,
simplex licet, vis est. Quid enim? quae tantam animae et
carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum
divellit ac dirimit. Nam etsi prae gaudio quis spiritum
exhalet, ut Chilon Spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur,
etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historici
<pb xml:id="v.2.p.639"/>

stili praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato,
etsi per risum, ut P. Crassus, multo violentior mors quae per aliena
grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori
affert cum iocundius vivere est in exultatione, in honore, in requie,
in voluptate. Vis est illa navigiis, cum longe a Caphareis
saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante
flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente
perculsu cum tota securitate desidunt. Non secus naufragia
sunt vitae, etiam tranquillae mortis eventus. Nihilo refert integram
abire corporis navem, an dissipatam, dum animae navigatio
evertatur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="53"><p>Sed quo deinde anima nuda et explosa devertet? Sine dubio 
prosequemur ex ordine. Prius tamen quod est loci buius explebimus,
ne, quia varios exitus mortis ediximus, expectet quis a nobis
rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris
omnium letalium rerum sive causarum et ipsarum corporalium condicionum.
Plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam
in mentione mortis aliquid de eiuscemodi exitu interstruam,
in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur; habitum enim sustinens
defectionis abducitur, dum absumi videtur, et coniecturam
praestat interitus de excessus temperatura. Tota autem in corpore
et ex corpore est ratio. Nam quisquis ille exitus mortis, sine
dubio aut materiarum aut regionum aut viarum vitalium eversio est:
materiarum, ut fellis, ut sanguinis; regionum, ut cordis, ut iecoris;
viarum, ut venarum, ut arteriarum. Dum igitur haec ex propria
quaque iniuriae causa vastantur in corpore, ad usque ultimam eversionem
et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum,
officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis
<pb xml:id="v.2.p.640"/>

et domiciliis et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare compulsa deducitur
in diminutionis effigiem, non alio modo quam quo et aurigam
ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio
denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non
de passionis veritate. Perinde auriga corporis spiritus animalis,
deficientis vectaculi nomine, non suo, deficit, opere decedens, non
vigore, actu elanguens, non statu, constantiam, non substantiam
decoquens, quia comparere cessat, non quia esse. Sic et rapida
quaeque mors, ut cervicum messis, semel ac tantam ianuam pandens,
ut ruinae vis semel omnia vitalia elidens, ut apoplexis,
interior ruina, nullam animae moram praestat nec discessum eius
in momenta discruciat. At ubi longa mors, prout deseritur anima,
ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur,
et dum extrahitur, postremitatem suam partem videri facit.
Non omnis autem pars statim et abscisa est, quia postera est,
nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. Sequitur seriem
suus finis, et mediocritas trahitur ad summa, et reliquiae universitati
cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. Atque
ita ausim dicere, totius ultimum totum est, quia, licet minus atque
posterius sit, ipsius est. Hinc denique evenit saepe animam in
ipso divortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate,
dum ex maiore suggestu iam in libero constituta per
superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae videt,
quae audit, quae incipit nosse. Si enim corpus istud Platonica
sententia carcer, ceterum apostolica dei templum, cum in Christo
est, sed interim animam consepto suo obstruit et obscurat et concretione
carnis infaecat, unde illi, velut per corneum specular,
obsoletior lux rerum est. Procul dubio cum vi mortis exprimitur
de concretione carnis, et ipsa expressione colatur; certe de oppanso
corporis erumpit in apertum ad meram et puram et suam lucem,
<pb xml:id="v.2.p.641"/>

statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit et in divinitatem
ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens ab imagi
nibus ad veritates. Tunc et enuntiat quae videt, tunc exultat
aut trepidat, prout paraturam devorsorii sui sentit, de ipsius statim
angeli facie, evocatoris animarum, Mercurii poÃ«tarum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="54"><p>Quo igitur deducetur anima iam hinc reddimus. Omnes ferme 
philosophi, qui immortalitatem animae, qualiterqualiter volunt,
tamen vindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod
illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem universitatis,
ut Stoici, suas solas, id est sapientum, animas in supernis
mansionibus collocant. Plato quidem non temere philosophorum
animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornaverint
amore puerorum. Adeo etiam inter philosophos magnum
habet privilegium impuritas. Itaque apud illum in aetherem sublimantur
animae sapientes, apud Arium in aÃ«rem, apud Stoicos
sub lunam. Quos quidem miror quod imprudentes animas circa
terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus
erudiri affirment. Ubi erit scholae regio in tanta distantia diversoriorum?
qua ratione discipulae ad magistras conventabunt, tanto
discrimine invicem absentes? quis autem illis postumae eruditionis
usus ac fructus, iamiam conflagratione perituris? Reliquas animas
ad inferos deiciunt. Hos Plato velut gremium terrae describit in
Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi
desidendo exhalent, et quasi coeno immunditiarum suarum
crassiorem haustum et privatum illic aÃ«rem stipent.</p><pb xml:id="v.2.p.642"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="55"><p> Nobis inferi non nuda cavositas nec subdivalis aliqua mundi
sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto vastitas et in ipsis
visceribus eius abstrusa profunditas, siquidem Christo in corde
terrae triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo
et interno et in ipsa terra operto et intra ipsam clauso et inferioribus
adhuc abyssis superstructo. Quodsi Christus deus, quia
et homo mortuus secundum scripturas et sepultus secundum easdem,
huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud inferos
functus, nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit
in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes
sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere,
et illos cubito pellere qui satis superbe non putent animas fidelium
inferis dignas. Servi super dominum, et discipuli super
magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis
solatium capere. Sed in hoc, inquiunt, Christus inferos
adiit, ne nos adiremus. Ceterum quod discrimen ethnicorum et
Christianorum, si carcer mortuis idem? Quomodo ergo anima
exhalabit in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris,
nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum illis,
quos domini adventus in saeculo invenerit, obviam ei ereptis in
aÃ«rem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? Nulli patet
caelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. Cum transactione
enim mundi reserabuntur regna caelorum. Sed in aethere dormitio
nostra cum puerariis Platonis, aut in aÃ«re cum Ario, aut circa
lunam cum Endymionibus Stoicorum. Immo, inquis, in paradiso,
quo iam tunc et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis
<bibl n="Apoc. VI, 9."/> ab inferis migraverint. Et quomodo Ioanni in spiritu
paradisi regio revelata, quae subicitur altari, nullas alias animas
apud se praeter martyrum ostendit? Quomodo Perpetua fortissima
martyr sub die passionis in revelatione paradisi solos illic commartyres
<pb xml:id="v.2.p.643"/>

suos vidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix
cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? Nova mors
pro deo et extraordinaria pro Christo alio et privato excipitur
hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte,
si pro deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus
et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris
dominum, ut ipse praecepit. Tota paradisi clavis tuus sanguis
est. Habes etiam de paradiso a nobis libellum, quo constituimus
omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.</p></div></div></body></text></TEI>