Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque. Sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem non a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, ut velint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus. Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad caelum statim expedit, in Politia tamen cuiusdam insepulti cadaver opponit longo tempore sine ulla labe prae animae scilicet individuitate servatum. Ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis denotat. Porro et aëris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse. Quid enim, si aridior aër et solum salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsucior? quid, si et genus mortis ante iam corruptrices materias erogarat? Ungues autem cum exordia nervorum sint, merito nervis resolutione porrectis provectiores et quotidie deficiente carne expelli videntur. Comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat secreta munitio. Denique in viventibus etiam pro cerebri ubertate vel affluit capillago vel deserit. Habes medicos. Sed nec modicum quid animae subsidere in corpore est, decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit. Et hoc enim in opinione quorundam est. Propterea nec ignibus funerandum aiunt, parcentes superfluo animae. Alia est autem ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine aversatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur poenali exitu impendi. Ceterum anima indivisibilis, ut immortalis, etiam mortem indivisibilem exigit credi, non quasi immortali, sed quasi indivisibili animae indivisibiliter accidentem. Dividetur autem et mors, si et anima, superfluo scilicet animae quandoque moriturae. Ita portio mortis cum animae portione remanebit. Nec ignoro aliquod esse vestigium opinionis istius. De meo didici. Scio feminam quandam vernaculam ecclesiae, forma et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium cum in pace dormisset et morante adhuc sepultura interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque condita pace situi suo reddidisse. Est et illa relatio apud nostros, in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium recessu communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis in testimonium. Magis enim credam in testimonium ex deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia quoque membra movissent, et si manus tantum, sed non in causam orationis. Corpus etiam illud non modo fratri cessisset. verum et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. Certe undeunde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non possunt Mors, si non semel tota est, non est. Si quid animae remanserit, vita est. Non magis vitae miscebitur mors quam diei nox. Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, ordinariam quidem naturae deputans, placidae cuiusque mortis, extraordinariam vero praeter naturam iudicans, violenti cuiusque finis. Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse. Nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur. Porro non in mortem institutum eum probat ipsa lex. condicionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens mortis eventum. Denique si non deliquisset, nequaquam obisset. Ita non erit natura quod ex oblationis potestate accidit per voluntatem, non ex instituti auctoritate per necessitatem. Proinde etsi varii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nubum ita dicimus lenem ut non vi agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex licet, vis est. Quid enim? quae tantam animae et carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum divellit ac dirimit. Nam etsi prae gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon Spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur, etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historici stili praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato, etsi per risum, ut P. Crassus, multo violentior mors quae per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori affert cum iocundius vivere est in exultatione, in honore, in requie, in voluptate. Vis est illa navigiis, cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente perculsu cum tota securitate desidunt. Non secus naufragia sunt vitae, etiam tranquillae mortis eventus. Nihilo refert integram abire corporis navem, an dissipatam, dum animae navigatio evertatur. Sed quo deinde anima nuda et explosa devertet? Sine dubio prosequemur ex ordine. Prius tamen quod est loci buius explebimus, ne, quia varios exitus mortis ediximus, expectet quis a nobis rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium letalium rerum sive causarum et ipsarum corporalium condicionum. Plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid de eiuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis abducitur, dum absumi videtur, et coniecturam praestat interitus de excessus temperatura. Tota autem in corpore et ex corpore est ratio. Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum aut regionum aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis; regionum, ut cordis, ut iecoris; viarum, ut venarum, ut arteriarum. Dum igitur haec ex propria quaque iniuriae causa vastantur in corpore, ad usque ultimam eversionem et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum, officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis et domiciliis et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare compulsa deducitur in diminutionis effigiem, non alio modo quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis veritate. Perinde auriga corporis spiritus animalis, deficientis vectaculi nomine, non suo, deficit, opere decedens, non vigore, actu elanguens, non statu, constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere cessat, non quia esse. Sic et rapida quaeque mors, ut cervicum messis, semel ac tantam ianuam pandens, ut ruinae vis semel omnia vitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam animae moram praestat nec discessum eius in momenta discruciat. At ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur, et dum extrahitur, postremitatem suam partem videri facit. Non omnis autem pars statim et abscisa est, quia postera est, nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. Sequitur seriem suus finis, et mediocritas trahitur ad summa, et reliquiae universitati cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. Atque ita ausim dicere, totius ultimum totum est, quia, licet minus atque posterius sit, ipsius est. Hinc denique evenit saepe animam in ipso divortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate, dum ex maiore suggestu iam in libero constituta per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae videt, quae audit, quae incipit nosse. Si enim corpus istud Platonica sententia carcer, ceterum apostolica dei templum, cum in Christo est, sed interim animam consepto suo obstruit et obscurat et concretione carnis infaecat, unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est. Procul dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur; certe de oppanso corporis erumpit in apertum ad meram et puram et suam lucem, statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens ab imagi nibus ad veritates. Tunc et enuntiat quae videt, tunc exultat aut trepidat, prout paraturam devorsorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, evocatoris animarum, Mercurii poëtarum. Quo igitur deducetur anima iam hinc reddimus. Omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiterqualiter volunt, tamen vindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem universitatis, ut Stoici, suas solas, id est sapientum, animas in supernis mansionibus collocant. Plato quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornaverint amore puerorum. Adeo etiam inter philosophos magnum habet privilegium impuritas. Itaque apud illum in aetherem sublimantur animae sapientes, apud Arium in aërem, apud Stoicos sub lunam. Quos quidem miror quod imprudentes animas circa terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri affirment. Ubi erit scholae regio in tanta distantia diversoriorum? qua ratione discipulae ad magistras conventabunt, tanto discrimine invicem absentes? quis autem illis postumae eruditionis usus ac fructus, iamiam conflagratione perituris? Reliquas animas ad inferos deiciunt. Hos Plato velut gremium terrae describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi desidendo exhalent, et quasi coeno immunditiarum suarum crassiorem haustum et privatum illic aërem stipent. Nobis inferi non nuda cavositas nec subdivalis aliqua mundi sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto vastitas et in ipsis visceribus eius abstrusa profunditas, siquidem Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo et interno et in ipsa terra operto et intra ipsam clauso et inferioribus adhuc abyssis superstructo. Quodsi Christus deus, quia et homo mortuus secundum scripturas et sepultus secundum easdem, huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud inferos functus, nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere, et illos cubito pellere qui satis superbe non putent animas fidelium inferis dignas. Servi super dominum, et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis solatium capere. Sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit, ne nos adiremus. Ceterum quod discrimen ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem? Quomodo ergo anima exhalabit in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris, nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum illis, quos domini adventus in saeculo invenerit, obviam ei ereptis in aërem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? Nulli patet caelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. Cum transactione enim mundi reserabuntur regna caelorum. Sed in aethere dormitio nostra cum puerariis Platonis, aut in aëre cum Ario, aut circa lunam cum Endymionibus Stoicorum. Immo, inquis, in paradiso, quo iam tunc et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis ab inferis migraverint. Et quomodo Ioanni in spiritu paradisi regio revelata, quae subicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit? Quomodo Perpetua fortissima martyr sub die passionis in revelatione paradisi solos illic commartyres suos vidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? Nova mors pro deo et extraordinaria pro Christo alio et privato excipitur hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte, si pro deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris dominum, ut ipse praecepit. Tota paradisi clavis tuus sanguis est. Habes etiam de paradiso a nobis libellum, quo constituimus omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.